24- Vincentius, m.
In festo sancti Vincentii martiris.
Sermo sancti Augustin. Å .
24.1 Lectio prima.
Vincentii martiris fortissimam passionem celebrare sollemniter juvat * et non segniter predicare. Vidimus animo quanta pertulerit + que audierit * que responderit. Ante oculos nostros mirandum spectaculum constitutum est * judex iniquus ' tortor cruentus ' martir invictus ' crudelitatis pietatisque certamen. Hinc insania ' inde victoria ' in auribus nostris insonuit * caritasque in cordibus nostris exarsit. Amplecti et osculari si fieri posset ' dilaniata illa membra vellemus ' que tantis penis sufficere mirabamur + et que cruciari nolebamus * quia cruciabantur amabamus. Quis enim videre velit ' hominem in corpus humanum humanitate amissa furentem ?
- Ps. Augustinus, s Caillau I 47, PLS 2, = 1, c. 417-418.
- CPP 1277
24.2 Lectio secunda.
Quem cernere libeat divaricatos artus ' nature figuram ereptam ' ossa extendendo separata ' exarando nudata ? Quis non adversetur ? Quis non exhorreat ? Et tamen hec omnia feda ' et horrenda ' justicia martiris pulcra faciebat * et ipsa pro fide ' pro pietate ' pro spe futuri seculi ' pro caritate Christi mirabilis fortitudo ' terram ac funestam tormentorum ac vulnerum faciem ' decore glorie perfundebat. Denique in eodem spectaculo * studia cum persecutore divisimus. Illum delectabat pena * nos causa. Illum cruciatus * nos virtus. Illum vulnera * nos corona. Illum quod in doloribus diutissime tenebatur * nos quod doloribus minime frangebatur. Illum quia vexabatur in carne * nos quia permanebat in fide.
- ibid. = 1, c. 418.
24.3 Lectio tercia.
Itaque ubi illum sua pascebat immanitas * ibi torquebat martiris veritas. Nos autem horrenda jubentem vix ferebamus * sed deficientem cum Vincentio vincebamus. Nec nos tamen vel ipse per seipsum extitit victor * sed per illum qui pre omnibus exaltatus prebet auxilium ' qui pro omnibus passus ' reliquit exemplum. Ille exhortatur ad prelium * vocat ad premium. Sed ita expectat certantem * ut adjuvet laborantem.
Audiamus conservum ' persecutoris linguam constantibus et veracibus responsionibus
convincentem * sed prius audiamus Dominum dicentem : Non vos estis qui loquimini * sed Spiritus Patris vestri.
[Mat. 10, 20]
- ibid. = 1-2, c. 418.
24.4 Lectio quarta.
Dignus itaque Vincentius a Domino coronari * in quo eligit et per patientiam et per
sapientiam gloriari. Dignus sollemni celebritate ' dignus eterna felicitate + pro
qua adipiscenda leve duxit quicquid immanissimus judex terruit * quicquid carnifex
cruentus inflixit. Transactum est quod pertulit * non transiturum est quod accepit.
Si vexata sunt membra ' si viscera cruciata ' tam crebre et tam crudeliter repetita
tormenta ' et si fierent multo graviora * non sunt condigne passiones hujus temporis ad futuram gloriam que revelabitur
in nobis.
[Rom. 8, 18]
- ibid. = 2, c. 419.
24.5> Lectio quinta.
Augustinus in sermone de eodem « In
Passione »
. Å .
In hujus corpore variis penis exarato ' jam tormenta defecerant * et adhuc membra durabant. Tot convicta miraculis persistebat impietas * tot vexata suppliciis ' non cedebat infirmitas. Agnoscatur ergo operata divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis contra tam immana tormenta duraret + nisi in eo Christus habitaret ?
Habebat in sermone fiduciam * in passione tolerantiam. Nemo ergo de suo corde presumat * quia ut bona prudenter loquamur ' ab illo est ' non nostra sapientia + et ut mala fortiter perferamus * ab illo est ' non nostra patientia.
- Augustinus, s 276, PL 38, cap. 1, c. 1255-1256.
- CPL 284, PLS II, c. 401
24.6 Lectio sexta.
Recolite martyrum regem cohortes suas spiritalibus armis instruentem ' bella
monstrantem + adjutoria ministrantem * premia pollicentem. Qui cum dixisset ' in hoc mundo pressuram habebitis
[Jo. 16, 33] Quid ergo miramur ' si in illo vicit Vincentius + a quo victus est mundus ?
Mundus etsi premit * non opprimat. Si oppugnat * non expugnet. Duplicem mundus aciem
producit contra milites Christi. Blanditur enim ut decipiat * terret ut frangat. Non
nos teneat propria voluntas + non nos terreat crudelitas aliena * et victus est
mundus. * mox adjunxit :
Sed confidite * ego
vixi mundum.
- ibid. cap. 1-2, c. 1256.
24.7 Lectio septima.
Si consideretur in ista passione humana patientia * incipit esse incredibilis. Si virtus agnoscatur divina * desinit esse mirabilis. Tanta grassabatur crudelitas in martiris corpore * et tanta tranquillitas proferebatur in voce ! Tanta penarum asperitas seviebat [194b] in membris + et tanta securitas sonabat in verbis * ut putaremus Vincentio patiente alium loquentem ' alium torqueri. Et vere ita erat. Caro enim patiebatur * et Spiritus loquebatur. Et loquente Spiritu non solum convincebatur impietas * sed etiam confortabatur infirmitas.
- ibid. cap. 2, c. 1256.
24.8 Lectio octava.
Clariorem nobis martirem tormenta faciebant. Multiplici enim vulnerum varietate confossus ' non deserebat pugnam * sed acrius itabat. Putares quod eum duraret flamma * non ureret. Et quantum vasa figuli probat fornax + probatus est ' atque decoctus illo igne Vincentius * Dacianus vero arsit atque crepuit. Quid enim erant verba irascentis + nisi fumus ardentis ? Ergo martiri nostro refrigerium in corde habenti ' flammas extrinsecus admovebat * sed ipse facibus furoris accensus ' tanquam clibanus intus ardebat. Non tantum ergo martirem cruciabant plurima tormenta * quantum illum vastabat insania. Sed jam, fratres, omnia illa transierunt * et ira Daciani ' et pena Vincentii. Nunc autem pena Daciano * corona vero manet Vincentio.
- ibid. cap. 3-4, c. 1256-1257.
24.9 Lectio nona.
Denique etiam in hoc mundo * martiris Vincentii gloriam
demostremus.1 Que hodie
regio ' queve provincia + que natalem non gaudet celebrare Vincentii ? Quis autem
hodie Daciani vel nomen audisset + nisi Vincentii passionem legisset ? Quod vero
tanta cura servavit Dominus martyris corpus + quid demostravit ' nisi se gubernare
viventem ' quem non reliquit exanimem ? Vicit ergo Dacianum vivens Vincentius *
vicit et mortuus. Vivens tormenta calcavit * mortuus maria transnatavit. Ipse inter
undas gubernavit cadaver extinctum * qui inter ungulas ' animum donavit invictum.
Non flexit flamma cor ejus * non mersit aqua corpus ejus. Sed in his omnibus nichil
aliud est * nisi preciosa
[Ps. 115, 15]semper
in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
- ibid. cap. 4, c. 1257.