*8- S2 a « Deus omnium »
Sabbato secundo.
Jeronimus in sermone « Cogitis me »
. Å .1
*8.1 Lectio prima.
Si Deum, carissimi, ore prophetico in sanctis suis laudare jubemur + multo magis in veneratione beate Virginis, matris ejus, oportet eventum ymnis et canticis diligentius extollere * et dignis Deo jubilare preconiis ac misticis honorare muneribus. Nulli enim dubium * quin totum ad gloriam laudis Christi pertineat ' quicquid digne genitrici sue impensum fuerit ' ac sollempniter exhibitum. Timeo autem satis ' ne dum eam laudare volo ' indignus laudator inveniar * profecto cum nec sanctitas ' nec facundia ' suppetat ' ut beatam et gloriosam Virginem digne laudare queam. Quoniam, ut verum fatear * quicquid humanis dici potest verbis ' minus est a laude Celi ' qua divinis est et angelicis excellentius predicata et laudata preconiis. A prophetis quidem prenunciata ' a patriarchis figuris et enigmatibus presignata + ab evangelistis exhibita et monstrata * ab angelo venerabiliter atque officiosissime est salutata.
- Pascasius Radbertus, de Assumptione, CCCM 56C, = 24-25, l. 196-212, p. 119-120.
- CPL 633, PLS II, c. 265
*8.2 Lectio secunda.
Qualis autem et quanta esset virgo beata ' divinitus declaratur * cum angelus ait : Ave, gratia plena ' Dominus tecum * benedicta tu in mulieribus.
[Luc. 1, 28] Talibus namque decebat Virginem oppignerari muneribus * ut esset gratia plena '
que Celis dedit gloriam ' terris Deum pacemque refudit ' gentibus fidem ' vitiis
finem ' vite ordinem ' moribus disciplinam.
Vere gratia plena ' per quam largo Sancti Spiritus imbre superfusa est omnis creatura * et ideo satis eam devotissime primum angelus veneratur ' et salutat.
Non simplex, fateor, vel consueta fuit hec salutatio * sed omni admiratione digna.
Siquidem venerationis fuit delatio ' oblatio muneris ' famulatus obsequii + quia, etsi
in sanctis patribus et prophetis gratia fuisse creditur * non tamen eatenus plena. In
Mariam vero totius gratie que in Christo est plenitudo venit * quamquam aliter. Et
ideo, inquit, benedicta tu inter mulieres.
Ac per hoc quicquid maledictionis
infusum est per Evam * totum abstulit benedictio Marie. Insuper et gratiam refudit
Christi ortus * quam non habuit prius omnis mundus.
- ibid. = 26, l. 213-218, p. 120 ; = 31, l. 250-252, p. 123 ; et = 32-33, l. 254-264, p. 123.
*8.3 Lectio tercia.
Igitur quod natura non habuit ' usus nescivit ' ignoravit ratio ' mens non capit humana ' pavet celum ' stupet terra ' creatura omnis etiam celestis miratur * hoc totum per Gabrielem Marie divinitus nunciatur, et per Christum adimpletur. Qua de causa de tali tantaque loqui me indignum fateor * sed et puto quod nemo presumat ' nisi qui quanta sint que panduntur ' penitus ignorat. Tamen, etsi ad hec nemo ydoneus invenitur + votis omnibus cessare non debet quilibet, etiam peccator, a laudibus * quamvis explere nequeat quod sentitur.
Propterea, carissimi, quia iter salutis nostre in laudibus est Salvatoris * hortor
vos, nolite cessare a laudibus Marie. Quod si virgo es * gaude quia meruisti esse et
tu quod laudas. Quod si continens + venerare et lauda * quia non aliunde constat ut
possis esse continens, quam ex gratia Christi que fuit plenissime in Maria, quam
laudas. Quod si in conjugio aut peccatis + nichilominus confitere ' et lauda * quia
inde misericordia omnibus profluxit et gratia ' ut laudent. Et quamvis non sit speciosa laus in ore peccatoris
[Eccli. 15,9] + noli cessare2 * quia inde promittitur
tibi venia, unde et omnibus ' ut laudes.
- ibid. = 33-34, l. 264-273, p. 123-124, et = 35-36, l. 279-291, p. 124.