38- Tiburtius, Valerianus et Maximus, mm.
In festo beatorum martirum Tyburtii, Valeriani et Maximi.
Ex gestis beate Cecilie. T .
38.1 Lectio prima.
Valerianus sponsus beate Cecilie ' et Tyburtius frater ejusdem Valeriani ' ad predicationem beate Cecilie ' conversi ad Christum ' et ab Urbano papa baptizati + ad hoc cotidie vacabant ' ut preciosas facerent martyrum sepulturas * elemosinis et pietatibus insistentes. Accusati igitur apud Almachium prefectum ' quod facultates suas ' in nescio quas viles personas expenderent + et quod punitos a se pro sceleribus ' cum gloria sepelirent * tenti ab apparitoribus ' presentantur eidem. Ipsis igitur publice se christianos esse confitentibus * facta est longa concertatio de fide Christi et ydolatria ' inter ipsos et Almachium. Cumque in omnibus ab ipsis confunderetur * tandem jussit ut ducti ad statunculum Jovis ' aut sacrificarent ' aut sententia exciperent capitalem.
- cf. BHL 1495
38.2 Lectio secunda.
Tunc gloriosi martyres tenti a Maximo corniculario prefecti * ducebantur ad locum ydoli. Cepit autem flere Maximus super eos * videns quod ad interitum ' quasi ad epulas festinarent. Tunc Tyburtius dixit ei : « Nos nisi pro certo didicissemus alteram esse vitam perpetuam * numquam nos istam amittere gauderemus. » Dicit ei Maximus : « Et que potest esse altera vita ? » Dicit ei Tyburtius : « Anima hominis ' induitur corpore sicut vesimento. Et cum moritur + expoliata vestimento isto ' transit ad delicias paradysi si sancta est * et deliciis affluens tempus resurrectionis exspectat. » Dicit ei Maximus : « Contempnerem et ego vitam istam * si certum esset michi quod loqueris. » Dicit ei Valerianus : « Si promittis nobis quod ab erroribus tuis peniteas * faciet te Dominus certum de his in hora qua pro sui nominis confessione ' tunicas istas corporeas deponemus. »
38.3 Lectio tercia.
Tunc Maximus juramento promisit se decetero crediturum in illum qui alteram vitam isti facit succedere * si quod promittebant impleretur. Tunc dixerunt martyres : « Impetra nobis ut dentur nobis indutie una die ' et ad domum tuam ' ducamur * et faciemus ad te venire purificatorem ' qui faciet te videre hoc quod promisimus. » Quod cum factum fuisset + venit Cecilia nocte cum sacerdotibus * et baptizatus est Maximus cum tota domo sua. In crastino igitur cum Tyburtius et Valerianus suscepissent martirium * Maximus jurando asserebat dicens : « Vidi angelos Dei fulgentes sicut sol ' in hora qua percussi sunt gladio + et1 egredientes animas eorum de corporibus quasi virgines de thalamo ' in gremio suscipientes * remigio alarum suarum ferebant ad celos. » Cui cum ydolatre cum lacrimis cerdidissent ' et ad Christum conversi fuissent ' et hoc pervenisset ad Almachium + tam diu fecit Maximum plumbatis tundi * quousque ad vitam eternam ' cujus amore crediderat pervenisset. Sancta autem Cecilia fecit eum sepeliri juxta Tyburtium et Valerianum * et in sacophargo ejus sculpi fenicem ad indicium fidei ejus ' qui exemplo fenicis ' se inventurum resurrectionem credidit.