École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 61- Nativitas Sancti Johannis Baptistae

61- Nativitas Sancti Johannis Baptistae

d, 24 VI

In festo beati Johannis Baptiste.

Sermo beati Maximi episcopi.

61.1 Lectio prima. Å .

Sollemnitates nobis diversorum martyrum, fratres carissimi * vite presentis occasus ' et suscepta ab eis pro nomine Christi passio consecravit. Beatus vero Baptista Johannes cujus nunc festivitate letamur * celestia mundo gaudia sterili ab utero hodie natus invexit. Et illi quidem indubitata jam gloria regnantem confessi sunt Dei filium + hic autem et nasciturum ' prophetalis spiritus illuminatione previdit * et natum privilegio gratie singularis1 ostendit. In tantum autem in beato Johanne spiritalis prefulsit electio * ut ante mereretur annuntiare Dominum ' quam linguam qua annuntiare posset ' acciperet.

  • Ps. Maximus, h 65, PL 57, c. 383B.
  • PD II 41
  • CPL 220, PLS III, c. 355, CPP 5798

61.2 Lectio secunda.

Denique Elisabeth illa vetus mulier ' et nova mater * venienti ad se beate Marie ' in ipso occursu salutationis ait : Ecce ex quo facta est vox salutationis tue in auribus meis * exultavit in gaudio infans in utero meo. [Luc. 1, 44] Quid est hoc miraculi, fratres ' que tantorum novitas gaudiorum + ut habere se in utero Elisabeth testaretur infantem ' qui necdum semetipsum sentiens ' dominicum jam sentiret adventum ? Vere puer iste omnium beatissimus parvulorum * qui intra viscera materna adhuc conclusus ' adesse Salvatorem mundi ' quia necdum sermone poterat ' prophetico gaudio revelavit.

  • ibid. c. 384B.

61.3 Lectio tercia.

Nullus ignorat, carissimi * omnem parvulum materno ab utero prodeuntem ' inter ipsa lucis exordia mestis concrepare vagitibus. Solus Baptista Domini * ultra legem nascentium nativitatem suam leticie exultatione prevenit. Et quam decuit, fratres ' ut de matre sterili nasceretur ' qui fecunditatem Virginis revelabat + quatinus mirabilem partum mirabiliter natus ostenderet ? Illud etiam quam stupendum quamque magnificum + quod Zacharias sacerdos pater futurus prophete ' quia angelo loquenti non credidit ' usum loquentis amisit ' donec promissione completa ' natus novi Hominis preco ' paterne lingue vincula relaxaret ?

  • ibid. c. 384B-385A.

61.4 Lectio quarta.

Os quidem quod angelus clauserat ' promissus ab angelo filius reseravit * ut agnosceret anxius senex ' per eum se sibi redditum quem de se non crediderat nasciturum + nec dubitaret ultra ' illum divinitus vel promissum vel natum fuisse * cujus causa se et amisisse probabat et recepisse sermonem. Quid hac, fratres, religione gloriosus ' quid hac insignius fide + in qua sterilis concipit ' virgo parturit ' mutus loquitur ' et in secreto maternorum viscerum ' pa[r]vuli totius mundi gaudia preludunt. Nec enim poterat veteri sub lege ordinem suum mortalis servare natura * quando per novam Divinitatis gratiam novum saluti omnium mysterium parabatur.

  • ibid. c. 385AB.

61.5 Lectio quinta.

Hic est Johannes * de quo prophetavit Ysaias dicens : Vox clamantis in deserto * parate viam Domini. [Is. 40, 3] Quam bene vox dicitur * qui venientem de celestibus in carne hominis ' unigenitum Dei pleno letus ore clamabat. Recte beatus Johannes vox dicitur * cujus intonante preconio sacramentum redemptionis humane ' surda dudum cepit audire mortalitas. Ut enim venerandus Baptista muto patri aperuit linguam * ita aures hominum salutaris gratie innovavit auditu.

  • ibid. c. 385B.

61.6 Lectio sexta.

Clamabat autem in deserto * ubi ad predicationem ejus nec insolens turba perstreperet ' nec infidelis auditor rideret + sed hi tantum audire possent ' qui predicantem cura tantum divini cultus expeterent * et adverterent eum vera annuntiare de Christo + qui pro assertione justicie ' ut illicitas Herodis nuptias increparet ' nec regem timuisset offendere ' nec squalorem carceris declinasset * nec tirannico gladio refugisset occidi.

Vere ergo dignus Johannes ' cujus prophetica esset nativitas * qui et de parentibus quorum esset desperata posteritas ' nasceretur. Nam tanta auctoritate in vocem predicationis erupit * ut et instantem Domini nuntiaret adventum ' et in semitas rectas ' male viventium dirigeret pravitatem.

  • ibid. c. 385C-386A.

61.7a Lectio septima.

Secundum Lucam.

In illo tempore * Elisabeth impletum est tempus pariendi * et peperit filium. Et reliqua.

  • Luc. 1, 57.

61.7b

Omelia venerabilis Bede presbiteri. Å .

Precursoris Domini nativitas ' sicut sacratissima lectionis evangelice prodit hystoria * multa miraculorum sublimitate refulget. Quia nimirum decebat ' ut ille quo major inter natos mulierum nemo surrexit * majore pre ceteris sanctis ' in ipso mox ortu virtutum jubare claresceret. Senes ac diu infecundi parentes * dono nobilissime prolis exultant. Ipsi patri quem incredulitas mutum redidderat * ad salutandum nove preconem gratie ' os et lingua reserantur. Nec solum facultas Domini benedicendi restituitur * sed de eo ' etiam prophetandi virtus augetur.

  • Beda Venerabilis, H II 20, CCSL 122, l. 1-10, p. 328.
  • PD II 44
  • CPL 1367

61.8 Lectio octava.

Excitati autem fama facti ' omnes vicini admiratione ac metu percelluntur * omniumque qui audiere2 circumquaque ' ad adventum novi prophete corda preparantur. Unde merito sancta per orbem Ecclesia * hujus tantummodo post Dominum ' etiam nativitatis diem celebrare consuevit.

  • ibid. l. 10-16, p. 328.

61.8N

Ex hoc apparet quod sollempnizatio nativitatis beate Virginis nondum instituta erat quando Beda composuit omeliam istam.3

61.8'

Quia sicut nato Domino pastoribus apparens angelus ait ' « Ecce evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo ' quia natus est vobis hodie Salvator qui est [201d] Christus Dominus + ita etiam angelus nasciturum Zacharie predicens Johannem ' Et erit, inquit, gaudium tibi et exultatio * et multi in nativitate ejus gaudebunt. » [Luc. 1, 14]

  • ibid. l. 18-23, p. 328-329.

61.9 Lectio nona.

Jure igitur * utriusque nativitas ' festiva devotione celebratur. Sed in illius tamquam in Christi Domini, tamquam in Salvatoris mundi ' tanquam in Filii Dei omnipotentis ' tamquam in Solis justicie nativitate ' ommni populo gaudium evangelizatur * in hujus autem tanquam in precursoris Domini ' in servi Dei eximii ' in lucerne ardentis ' et lucentis ex ortu ' multi gavisuri esse memorantur. Iste magnus coram Domino esse narratur + de illo autem propheta testatur ' quam magnus Dominus et laudibilis nimis * et magnitudinis ejus non est finis. Iste peccatorum consortia declinans ' ab omni quod inebriare potest abstinuit * ille inter peccatores conversatus ' peccati omnis immunis permansit. Hic adhuc ex utero matris Spiritu Sancto repletus est * in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

  • ibid. l. 23-36, p. 329.

1 singularis] sigularis a.c.
2 audire a.c.
3 in marg.