72- Petrus et Paulus
Maximus in sermone « Gloriosissimos »
. Å .
In alia feria.
72.1 Lectio prima.
Ecclesiarum omnium patres piissimis studiis honoremus ' quibus factus est hodie de
morte natalis * quibus vivere Christus
[cf. Philip. 1, 21] Erat eis Christus vivere * quibus non erat vita sine Christo. Erat eis
Christus vivere * quia Christi totum proficiebat Ecclesiis quod vivebant. Erat eis
et mori lucrum * quia tali morte vitam sibi mercabantur eternam. Quorum corruptioni
incorruptio succedebat * et damna presentium temporum lucra perpetua
sequebantur.erat
' et mori lucrum.
- Ps. Maximus, h 68, PL 57, c. 391B-392A.
- PD II 47
- CPL 220, PLS III, c. 355, CPP 5801a
72.2 Lectio secunda.
Sed jam necessarium reorum * ut proprias eorum virtutes proloquamur. Hic est Petrus, qui confitendo Dei filium ' credendi fundamenta constituit +
qui claves Regni celestis, antequam introiret, accepit *
quem Christi esse confidentissimum ' subjecta maria probaverunt.
Hic est Petrus, cui Christus communionem sui nominis indulsit * ut sicut petra erat Christus ' ita et Petrus factus est petra.
Hic est ' cui Christus ascensurus oves commendat.
Hic est qui tam securus perrexit ad crucem * ut moriendi ordinem tam acerba in passione quereret.
- ibid. c. 392A, 393AB et 394AB.
72.3 Lectio tercia.
Quid de Paulo referam ?
Hic est qui tercium raptus ad celum ' celestia secreta cognovit * ut inter angelos disceret quod inter homines predicaret. Hic est qui non solum audita loquitur * sed [203c] et visa testatur. Hic est qui cervicem quam adversus Christi nomen ' superbus erexerat * gladio humillimus pro nomine Christi submisit. Nec piguit eum pro eo mori * quem sepe probaverat vivere.
Hi ergo sunt qui sacramentum Regni celestis uno spiritu predicantes * sub unius passione diei doctrinam suam pio sanguine consecrarunt.
- ibid. c. 394C et 396AB.