École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 143- Martinus, ep. et c.

143- Martinus, ep. et c.

sd, 11 XI

[222b]

In festo beati Martini.

143.N

Severus cognomento Sulpitius, quem Gignadius numerat inter viros illustres in Libro de illustribus viris.

Et notandum quod iste Severus fecit opuscula .V. de sancto Martino, libellum unum de vita ejus quem scripsit vivente adhuc Martino, ex his que audivit ab eo et vidit in eo, et cognovit ab his qui noverant, de quo sumpta sunt hec.

Iterum quandam epistolam ad Eusebium presbiterum, postea episcopum, in qua respondet oblocutioni quorumdam qui, in libello predicto legentes virtutes Martini, dicebant quomodo qui tanta miracula faciebat se non defendisset ab igne qui eum leserat, ostendens quomodo ignis qui, ipso annuente, in sanctuario quodam accensus, in ipsum stupefactum prevaluit aliquantulum, si statim, ut ad solitum1, orationis fugit auxilium, ipsi licet incluso et fugere non valenti nocere non potuit, sed fractis ostiis ipsum invenerunt in medio ignis nil patientem.

Iterum aliam epistolam ad Aurelianum diaconem, ostendens quod post transitum suum sibi quasi in somnis apparens, et librum quem de vita ejus scripserat in dextera gerens, visus est ei rapi in celum.

Item libellum qui dicitur Dyalogus Severi, in quo narrat ea que Gallus discipulus Martini narravit de Martino ipso, presente Postumiano qui veniens de partibus Orientis narrabat virtutes monachorum quos ibi viderat, de quo infra.

Item epistolam aliam ad socrum suam Basulam de transitu ejusdem, de qua infra.

Item Gregorius Turonensis scribit de transitu ejus, et de contentione inter Pictavos et Turonenses de corpore ejus, et de translatione ejus ad locum ubi nunc requiescit, de quo infra.

Magister etiam Albinus fecit sermonem de eo, in quo describit vitam ejus.

Sciendum etiam quod ipse Martinus composuit quemdam2 parvum libellum de Trinitate.

. Å .

143.1 Lectio prima.

Igitur Martinus Sabarie, Pannoniorum opido, oriundus fuit + sed intra Italiam Ticini alitus est * parentibus secundum seculi dignitatem non infimis ' gentilibus tamen. Pater ejus miles primum * post tribunus militum fuit. Ipse armatam militiam in adolescentia secutus inter scalares3 alas sub rege Constantio ' deinde sub Juliano Cesare militavit + non tamen sponte * quia a primis fere annis ' divinam potius servitutem ' sacra illustris pueri spiravit infantia. Nam cum esset annorum decem ' invitis parentibus, ad ecclesiam confugit * seque cathecuminum fieri postulavit. Mox mirum in modum ' totus in Dei opere conversus ' cum esset annorum duodecim, heremum concupivit * fecissetque votis satis si etatis infirmitas non obstitisset.

  • Sulpicius Severus, Vita beati Martini, SC 133, cap. 2, 1-4, p. 254.
  • < BHL 5610

143.2 Lectio secunda.

Animus tamen ejus aut circa monasteria ' aut circa ecclesiam semper intentus * meditabatur, adhuc in etate puerili, quod postea devotus implevit. Sed cum edictum esset a regibus ut veteranorum filii ad militiam scriberentur + prodente patre, qui felicibus ejus actibus invidebat ' cum esset annorum quindecim raptus ' cathenatus ' sacramentis militaribus implicatus est * uno tantum servo comite contentus ' cui tamen versa vice dominus serviebat ' adeo ut plerumque ei et calciamenta ipse detraheret ' et ipse detergeret + cibumque una caperent * hic tamen sepius ministraret. Triennium fere ante baptismum in armis fuit * integer tamen ab his vitiis quibus illud hominum genus implicari solet.

  • ibid. 2, 4-6, p. 254 et 256.

143.3 Lectio tercia.

Multa illi circa commilitones benignitas ' mira caritas * patientia vero atque humilitas ultra humanum modum. Nam frugalitatem in eo laudare non necesse est * quia ita usus est ' ut jam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. Quibus rebus ita sibi omnes commilitones suos devinxerat * ut eum miro affectu venerarentur. Necdum tamen regeneratus in Christo ' agebat quemdam bonis operibus baptismatis candidatum * assistere scilicet laborantibus ' opem fer[r]e miseris + alere egentes * vestire nudos. Nichil autem sibi ex militie stipendiis * preter cotidianum victum reservabat. Jamque tunc evangelii non surdus auditor * de crastino non cogitabat.

  • ibid. 2, 7-8, p. 256.

143.4 Lectio quarta.

Quodam itaque tempore, cum jam nichil preter arma et simplicem militie vestem haberet + media hyeme, que solito asperior inhorruerat ' adeo ut plerosque vis algoris extingueret * obvium habet in porta Ambianensium civitatis ' pauperem nudum. Qui cum pretereuntes ut sui misererentur oraret ' omnesque miserum preterirent * intellexit vir Deo plenus ' sibi illum, aliis misericordiam non prestantibus ' reservari. [222c] Quid tamen ageret ? Nichil preter clamidem qua indutus erat ' habebat. Jam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro quo accinctus erat ' mediam dividit + partemque ejus pauperi tribuit * reliqua vero rursus induitur. Interea de circumstantibus risere nonnulli * quia deformis esset et trucatus4 habitu. Multi quidem altius gemuere quod nichil simile fecissent * cum utique plus, sine sua nuditate, potuissent.

  • ibid. 3, 1-2, p. 256 et 258.

143.5 Lectio quinta.

Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset + vidit Christum ' clamidis sue, qua pauperem texerat, parte vestitum * vestemque quam dederat jubetur agnoscere. Mox ad angelorum multitudinem audivit ' Dominum Jesum Christum clara voce dicentem : « Martinus adhuc cathecuminus * hac me veste contexit. » Quo viso ' bonitatem Dei in suo opere cognoscens + cum esset annorum duodeviginti * ad baptismum convolavit. Nec tamen militie renuntiavit statim ' tribuni sui precibus evictus * qui transacto tribunatus sui tempore ' renunciaturum se seculo pollicebatur. Qua expectatione suspensus * per biennium fere postea quam est baptisma consecutus ' solo nomine militavit.

  • ibid. 3, 3 et 5-6, p. 258.

143.6 Lectio sexta.

Interea irruentibus intra Gallias barbaris * Julianus Cesar, coacto in unum exercitu, donativum cepit erogare militibus. At ubi ad Martinum ventum est * oportunum tempus existimans ' quo peteret remissionem + « Hactenus, inquit, ad Cesarem ' militavi tibi * patere nunc ut militem Deo + donativum tuum pugnaturus accipiat * Christi ego miles sum, pugnare michi non licet. » Tunc tyrannus infremuit * dicens eum metu pugne, que postera die erat futura, non religionis gratia, detrectare militiam. Ad hanc vocem Martinus intrepidus ' « Si hoc, inquit, ignavie ascribitur, non fidei + crastina die ante aciem inermis adstabo * et in nomine Domini Jesu, signo crucis, non clipeo, protectus, aut galea ' hostium cuneos penetrabo securus. »

  • ibid. 4, 1-5, p. 260.

143.7 Lectio septima.

Retrudi ergo in custodiam jubetur ' facturus fidem dictis * ut inermis barbaris obiceretur. Postera vero die hostes legatos de pace miserunt * sua omnia seseque dedentes. Unde quis dubitet hanc vere beati viri fuisse victoriam + cui prestitum sit ' ne inermis ad prelium mitteretur ? Et quamvis Dominus servare militem suum inter hostium gladios potuisset + tamen ne aliorum morte ' sancti violarentur obtutus * non aliam Christus pro milite suo debuit prestare victoriam ' quam ut, subactis sine sanguine hostibus ' moreretur nemo. Exinde relicta militia sanctum Hylarium Pictavie civitatis episcopum adiit * et aliquandiu apud eum commoratus est.

  • ibid. 4, 6 - 5, 1, p. 260 et 262.

143.8 Lectio octava.

Temptavit autem idem Hilarius * imposito diaconii officio ' sibi eum artius implicare. Sed cum sepissime restitisset ' indignum se esse vociferans + intellexit vir Dei ' hoc eum modo posse constringi ' si id ei officium imponeret, in quo quidam locus injurie videretur. Itaque exorcistam eum esse precepit. Quam ille ordinationem non repudiavit. Nec multo post admonitus per soporem ut patriam parentesque quos adhuc gentilitas detinebat religiosa sollicitudine visitaret * ex voluntate sancti Hylarii profectus est. Multisque ab eo obstrictus precibus et lacrimis ut rediret ' peregrinationem illam aggressus est * contestatus fratres multa se adversa passurum ' quod postea probavit eventus.

  • ibid. 5, 2-3, p. 262.

143.9 Lectio nona.

Inter Alpes igitur devia secutus * incidit in latrones. Cumque unus securim elevatam in capite ejus vibrasset * ictum ferientis sustinuit alter. Vinctis tamen post tergum manibus * uni custodiendus traditur. Qui cum eum ad remotiora traxisset * percunctari ab eo cepit quisnam esset. Respondit ' Christianum se esse. Querebat etiam ab eo an timeret. Tunc vero constantissime profitetur nunquam se tam fuisse securum + quia sciret misericordiam Dei maxime in temptationibus affuturam * seque magis illi dolere ' qui Christi misericordia ut pote latrocinia exercens ' esset indignus. Ingressusque evangelicam disputationem * latroni predicabat. Quid longius morer ? Latro credidit + prosecutusque Martinum vie reddidit * orans ut pro se Dominum deprecaretur. Idemque postea religiosam agere vitam visus est * adeo ut hec que supra retulimus ' ab ipso dicerentur.

  • ibid. 5, 4-6, p. 262 et 264.

143.R

Per octavas beati Martini in ferialibus diebus et in dominica infra, legantur lectiones sequentes.


1 solitum] solutum a.c.
2 quemdam] quedam.
3 scalares] intellige scholares, secundum ed. cit.
4 trucatus] sic pro truncatus.