*10- S4 a « Deus omnium »
Sabbato quarto.
Bernardus in sermone de Adventu « Audivimus »
. Å .1
*10.1 Lectio prima.
Virga de radice Jesse
[Is. 11, 1] ' virgo Dei genitrix est * flos filius ejus. Flos utique Virginis Filius est *
flos candidus et rubicundus ' electus ex milibus. Flos in quem prospicere desiderant
angeli + flos ad cujus odorem reviviscunt mortui * flos utique campi et non orti.
Campus enim sine omni humano floret adminiculo + non seminatus ab aliquo ' non
defossus sarculo * non impinguatus fimo. Sic omnino ' sic floruit Virginis alvus * sic
inviolata ' integra ' et casta Marie viscera ' tanquam pascue eterni viroris florem
protulere + cujus pulchritudo non videat corruptionem * cujus gloria in perpetuum non
marcescat. O Virgo, virga sublimis + in quam sublime verticem sanctum erigis * usque
ad sedentem in throno ' usque ad Dominum majestatis. Neque mirum * si in altum mittis
radices humilitatis.procedens
- Bernardus Claraevallensis, s 2 in Adventu, Opera IV (1966), p. 173, l. 10-20.
*10.2 Lectio secunda.
O virgo, vere planta celestis * planta preciosior cunctis ' sanctior universis. O vere lignum vite * quod solum dignum fuit portare fructum salutis.
Virgo hec regia, carissimi, via est ' per quam Salvator advenit * procedens ex ipsius utero tanquam sponsus de thalamo suo. Tenentes igitur ipsam viam esse per quam ad nos venit Salvator * studeamus, dilectissimi, ad ipsum per eam ascendere, qui per ipsam ad nos descendit. Studeamus per eam venire in gratiam ipsius * qui per eam in nostram miseriam venit. Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta ' inventrix gratie ' genitrix vite ' mater salutis * ut per te suscipiat nos ' qui per te datus est nobis.
- ibid. p. 173, l. 20-22 et p. 174, l. 5-12.
*10.3 Lectio tercia.
Excuset apud filium tuum virgo mater ' integritas tua culpam nostre corruptionis * et humilitas tua Deo grata ' nostre veniam impetret vanitati. Copiosa caritas tua ' nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum * et fecunditas gloriosa ' fecunditatem nobis conferat meritorum. Domina nostra, mediatrix nostra ' advocata nostra ' tuo Filio nos reconcilia + tuo Filio nos commenda * tuo Filio nos representa. Fac, o benedicta, per gratiam quam invenisti ' per prerogativam quam meruisti ' per misericordiam quam peperisti * ut qui, mediante te, fieri particeps dignatus est infirmitatis et miserie nostre + te quoque intercedente, participes faciat nos glorie et beatitudinis sue * Jesus Christus, Filius tuus, Dominus noster ' qui est super omnia Deus benedictus in secula ' amen.
- ibid. p. 174, l. 12-22.