École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 77- Margareta, v. et m.

77- Margareta, v. et m.

s, 20 VII

In festo sancte Margarete virginis et martiris.

77.N

Theotinus vir in omni sapientia et scientia doctus qui, scrutatus multas scripturas, neminem invenit in quem oporteret credere nisi in Christum, qui tandem baptizatus cum nutrice beate Margarete ministravit ipsi in carcere et agonem ejus vidit, scripsit hanc legendam.

Et nota quod in diversis libris invenitur sub diversis stilis descripta ; quod autem hic1 habetur, decerptum est de legenda illa que veriora continere videtur. Å .

77.1 Lectio prima.

Beata Margareta in pago Anthiocheno ex gentilibus nobilibus edita ' nutrici traditur * a qua studiose nutritur. Adulta christianitatis meritum suscepit * et virginitatis concepit amorem. Moritur interea mater. Cumque pater propter christianitatem ' illam exosam haberet + illa in domum nutricis se contulit * et ejus oves pascebat. Erat autem mire pulcritudinis * et oculis omnium gratiosa. Accidit autem * ut prefectus Olibrius iter faciens ' raptus ejus pulcritudine ' sisti eam sibi juberet.

  • < BHL 5303-5305

77.2 Lectio secunda.

Impudico presidi ' virgo pudicissima presentatur * ad quam sic loquitur : « Tuum nobis bona puella et nomen ' et genus ' et religionem edicito. » Illa respondit : « Margareta vocor + genere sum nobilis * religione christiana. » Ait preses : « Duo prima sibi convenientia sunt * tercium vero absurditas est. Nam quid insipientius + quam ut Deum sibi quis faciat crucifixum ? » Margareta respondit : « Dic, oro * unde didiceris Dominum Jesum fuisse crucifixum. » Preses ait : « Ex libris christianorum. » Margareta respondit : « Que vecordia est ' ut cum in eisdem libris legatur * et pena Christi et gloria + alterum credatis ' alterum renuatis ? »

77.3 Lectio tercia.

Ad hec et similia preses ira commotus ' inquit : « In carcere recludatur. Cras melioris forte consilii fiet. » Fit repente quod jussum fuerat. Altera die presidi presentatur. Ad quam preses : « Margareta * optio tibi datur. Aut sacrifica diis ' et digna eris thalamis nostris + aut si respueris * diris cruciatibus consumeris. » Maragareta respondit : « Fac quod potes * quia quod vis, ego non faciam. » Ad hec exuitur ' suspenditur ' verberatur virgis acerrimis ' sanguinis rivi fluunt * nec suspirat illa. Tunc preses : « Miserere pulcritudinis tue. » At illa : « Misereor pulcritudinis anime mee * ne decorem perdam ymaginis divine. »

77.4 Lectio quarta.

Tunc preses : « Irridemur, ait. Adhibeatur ungula durior * que carnem scindat ' ossa denudet ' viscera pandat. Unane nos puella superabit ? » Dixit * et facta sunt omnia. Flent igitur circumstantes * miserantes sevum tenere cruciatum puelle. At illa : « Omnis vestra miseratio circa corpus occupatur * carnalia tantum diligentes ' carnem tantum cruciari doletis. Ego vero que magis anime quam corporis amo salutem * unius pena mercabor utriusque gloriam. Diis autem sicut sepe dixi numquam divinitatis exhibebo culturam. »

77.5 Lectio quinta.

Audiens hec preses * exclamat : « Jam non parcam + tollatur ' trahatur [204b] ad carcerem * nova excogitabo penarum genera. » Rapitur extimplo * clauditur in tenebras. Sed lux in carcere divinitus est accensa * que sole clarior radiavit. Tunc antiquus Hostis ' quam penis superare non potuit * agreditur terrere fantasmate. Transformatur itaque in draconem terrificum * et quasi devoraturus eam ' impetum facit in virginem. Sed illa signo crucis opposito * prodigium deduxit ad nichilum. Sed non destitit adversarius + formam induit hominis * et specie quasi consulentis amici ' carcerem ingreditur.

77.6 Lectio sexta.

At ubi virgo vidit ipsum ' per Spiritum demonem intellexit * et presumptione virtutis Christi ' manu cervicem ejus apprehendens ' dejecit ad terram + et pede sancto caput impium calcans * « Sternere, inquit, superbe Demon ' sub pedibus femine. » Tunc Demon ejulans * « Permitte, ait, Margareta, me discedere ' non ultra tibi appropinquaturum. » Virgo dixit : « Fatere prius * ad quid veneris. » At ille : « Veneram ' ut quasi consulens saluti tue * persuaderem tibi presidis voluntati parere. Jam nunc ut abeam jube * quia satis lusisti de me. » Tunc virgo pedem levans * « Surge, inquit, miser. » At ille velut fumus evanuit.

77.7 Lectio septima.

His peractis * dies illuxit. Conveniunt populi * Maragarete certamen spectaturi. Jubet preses adduci virginem * et ait : « Magna circa te deorum est patientia * vel nunc eos adorando placa. » Margareta respondit : « Tanta est eorum patientia * ut eis nullus vel dolor sit vel sensus. » Auditis his * preses exclamat : « Exuatur contemptrix deorum * incendatur ignibus. » Ilico exuitur + apponitur ignis * ardentes lampades junguntur ad latera. Quod cum fieret * dicebat : « Non sunt condigne passiones hujus temporis * ad futuram gloriam. » [Rom. 8, 18]

77.8 Lectio octava.

Tunc preses ait : « Afferatur dolium * aqua impleatur + in illud manibus pedibusque ligatis diutissime teneatur * ut commutatio tormentorum pena sit gravior ' non refrigerium. » Impletur statim * quod fuerat imperatum. Sed ecce terremotus ilico factus est magnus + vinculaque quibus ligata fuerat rumpuntur * et ipsa nichil lesa ' de aqua egreditur ' laudans et magnificans Jesum Christum. Videntes autem populi mirabilia Dei ' clamorem ad sydera tollunt * verum Deum dicentes Jesum Christum. Et duodecim fere milia crediderunt in eum.

77.9 Lectio nona.

Tunc preses cernens ruere populum ad fidem + timens ' ne si diutius viveret ' omnes ad Christum converteret * jubet eam gladio feriri. Illos quoque qui crediderant * variis mortibus transmisit ad Celum. Ducitur ergo ad palmam sanguinis * jubetur a spiculatore cervicem parare. Illa petit spatium orandi * conceditur. Tunc cor et manus dirigens ad Deum * dixit : « Gratias tibi ago Domine Christe * quia certamen meum ad victoriam perduxisti. Conserva, queso, credentes in te * et nondum credentes converte. Eorum quoque qui me persequ[u]ntur miserere + et eos qui te per me fuerint deprecati, exaudi propitius * et jam spiritum meum in pace suscipe. » Et hoc dicto ' genu flexit + cervicem erexit * et lictor uno caput amputavit ictu.


1 hic] rep. a.c.