École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 154- Katherina, v. et m.

154- Katherina, v. et m.

sda, 25 XI

In festo beate Katerine virginis et martiris.

Ex gestis ejus. T .

154.1 Lectio prima.

Fuit in civitate Alexandria virgo quedam, duodeviginti annorum, nomine Katherina ' speciosa valde ' Costi regis filia ' ab infantia in studiis liberalibus sufficientissime erudita * que patri unica ' ipso defuncto, familiam gubernabat. Factum est autem eo tempore * ut Maxentius imperator ydolatra ' qui tunc in eadem civitate residebat + cum multitudine populi in templo ydolis immolaret * ipsa in palatio residente. Cum igitur tumultum et cantum audisset immolantium ' et quidnam esset ' per missum nuntium comperisset * ilico in templum se ingerens ' imperatorem super errore hujusmodi arguens vehementer ' sic confudit ' ut verbis ejus respondere non posset.

  • cf. BHL 1657/1664d ?

154.2 Lectio secunda.

Tunc imperator, completo sacrificio, ipsa sub custodia reservata * misit litteras clanculo per diversas provincias ut omnes rethores convenirent. Cum igitur quinquaginta in omni sapientia eruditi ' adducti fuissent ' et querentibus causam sue vocationis respondisset Maxentius ' hanc fuisse causam ' ut cum supradicta puella sensu incomparabili ' que deos suos demones asserebat ' disputarent * unus vehementer indignans ait : « O magnum imperatoris consilium * ut ob unius puelle conflictum tot sapientissimos invitaret ! Sed tamen veniat * ut cognoscat se non vidisse sapientem preter hodie. »

154.3 Lectio tercia.

Interim certificata virgo per nuncium de conflictu ' in crastiono futuro * nichil mota se totam Domino commendavit. Et ecce angelus oranti apparens ' exhortans eam ad constantiam ' predicens ei oratorum conversionem futuram et martirium * letificavit eamdem. Sequenti die ante Cesarem cunctis ad spectaculum confluentibus + inito conflictu ' tanta fuit in ejus labiis diffusa gratia * ut oratores ipsi in aliquo contradicere nescirent. Quos cum imperator iratus argueret * unus sic ait : « Noveris, imperator * quod nullus se nobis ante diem hanc in sapientia comparavit. Sed Spiritus Dei loquens in hac puella sic nos in admirationem convertit * ut contra Christum de quo loquitur, non solum nesciamus aliquid dicere + immo, nisi sectam deorum probabiliorem esse ostenderis * ecce omnes convertimur ad ipsum. »

154.4 Lectio quarta.

Ad hec tyrannus furore succensus * fecit eos igne cremari. Sed vestibus et capillis eorum illesis ' et vultibus eorum quasi rosei coloris apparentibus ' multi in Christum crediderunt * et a credentibus corpora eorum nocte sunt sepulta. His peractis ' temptans tyrannus virginem blanditiis et promissis emollire ' nec prevalens + expoliatam et scorpionibus cesam in obscurum carcerem tradi jussit * et ibi fame et siti diebus duodecim cruciari. Sed non defuerunt angeli qui eam visitarent * et locum claritate replentes ' custodes verterent in stuporem. Accidit autem interea * ut tyrannus pro causis emergentibus extrema regionis adiret.

154.5 Lectio quinta.

Interim venit ad reginam de crudelitate que ex(c)ercebatur in virginem * multaque passa per visum in nocte propter eam ' et de ea ' desiderabat faciem ejus videre. Et ecce alloquitur Porphirium, principem militie ' fidelem in secretis + qui sibi facile conjunctus in eodem proposito ' custodes emollit mercede * ut per eos ad virginem ingressum haberent ' et secretum custodirent. Hoc igitur facto ' ingrediuntur * [225d] et videntes claritatem mirabilem circa virginem ' perterriti corruerunt. Sed mox inestimabilis odor confortavit eosdem * et virgo etiam dicens ' « Surgite, ne paveatis ! » Surgentes autem * viderunt angelos plagas ejus unguento circumfoventes.

154.6 Lectio sexta.

Viderunt et seniores in mirabili claritate. Et accipiens Katherina coronam de capite unius illorum ' et imponens regine * dixit ei : « Forti animo esto * quia post triduum itura es ad Celum. Confortata est autem et Porphyrium * exponens ei quenam essent premia celestia, que credentibus in Christum reservantur. Que omnia cum postea retulisset Porphyrius plusquam ducentis militibus * conversi sunt ad Christum. Interim autem dum virgo servatur in carcere * cibum ei Dominus celestem per columbam ministravit. Ipse etiam Dominus in fine dierum duodecim ' cum multitudine angelorum ac virginum ' eidem apparens * eam ad tolerantiam quam plurimum animavit.

154.7 Lectio septima.

Expletis negotiis, rediit tyrannus * et jussit educi puellam. Et eam splendidam intuens ' desevire voluit in custodes * suspicans quod alimenta ministrassent eidem. Sed ipsa compatiens eis * aperuit quod non ab homine, sed a Deo sibi cibus ministratus fuisset. Post hec, cum, seviente tyranno ' rote ' horribile genus penarum, sibi pararentur + ipsa orante, confracte sunt * et quasi quatuor milia gentilium, qui aderant, necaverunt. Tunc regina, timore deposito ' prosiliens in increpationem tyranni * agnito quod in Christum crederet ' de mandato ejus prius avulsis mammillis ' gladio martirium consummavit.

154.8 Lectio octava.

Cum autem Porphyrius corpus regine sepelisset ' ac per hoc in noticiam tyranni venisset quod esset christianus * tandem ipse ' et milites etiam qui crediderunt supradicti ' amputatis capitibus, martyrium compleverunt. Post hec virgo gloriosa ducta ad martirium ' impetrato orandi spacio ' dum oraret et pro se et pro sui memoriam agentibus * hujuscemodi vox dicitur audita fuisse : « Veni, dilecta mea * ecce tibi beatudinis janua aperitur. Et ne solliciteris de his que postulas * nam his qui passionem tuam celebraverunt ' opem de Celis promitto. »

154.9 Lectio nona.1

Facta hac voce ' cervicem protendens spiculatori * mox decollata est. Fluxitque lac pro sanguine * de corpore virginali. Et accedentes angeli ' corpus in aera subvehentes ' deposuerunt illud in montem Synai ' qui distat a loco martyrii plus quam viginti dietis * ubi inter innumera miracula que fiunt ibidem ' hoc est unum insigne ' quod de sepulchro ipsius oleum incessanter dicitur emanare. Passa est autem feria sexta, hora tercia * in hoc imitata passionem Salvatoris.


a La Sainte-Catherine a obtenu le rang de semiduplex dans une inchoation de 1251 (Acta, p. 56).
1 nona] tercia a.c.