*4- S4 post Oct. Epiphaniae
Sabbato quarto.
Odilio Cluniacensis in sermone de nativitate beate virginis « Sit
nobis »
. Å .1
*4.1a Lectio prima.
Adducentur,
[Ps. 44, 15-16]
inquit
, regi virgines post eam * proxime ejus afferentur in
leticia et exultatione.
- Ambrosius, De institutione virginis, PL 16, = 2, c. 319C.
- CPL 148
Que umquam ita Deo proxima fuit + [226b] ut illa, que se totam divinis obsequiis
mancipavit ? Cui Verbum divinum dicit * veni proxima mea ' columba mea ' quia ecce hyems preteriit.
[Cant. 2, 10-11] Antequam Verbum Dei Virgo2
conciperet * hyems erat. At ubi Verbum Dei recepit * facta est estas. Denique fervore
Sancti Spiritus vaporata ' flos cepit esse * et spirare odorem fidei ' fragrantiam
castitatis ' suavitatem gratie.
- ibid. = 3, c. 319C-320A.
Tota quoque spiritualis et simplex admodum columbe.
- ibid. = 4, c. 320A.
*4.1b
Bonus enim regende castitatis comes pudor est ' qui primus in ipso cognitionis ingressu matrem Domini commendat legentibus + et, tanquam testis locuples3, dignam que ad tale munus eligeretur astruit * quod in cubiculo ' quod sola ' quod ab angelo salutata tacuit ' quod mota est in introitu ejus ' et a virilis sexu specie ' virginis peregrinabatur aspectus.
- < idem, De virginibus, II, = 11, c. 221C.
- CPL 145
*4.2 Lectio secunda.
Bona virginitas in Maria ' que sexum utrumque non solum a crimine absolvit * verum etiam ad gratiam provocavit. Accusamus plerumque femineum sexum in Eva, quod erroris causam invexerit *
- Idem, De institutione virginis, = 16, c. 323C.
- CPL 148
sed laudamus multo magis femineum sexum in Maria ' que nobis, salva virginitate, salutis actorem edidit.
- < ibid. = 33, c. 328A et 88, c. 341A.
Fuit tunc Eva indigna incolere paradisum * venit jam talis Eva que non excludatur de paradiso ' sed rapiatur ad Celum.
- ibid. = 32, c. 327C.
Hoc itaque vas sibi per quod descenderet Christus elegit * et pudoris templum sacravit. Per unam descendit * sed multas vocavit. Unde et speciale Maria nomen invenit hoc * quod significat ' « Deus ex genere meo ». Dicte sunt et antea Marie multe. Nam et Maria soror fuit Aaron * sed illa vocabatur « maris amaritudo ». Venit enim Dominus in amaritudinem fragilitatis humane * ut conditionis amaritudo dulcesceret ' temperata Verbi celestis suavitate.
- ibid. = 33-34, c. 328AB.
*4.3 Lectio tercia.
Veni ergo,
[Cant. 2, 11] Erat enim candidata multis meritorum virtutibus * et dealbata nive candidius
Spiritus Sancti muneribus ' columbe simplicitatem representans in omnibus. Nam
quicquid in ea gestum est ' totum puritas et gratia fuit * totum misericordia et inquit
, columba mea * immaculata mea.justicia, que de Celo prospexit.
[Ps. 84, 12] Et ideo dicitur immaculata * quia in nullo corrupta. Virum siquidem in utero
circumdedit * et non aliunde accepit.
Unde de illa canitur in canticis : Ortus conclusus ' fons signatus * emissiones tue paradisus.
[Cant. 4, 12-13] Vere ortus deliciarum * in quo consita sunt universa genera florum ' et
odoramenta virtutum. Sicque conclusus ' ut nesciat violari * nec ullis insidiarum
fraudibus corrumpi. Fons quoque sigillo totius Trinitatis signatus * ex quo fons Vite
manat ' in cujus lumine omnes lumen videmus.
[Ps. 35, 10]
- Pascasius Radbertus, De Assumptione, CCCM 56C, = 57-58, l. 459-470, p. 134-135, et = 59, l. 477-482, p. 135-136.
- CPL 633, PLS II, c. 265