53- Marcellinus et Petrus, mm.
In festo sanctorum martyrum Marcellini et Petri.
Ex gestis eorum . T .
53.1 Lectio prima.
Temporibus Dyocletiani * Rome Arthemius carcerarius ' sanctum Petrum exorcistam in vinculis detinebat. Cujus filia cum a demone vexaretur * dixit ei Petrus ' quod si in Christum crederet ' statim ejus filia sanaretur. Cui Arthemius : « Deus tuus qui te liberare non potest + quomodo filiam meam liberabit ? » Respondit Petrus : « Potens est Deus liberare me * sed vult quod per passionem temporalem perveniam ad gloriam sempiternam. » Arthemius dixit : « Duplicabo super te cathenas. Et si te Deus tuus liberaverit, credam illi * si tamen prius sanam videro filiam meam. » Quod cum fecisset * dicit ei Petrus : « Vade in domum tuam * quia modo me videbis ibi. » Et cum abisset et Candide uxori sue hoc diceret * adest Petrus tenens in manibus signum crucis. Et statim confitentibus ipsis divinam virtutem, et sanata filia ipsorum * omnes qui erant in domo Arthemii ' baptizantur.
- cf. BHL 5230/5231 ?
53.2 Lectio secunda.
Cum ergo ad illam domum plurimi convenirent ' et videntes miracula baptismum peterent * abiit sanctus Petrus ad Marcellinum presbiterum ' et omnes ab eo baptizati sunt. Tunc ivit Arthemius ad alios incarceratos * promittens liberos fieri ' quicumque vellent fieri christiani. Quod cum fieret ' et rumor ad Serenum judicem pervenisset * jussit omnes incarceratos adduci. Quos omnes Arthemios convocans * dixit ' ut si quis vellet ire ad martirium ' veniret intrepidus + et si quis nollet * abiret illesus. Cum ergo Arthemius dixisset judici quod Marcellinus et Petrus illos qui erant in carcere baptizassent + et abire permissi ipsi sponte in carcere remansissent * jussu judicis separatim in carcerem detruduntur.
53.3 Lectio tercia.
Angelus autem Domini ambos absolvens ' et ducens ad domum Arthemii + jussit eis ut septem diebus populum confortarent * et die octavo se judici presentarent. Cum ergo Marcellinus et Petrus in carcere non essent inventi * jussit judex Arthemium cum uxore et filia cum sacrificare nollent ' in terra obrui. Qui cum venissent ad locum * sanctus Marcellinus ait incredulis : « Ecce potuimus vos ledere + et Arthemium cum uxore et filia liberare * sed neutrum fecimus. » Tunc illi Marcellinum et Petrum ducentes ad silvam nigram ' que nunc candida propter eos vocatur * decollaverunt. Quorum animas vestibus splendidis et gemmis indutas * Dorotheus qui eos decollavit vidit angelorum manibus in celum deferri. Unde ipse christianus effectus * tandem in pace quievit.