114- Augustinus, Oct.
In Octavis beati Augustini
114.1 Lectio prima.
Postea ergo petito ad visitandum adveniente primate ' Valerio antistite ' episcopis qui tunc aderant et clericis Ipponensibus et universe plebi ' inopinatam suam insinuante voluntatem ' omnibusque id fieri clamantibus * episcopatum suscipere, suo vivente episcopo, Augustinus presbiter recusabat. Dumque illi hoc fieri solere, transmarinis ' et affricanis exemplis, probaretur * compulsus atque coactus succubuit. Quod in se postea fieri non debuisse ' ut vivo episcopo suo ordinaretur ' et dixit, et scripsit ' propter concilii universalis vetitum ' quod jam ordinatus didicit * nec quod sibi factum esse doluit ' alii fieri voluit. Unde etiam sategit * ut in conciliis constitueretur episcoporum ' ab ordinatoribus debere ordinandis vel ordinatis ' omnium statuta sacerdotum ' in noticiam esse deferenda.
- (ibid. cap. 8, p. 148-150)
114.2 Lectio secunda.
Factus ergo episcopus * ferventius non in una tantum regione ' sed ubicumque rogatus venisset ' verbum salutis predicabat.
- (ibid. cap. 9, p. 150)
In ordinandis vero sacerdotibus et clericis * consensum majorem christianorum et consuetudinem Ecclesie sequendum arbitrabatur.
- (ibid. cap. 21, p. 184)
Vestis ejus et calciamenta ' et lectualia ' ex moderato ' et competenti habitu erant ' nec nitida nimium ' nec abjecta plurimum + quia his plerumque vel jactare se insolenter homines solent ' vel abicere * ex utroque non que Jesu Christi, sed que sua sunt, querentes.
- (ibid. cap. 22, p. 184)
114.3 Lectio tercia.
Mensa usus est frugali et parca * que quidem inter olera et legumina ' etiam carnes aliquando propter hospites vel quosque infirmiores habebat. Semper autem vinum bibebat * quia noverat quod omnis creatura Dei bona sit ' et nichil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur.
Coclearibus tantum argenteis utebatur * cetera vasa quibus mense inferebantur cibi ' testea ' vel lignea ' et ma[r]morea fuerunt ' non neccessitatis inopia ' sed proposito voluntatis. Sed et hospitalitatem semper exhibuit * et in ipsa mensa magis lectionem vel disputationem quam epulationem diligebat.
- (ibid. cap. 22, p. 184-188)
114.4 Lectio quarta.
Contra pestilentiam autem humane consuetudinis * in ea scriptum ita habebat : « Quisquis amat dictis absentum rodere vitam * hanc mensam indignam noverit esse sui. » Et ideo * omnem convivam a superfluis et noxiis fabulis sese abstinere debere admonebat. Nam et quosdam familiarissimos coepiscopos ' illius scripture oblitos ' et contra eam loquentes ' tam aspere aliquando reprehendit ' conmotus * ut diceret ' aut delendos esse illos de mensa versus ' aut se de media refectione ad suum cubiculum surrecturum. Quod ego ' et alii qui illi mense interfuimus * experti sumus.
- (ibid. 22, p. 188)
114.5 Lectio quinta.
Interea dum Ecclesie pecunia defecerat + hoc ipsum populo christiano denuntiabat * non se habere quod indigentibus erogaret. Nam et de vasis dominicis propter captivos et quamplurimos indigentes ' frangi et conflari videbat ' et indigentibus dispensari * et hoc ipsum venerabilis Ambrosius et dixit ' et scripsit.
- (ibid. cap. 24, p. 194)
Sed et ante proximum diem obitus sui ' a se dictatos et editos recensuit libros + et quecumque in his recognovit aliter quam se habet ecclesiastica regula ' a se fuisse dictata et scripta ' cum adhuc ecclesiasticum usum minus sciret minusque sapuisset ' a semetipso et reprehensa et correpta sunt.
- (ibid. cap. 28, p. 204)
114.6 Lectio sexta.
Duo autem conscripsit volumina * quorum est titulus ' « de recensione librorum. » Preceptos etiam sibi quosdam libros ante diligentiorem emendationem a nonnullis fratribus conquerebatur * licet eos postmodum emendasset. Imperfecta etiam quedam librorum suorum ' preventus morte dereliquit. Prodesse autem omnibus volens multa legere non valentibus * ex utroque Testamento precepta divina seu vetita ad vite regulam pertinentia excerpsit + atque ex his unum codicem fecit * ut qui vellet legeret ' atque in eo, vel quam obediens Deo * vel quam inobediens esset, agnosceret. Et hoc opus * voluit « speculum » appelare.
- (ibid. cap. 28, p. 204)
114.7 Lectio septima.
Sane vixit annis septuaginta sex * in clericatu autem vel episcopatu [214c] annis ferme quadraginta. Dicere autem nobis consueverat ' laudatos christianos absque digna et competenti penitentia exire de corpore non debere * quod et ipse fecit. In ultima enim qua defunctus est egritudine, sibi jusserat psalmos daviticos qui sunt de penitentia scribi + ipsosque jacens in lecto contra parietem positos diebus sue infirmitatis intuebatur * et ubertim ac jugiter flebat.
- (ibid. cap. 31, p. 236)
Novi quoque eundem, et presbiterum, et episcopum, pro quibusdam energuminis patientibus ' ut oraret rogatum * eumque in oratione lacrimas fundentem Deum rogasse ' et demones ab hominibus recessisse.
- (ibid. cap. 29, p. 210)
114.8 Lectio octava.
Novi etiam ad egrotantem ' quemdam cum suo egroto venisse et rogavisse ut eidem manus imponeret + et respondisse ' si aliquid posset ' sibi hoc primitus prestitisset * et illum dixisse ' visitatum se fuisse sibique per somnum dictum esse : « Vade ad Augustinum episcopum ' ut eidem manum imponat * et salvus erit. » Quod dum comperisset ' facere non distulit * et illum infirmum continuo Dominus sanum ab eodem discedere fecit.
- (ibid. cap. 29, p. 210-212)
Ante dies autem ferme decem quam exiret de corpore * a nobis postulavit presentibus ' ne quis ad eum ingrederetur ' nisi his tantum horis quibus medici ad inspiciendum intrabant ' vel cum ei refectio inferretur. Et ita observatum et factum est. Omni autem illo tempore * orationi vacabat.
- (ibid. cap. 31, p. 236)
114.9 Lectio nona.
Verbum Dei usque ad ipsam suam egritudinem extremam ' impretermisse alacriter et fortiter ' sana mente ' sanoque consilio in ecclesia predicabat * membris omnibus sui corporis incolumis ' integro aspectu ' atque auditu. Nobis autem astantibus et videntibus ' et orantibus * dormivit cum patribus suis. Testamentum nullum fecit * quia unde faceret ' pauper Dei non habuit. Ecclesie bibliothecam omnesque codices diligenter posteris custodiendos ' semper jubebat. Suos consanguineos in sua vita et morte ' vulgi more non tractavit. Quibus, dum adhuc superesset, id, si opus fuit, quod et ceteris, erogavit + non ut divitias haberent * sed ut aut non ' aut minus egerent.
- (ibid. cap. 31, p. 236-238)