151- Martinus, Oct.
In Octavis.1
Idem ad socrum suam Bassulam de transitu ejusdem.
151.1 Lectio prima.
Igitur beatus Martinus obitum suum longe ante prescivit * dixitque fratribus ' dissolutionem sui corporis imminere. Interea causa extitit * qua Condatensem dyocesim visitaret. Nam clericis inter se discordantibus pacem cupiens reformare + licet finem dierum suorum non ignoraret * proficisci tamen ob istiusmodi causam non recusavit. Mergos, in via constitutus, in flumine conspicatur piscium predam sequi * et rapacem ingluviem assidius urgere capturis. Et ait : « Forma, inquit, hec demonum est. Insidiantur incautis * capiunt nescientes. Captos devorant * exsaturarique non queunt devoratis. »
- Sulpicius Severus, Epistula tertia, Sulpicius Severus Bassule..., SC 133, 6-7, p. 336 et 338.
- < BHL 5613
151.2 Lectio secunda.
Pace inter clericos restituta ' cum jam regredi ad monasterium cogitaret * viribus corporis cepit repente destitui. Convocatisque discipulis * indicat se jam resolvi. Tunc vero meror et luctus omnium * vox una plangentium. « Cur nos, pater, deseris + aut cui nos desolatos relinquis ? Invadent gregem tuum lupi rapaces. Et quis eos a morsibus nostris, percusso pastore, prohibebit ? Scimus quidem desiderare te Christum * sed salva tibi sunt tua premia + nec dilata minuentur * nostri potius miserere quos deseris. »
- ibid., 9-10, p. 338.
151.3 Lectio tercia.
Tunc ille, motus his fletibus ' ut totus semper in Domino misericordie visceribus affluebat * lacrimasse perhibetur. Conversusque ad Dominum * hac tantum flentibus voce respondit : « Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius + non recuso laborem * fiat voluntas tua. » O virum ineffabilem * nec labore victum ' nec morte vincendum + qui in nullam se partem pronior inclinavit * nec mori timuerit ' nec vivere recusaverit.
- ibid., 11 et 14, p. 338 et 340.
151.4 Lectio quarta.
Itaque cum jam per aliquot dies vi febrium teneretur * non tamen a Dei opere cessabat. Pernox autem in orationibus et vigiliis ' fatiscentes artus spiritum servire cogebat * nobili illo stratu suo in cinere et cilicio recubans. Et cum a discipulis rogaretur ut saltim vilia sibi sineret stramenta supponi * « Non decet, inquit, filii, christianum ' nisi in cinere et cilicio mori. Ego si aliud vobis exemplum relinquo * ipse peccavi. » Oculis autem ac manibus in celum semper intentus * invictum ab oratione spiritum non relaxabat.
- ibid., 14-15, p. 340 et 342.
151.5 Lectio quinta.
Cum autem a presbiteris, qui tunc ad eum confluxerant, rogaretur ' ut corpusculum lateris mutatione relevaret + « Sinite, inquit ' sinite me, fratres, celum potius respicere quam terram * et suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur. » Hec locutus ' Diabolum videns prope adsistere + « Quid hic, inquit, adstas, cruenta bestia ? Nichil in me, funeste, repperies * Abrahe me sinus recipiet. » Cum hac ergo voce * fatigatum divinis operibus spiritum ' celo reddidit.
- ibid. 15-17, p. 342.
151.6 Lectio sexta.
Testati quoque nobis sunt qui affuerant * jam exanimato corpore ' glorificati hominis vidisse se gloriam. Vultus luce clarior renitebat * cum membra cetera ' nec tenuis quidem macula fuscaret. In artubus vero pudendis ' septennis quodammodo pueri gratia videbatur. Quis istum umquam cilicio tectum + quis cineribus crederet involutum ? Ita vitro purior, lacte candidior * jam in quadam future resurrectionis gloria ' et natura demutate carnis ostensus est. Jam vero in obsequium funeris credi non potest ' quanta hominum multitudo convenerit.
- ibid. 17-18, p. 342.
151.7a Lectio septima.
Gregorius Turonensis. Å .
Archadio igitur et Honorio imperantibus ' octogesimo primo [224d] etatis sue anno ' episcopatus autem vicesimo sexto + apud Condatensem diocesis sue vicum migravit ad Christum * media nocte que dominica habebatur. Multi autem in ejus transitu psallentium voces audierunt in celo.
- Gregorius Turonensis, Historia Francorum, I, = 48 ; in Mombritius II, p. 230, l. 12-17.
- (MGH SRM I p. 55 l. 13-18)
- < BHL 5619
151.7b
Beatus autem Severinus Coloniensis civitatis episcopus ' vir per cuncta laudabilis ' dum die dominico loca sancta ex consuetudine post matutinos cum suis clericis circuiret * illa hora qua vir beatus obiit ' audivit chorum canentium in sublimi. Vocatoque archidiacono suo * interrogat si aures ejus percuterent voces ' quas ille attentius audiret. Et respondit : « Nequaquam. »
- Gregorius Turonensis, De virtutibus sancti Martini, l. I, = 4 ; in Mombritius II, p. 230, l. 43-48.
- (MGH SRM I p. 590 l. 6-10)
- < BHL 5621
151.8 Lectio octava.
Tunc prostrati terre ' pariter Dominum deprecabantur * ut hoc ei divina pietas audire permitteret. Erectis autem ipsis * rursum interrogat : « Quid audis ? » Qui ait : « Voces psallentium tanquam in celo audio * sed quid sit, prorsus ignoro. » Cui ille : « Dominus meus Martinus episcopus migravit * et nunc angeli canendo eum deferunt in excelsum. » Et ut parumper mora esset ' ut hec audirentur + Diabolus eum retinere temptavit * nichilque suum in eodem reperiens ' confusus ' abscessit. Hec episcopo loquente * notando tempus ' archidiaconus misit velociter nuntium qui hec inquireret. Qui veniens * eo die eademque hora manifestissime cognovit transisse beatum virum ' quo sanctus Severinus audivit psallentium chorum.
- ibid., p. 230, l. 51-57 et p. 231, l. 1-3.
- (MGH SRM I p. 590 l. 12-23)
151.9 Lectio nona.
Beatissimus quoque Ambrosius super sanctum altare obdormivit illa die. Transactis autem fere duarum aut trium horarum spatiis * excitaverunt eum dicentes : « Jam hora preterit * et exspectat populus valde jam lassus. » Respondens autem * « Nolite, inquit, turbari. Multum enim michi valet ' sic obdormisse * cui tale miraculum Dominus ostendere dignatus sit. Nam noveritis fratrem meum Martinum egressum de corpore fuisse * me autem ejus funeri obsequium prebuisse. Peractoque ex more servitio * capitellum tantum, vobis excitantibus, non explevi. » Tunc illi, admirantes, diem et tempus notant sollicite * requirentesque ipsam diem tempusque, reperiunt quo beatus confessor dixerat se ejus exequiis deservisse.
- Op. cit., = 5 ; in Mombritius II, p. 231, l. 10-20.
- (MGH SRM I p. 591 l. 5-15)
- < BHL 5622