École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 136- Dyonisius et ejus socii, mm.

136- Dyonisius et ejus socii, mm.

s, 9 X

In festo sanctorum martirum Dyonisii episcopi, Rustici presbiteri, et Eleutherii diaconi.

Ex gestis eorum.

136.N

Et nota quod Hincmarus Remorum episcopus, in epistola quam scripsit ad Karolum de miraculis beati Dyonisii, in qua etiam ostendit Dyonisium missum in Galliam fuisse illum Ariopagitam predicatione Pauli conversum, et Athenis ab ipso episcopum ordinatum, dicit quod Metodius Constantinopolitanus passionem beati Dyonisii dictavit grece, Anastasius autem bibliotecarius Sedis apostolice utriusque lingue peritus latine conscripsit.

Narrat autem quomodo ad Grecorum et Romanorum venit noticiam, dicens quod imminente passione sua, beatus Dyonisius Sanctium et Annoninum accersivit, et precepit eis ut sermones et agones suos memorie commendarent, et, ipso consummato, Sedem apostolicam adirent, et omnia narrantes rogarent Romane Sedis pontificem ut hec Atheniensibus nunciaret ; quod cum complentes venissent Romam, Clemente martyrio consummato, invenerunt Anacletum consecratum pontificem, qui fuit Atheniensis natione ; et omnibus narratis eidem, reversi sunt ad Meldensem civitatem, ubi sibi succedentes in episcopatum, beato fine quieverunt.

. T .

136.1 Lectio prima.

Paulus replens evangelium devenit Athenas ' que, una magnarum urbium, nutrix philosophorum et sapientie genitrix ' primas leges condidit * et aliis jura mutuavit. In hac a temporibus Cytropis et Manandri cultus simulachrorum invaluit. Unde et quinque regionibus distinguebatur ' in [220a] quibus diversa colebantur simulacra * quarum una dicebatur Ariopagus, in qua Mars colebatur. Mars enim « Aris » * « pagus » vero villa grece vocatur. Factum est igitur ' ut quidam nobilis, Apollo nomine, qui inter philosophorum scolas clarus habebatur ad doctrinam Pauli ' converteretur ad Christum * ex quo Athenenses permoti duxerunt Paulum ad Ariopagum ' ut ibi doctrina sua nova examen reciperet.

  • cf. BHL 2175 (Passio auctore Hilduino)

136.2 Lectio secunda.

Erat tunc apud Athenas Dyonisius ex altissimo sanguine * qui1 ob plenitudinem scientie « theosophus », id est « Deum sapiens » ' a regione autem urbis in qua principabatur ' « ariopagita » vocabatur. Hic anno etatis sue vicesimo quinto, cum Appollo Phaniachon philosopho voto astrologice discipline Iliopolim Egypti transmigravit * ubi cum eo degens ' quando Dominus in cruce pependit videns eclipsim solis innaturalem ' attonitus dixit : « Hec nox quam descendisse novam miramur * totius mundi veram lucem adventuram significavit. » Expletis igitur pro quibus perrexerat, rediit + artique totius urbis preerat * et curie ariopagi presidens omnium negotiorum, ut nobilissimus, moderamina disponebat + et inter primos primus, infulatus toga philosophica * undique ad studium confluentibus ' doctrinarum acumina perfundebat.

136.3 Lectio tercia.

Hunc tanquam primatem adhorsus, Paulus interrogare cepit quid coleret. Cui Dionisius : « Deos quos coluerunt patres nostri. » Dum vero Paulus singula altaria perlustrasset * invenit unum ' cui erat titulus scriptus ' « ignoto Deo ». Et conversus ad Dyonisium * dixit : « Quis est ille Deus incognitus ? » Ad quem Dyonisius : « Adhuc non est demonstratus nobis * sed seculo venturo futurus est. » Et Paulus : « Homo erit, an spiritus ? » Dixit Dyonisius : « Verus deus ' et verus homo * et ipse renovaturus est mundum. » Et tunc Paulus ait : « Illum predico vobis * quem incognitum appellatis. » Et sumpta ex hoc occasione * predicavit tunc Atheniensibus Christum. Cujus doctrine veritate cognita ' cessit Dyonisius * rogans Paulum ut deprecaretur Dei quem predicabat misericordiam ' ut illius cultor fieri mereretur.

136.4 Lectio quarta.

Postera die, cum Paulus iter ageret * cecus quidam cepit eum interpellare. At ipse Crucis signum clausis a nativitate ejus oculis impres[s]it dicens : « Christus Dominus te illuminet. » Quem mox videntem misit ad Dyonisium + mandans ut memor sponsionis sue ad Deum venire non differet * et baptismum salutis acciperet. Quo facto * respiciens eum Dyonisius ait : « Esne tu ille quem cecum natum cuncti cognoverunt ? » Cui ille : « Ego sum. Sed Paulus, Jesu Christi magistri sui invocata virtute * sanitatis michi lumen indulsit. » Surgens igitur protinus Dyonisius cum omni domo sua ' et Damari uxore sua * veniens ad Paulum baptizatus est.

136.5 Lectio quinta.

Per triennium igitur inseparabiliter adherens Paulo ' omniumque celestium mysteriorum archanis sufficienter instructus + ab ipso Paulo Atheniensium est ordinatus episcopus * ipsamque civitatem et maximam partem patrie ad fidem veritatis convertit. Procedente vero tempore, cum Petrum et Paulum Rome detineri in vinculis comperisset + subrogato sibi episcopo ' illic pergens * invenit ipsos martyrio consummatos. A beato autem Clemente, Petri successore, amabiliter et honorabiliter succeptus * post aliquod spatium temporis, cum aliis quibusdam ad eroganda divini Verbi semina ' concessa sibi ligandi atque solvendi auctoritate ' in Gallias est directus. Qui predicando et sermonem confirmando sequentibus signis * Parisius, Domino ducente, pervenit.

136.6 Lectio sexta.

Porro Domitianus, audito quod per eum destruerentur ydola ' et populi converterentur ad Christum * direxit in Gallias prefectum Fescenninum ' Sisinnium + ut senem nominatissimum perquireret ' et inventum ydolis thurificare compelleret * aut tormentis exquisitissimis faceret interire. Post tormenta igitur innumerabilia ' flagella ' flammas ' bestias ' retruduntur in carcere * ubi post exhortationem habitam ad populum, qui eos ibidem secutus fuerat, dum missarum solemnia celebraret Dyonisius + ut participatione sacramenti confirmarentur ' dum frangeretur panis ' resplenduit lux de celo super eum * in qua apparens Dominus Jesus Christus, dixit ei : « Accipe hoc, care meus * quod mox complebo tibi una cum Patre meo. Nunc facias fortiter * et erit memoria tua in laude. Dilectio autem et benignitas quam habes * pro quibuscumque petieris ' semper impetrabit. »

136.7 Lectio septima.

Post hec, educti de carcere * sustinent iterata supplicia. Tandemque ad locum decollationis positis genibus ' et protensis cervicibus * uno eodemque momento ' Dyonisius ' et Rusticus ' archipresbiter ' et Eleutherius, archidiaconus ' qui Dyonisio inseparabiliter adherentes semper in passionibus ejus socii fuerunt ' securibus decollati sunt. Capitibus autem amputatis * lingua palpitans adhuc putabatur Dominum Jesum Christum confiteri. Maximus autem tunc [220b] cunctos assistentes horror invasit ' ac lux ineffabilis cunctis resplenduit + et beatissimi Dyonisii se cadaver erexit * sanctaque manu caput dolabra truncatum ' angelico ductu gressum regente ' et luce celesti circumfulgente ' pendulis cepit brachiis vectitare.

136.8 Lectio octava.

Facta est autem comes multitudo celestis exercitus exanimi ejus corpori caput proprium, ab ipso monte ubi fuerat decollatus ' per duo fere milia, deportanti ' usque ad locum in quo nunc, Dei dispositione et sua electione, requiescit humatum * sine cessatione ymnis dulcisonis Deum laudans. Sed et celos petentia divinorum spirituum innumerabilia agmina sunt audita, canore ineffabilis suavitatis modulantia ' « gloria tibi, Domine » * adjuncto frequentius « alleluya ». Nam, prout discerni potuit tantus auditus * velut alternatim chori angelici hec et alia, quorum intellectus non potuit percipi, concinebant.

136.9 Lectio nona.

Videntes autem innumeri populi ' et multi etiam persecutorum, in Deum crediderunt * non credentes autem nimio terrore percussi quique in suas partes fugerunt. Porro persecutores timentes ne corpora sanctorum Rustici ' et Eleutherii, qui adhuc in monte decollationis inhumata jacebant ' fidelium devotio ad patrocinium suum colligeret * ipsa demergi jusserunt. Sed nobilis quedam mulier, adhuc pagana ' sed converti disponens ad fidem ' ministris hujus sceleris caute ad convivium invitatis ' fecit interim pie sancta funerari corpora * et occultata ad tempus ' tandem mitigata persecutione, deportata sunt ' et adjuncta ad corpus sancti Dyonisii. Celebrata est autem passio sanctorum ' anno a passione Domini sexagesimo quarto * etatis vero Dyonisii circiter nonagesimo.


1 qui] rep. a.c.