École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 70- Petrus et Paulus

70- Petrus et Paulus

F[1] inf. oct.

Sermo Augustini.

Infra octavas. In una feria.

70.1 Lectio prima.

Natalem apostolorum celebramus * quorum memoriam universus mundus amplectitur. Preciosam plane in conspectu Domini mortem sanctorum [Ps. 115, 15] * felici suo exitu comprobaverunt. Paulus, inquam, vas electionis * Petrus, clavicularius dominice mansionis. Paulus excecatus est ut videret * Petrus negavit  ' ut crederet. Paulus post persecutionem tanto factus est assertor fortior veritatis * quanto pertinacior fuerat cultor erroris.

  • Ps. Augustinus, s Caillau I 58, PLS 2, = 1, c. 1009-1010.
  • AF II 49
  • PLS II, c. 869, CPP 1288

70.2 Lectio secunda.

Petrus piscator non deposuit retia ' sed mutavit * quia primus honore sacerdotii muneratus ' fontes potius cepit amare quam maria+ ut non jam ad se traheret quos occideret ' sed mergeret quosquos levaret. Beati plane in administratione doctrine positi * beatiores in mortis desiderio constituti. Ibi enim gloria nutritur * hic traditur. In seculo exercitium tribulationis est * in morte assumptio majestatis. Quis hos audeat mortuos appellare + quorum fide universus mundus ad vitam erigitur ' et ad superni luminis mansionem festinat ?

  • ibid. = 1-2, c. 1010.

70.3 Lectio tercia.

Nemo dubitet + ibi Paulus est, qui auxilium prestet conanti * ibi Petrus est ' qui Celum aperiat venienti. Paulus decollatus est * Petrus versis pedibus crucifixus est. Decebat enim ut Paulus capite plecteretur * quia gentibus caput fidei probabatur. Petrus autem quia noverat caput viri Christum esse ' caput suum premissis pedibus sequebatur * paratus ad penam ' verecundus ad meritum. Melius profecto, Petre, suspenderis * quam magus volat. Ille alta petit ' ut profundius cadat * tu terre caput applicas ' ut Celum possideat.

  • ibid. = 2, c. 1010.