97- Assumptio BMV, vig.
97.R
In Vigilia Assumptionis, si non sit dominica, legantur tres lectiones de omelia. Si autem fuerit dominica, legantur sequentes lectionesa.
Maximus in sermone « Sicut patrum »
. Å .
97.1 Lectio prima.
Cum venerabilis Syxtus Apostolice Sedis sacerdotio fungeretur1 ' et sanctissimo Laurentii archidiaconi ministerio ' Romana floreret Ecclesia * nocendi artifex inimicus ' pervigilis prius molitur custodiam pastoris eripere. Et ideo Syxtum ante omnes summum Domini sacerdotem furor gentilis aggreditur * ut ecclesiastica membra tam valido truncata capite ' velut munimine2 presidii celestis amoto ' cruentus persecutor invaderet. Sed magnus ille Syxtus qui commissis a Deo sibi ovibus affuerat pastor in terris * aderat patronus e celis.
- Ps. Maximus, h 75, PL 57, 411A.
- PD II 66
- CPL 220, PLS III, c. 355, CPP 5807
97.2 Lectio secunda.
Denique sanctum Lau(re)rentium quasi jam pontificis sui solatio destitutum * ad subeunda supplicia manus pagana perquirit. Quem mirabilis Syxtus ' adversus omnia sevientis mundi mala ' vaticinio prophetici sermonis armavit. Nam cum idem Laurentius passionem paternam defleret * Syxtus prescientia Sancti Spiritus futura dinoscens ' ait illi : « Depone omnem fili tristiciam + nec enim diu mea de morte te contristabit absentia * post triduum me sequeris. »
- ibid. c. 411B.
97.3 Lectio tercia.
Hoc responso indubitatam suscipiens ab optimo antistite veritatem * pre omnibus curat ut avaricia persequentis ' que de morte sanctorum contristabat Ecclesiam * de preda Ecclesie gaudium non haberet. Omnem igitur Ecclesie censum cunctaque sacri vasa ministerii ' convocatis inopum turbis ' pia erogatione distribuit + ut futurus martyr ' in retributione celesti pariter et mercede sanguinis sui ' et tali liberalitatis premio ditaretur * non dubitans et in semetipso se fidem Christo suo ' et ecclesiasticas opes in pauperibus servaturum.
- ibid. c. 411BC.
97.4 Lectio quarta.
Propter hoc protinus ad tribunal rapitur impiorum vir simplicitate innocens ' virtute fortissimus + nichil aliud deferens judicanti quam vive mentis constantiam ' et illese conscientie puritatem * devotam Deo offerens animam ' et castissimum tradens persequenti corpus ad penam. Excogitatur itaque in Laurentium ferale tormentum * ut qui mortis metu non movebatur * acerbitate supplicii frangeretur. Sed quem consciarum confortabat multitudo virtutum * non poterat vincere magnitudo penarum.
- ibid. c. 411C-412A.
97.5 Lectio quinta.
Paratur ergo craticula igne succensa * que martiris et animum fatigaret ' et corpus
exureret. Sed ignorabat persequentium turba ' dyabolicis obcecata tenebris ' quod
adustio illa membrorum ' fidelis anime esset eterna purgatio * et corpus, quod
corrumpentibus flammis presens vita desereret ' ad incorruptionem vivendi, damnata
morte, tansiret. Vere incomparabile salutaris hujus fidei sacramentum * quo per
tormenta beatitudo queritur * et flammis refrigerium preparatur ' ut ait patriarcha
David ' verbis martyrum dicens : Transivimus per ignem et aquam * et eduxisti nos in refrigerium.
[Ps. 65, 12]
- ibid. c. 412AB.
97.6 Lectio sexta.
Transibat per ignem et aquam beatus Laurentius * cum hinc eum mortifera mundi flamma torreret ' hinc celestis irrigui vitalis unda perfunderet. Transibat per ignem et aquam * cum vim furentis incendii ' divini fontis clementia temperaret. Ardebat ergo Laurentius * sed vincebat ignis ille de quo Salvator ait : « Ignem veni mittere in terram. » O novum mirandumque certamen ! Unius ejusdemque viri ' et flammis corpus urebatur * et ardentis fidei calore mens ignita fervebat. Ubi ergo cor ardet ' flammam membra non sentiunt + ubi Christi ignis operatur ' incendium Dyaboli neccesse est vincatur * et ubi Spiritus Dei fervet ' frigida sit flamma mortalium.
- ibid. c. 412BC.
97.7a Lectio septima.
Secundum Lucam.
In illo tempore * loquente Jesu ad turbas * extollens vocem quedam mulier de turba ' dixit illi : « Beatus venter qui te portavit * et ubera que suxisti! » Et reliqua.
- Luc. 11, 27.
97.7b
Omelia venerabilis Bede presbiter. Å .
[210d]
Unigenitus Dei filius, fratres carissimi, Dominus noster Jesus Christus ' ante assumptam de intemerata virgine ' nostre mortalitatis substantiam ' locutus est ad turbas per prophetas suos + locutus est per semet3 ipsum in adventu suo * et post gloriosissimam in celum ascensionem ' locutus est per discipulos. Factum est igitur in adventu suo ' cum ad turbas visibilis inter homines apparens loqueretur + sicut sancti evangelii lectio testatur ' quedam mulier de turba vocem extulit * et voce clara coram omni multitudine ventrem esse beatum ' qui eum portaverat ' et ubera que suxerat ' predicavit.
- Non inventum estb.
97.8 Lectio octava.
At ille dixit : Quin immo ' beati qui audiunt verbum Dei ' et custodiunt illud !
[Luc. 11, 28] Hoc in loco ' beate Dei genitricis excellentia commendatur, quia in tanta
speculationis custodia Domino famulabatur ' quod ipsius humilitati et sanctitati '
nullus sanctorum comparatur. Beatam igitur esse matrem suam Salvator noster
predicavit, que verbum Dei audivit ' et supra omnes hujus vite mortales custodivit +
et universos ' illius beatitudinis consortes esse Jesus Christus qui verbum Dei
audiunt ' et custodiunt illud ' ostendit * sed tota eorum beatitudo ex gloriose
Virginis utero processit. O veneranda domina electa et preelecta * que mater est et
virgo esse non desinit! O admiranda puella * que, salvo virginitatis pudore, suum
genuit genitorem! O felix ancilla + que creatorem et gubernatorem genuit
universorum * et virgo permansit in eternum !
97.9 Lectio nona.
O benedicta mater + que inferni vastatorem ' celi reparatorem ' nostrum salvatorem ' mundi redemptorem ' Deum omnipotentem ' Dominum celi et terre ' et omnia continentem ' suo protulit ex utero * angelorum leticiam ' hominum vitam ' celorum gloriam ' sanctorum coronam ' paradisi lucernam. O beata femina * que regis universorum mater esse meruit. Suo creatore gaudet mater filio * et virginitate letatur. Sedet in gremio virginis et matris * qui trinam rerum machinam palmo concludit. Gaudet itaque mater * que tantum se habere filium contemplatur. O admirandum magne pietatis miraculum ! Nutrit Virgo Creatorem * adorat filium * suum lactat genitorem. Beata igitur mulier * que rerum beatitudinem omnium ' mater et virgo peperit.