École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 119- Nativitas, BMV, F[2] infra oct.

119- Nativitas, BMV, F[2] infra oct.

In alia feria.

Ambrosius de virginitate libro secundo. Å .1

119.1

Sit igitur nobis tamquam in ymagine descripta vita Marie * ex qua velut speculo refulget species castitatis et forma virtutis. Hinc sumatis exempla vivendi * ubi tanquam in exemplari magisteria expressa probitatis ' quid corrigere ' quid effugere ' quid tenere debeatis ostendunt. Primus discendi2 ardor * nobilitas magistri est. Quid nobilius Dei matre ? Quid splendidius ea quam Splendor elegit ? Quid castius ea que corpus sine corporis contagione generavit ?

  • Ambrosius, De virginibus, II, 2, PL 16, = 6-7, c. 220AB.
  • CPL 145

119.2 Lectio secunda.3

De ceteris autem virtutibus beate Marie quid loquar ? Virgo erat non solum corpore ' sed etiam mente * que nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum. Corde humilis ' verbo gravis + animo prudens ' loquendi parcior ' legendi studiosor * non in incerto divitiarum ' sed in prece pauperis spem reponens + intenta operi ' verecunda sermone * arbitrum mentis non hominem, sed Deum querere ' nullum ledere ' bene velle omnibus ' assurgere majoribus4 natu ' equalibus non invidere ' fugere jactantiam ' rationem sequi ' amare virtutem.

  • ibid. = 7, c. 220B.

119.3 Lectio tercia.5

Quando ista vel vultu lesit parentes ? Quando discessit a propinquis ? Quando fastidivit humilem ? Quando irrisit debilem ? Quando vitavit inopem ? Eos solos solita cetus virorum invisere ' quos misericordia non erubesceret * nec quos preteriret verecundia. Nichil tor(r)vum in oculis ' nichil in verbis procax ' nichil in actu inverecundum + non gestus fractior ' non incessus solutior ' non vox petulantior * ut ipsa corporis species simulachrum fuerit mentis et figura probitatis.

  • ibid. = 7, c. 220C.

1 In alia... Å .] in marg.
2 discendi] dicendi a.c.
3 in marg.
4 majoribus] najoribus.
5 in marg.