*23- S17 a « Deus omnium »
Sabbato decimo septimo.
Idem in eadem oratione. Å .
*23.1 Lectio prima.
O bone Fili ' o bona mater ' probent his peccatores vestri * sentiant in se ' quia propter salutem peccatorum estis tu, Filius, et tu, mater. Vestri certe amborum peccatores. Cum enim peccavimus in Filium ' irritavimus matrem * nec offendimus matrem sine injuria Filii. Quid ergo faciemus peccatores ? Quo fugiemus peccatores ? Quis enim nos reconciliabit Filio ' inimica matre ? Quis nobis placabit matrem ' irato Filio ? Sed etsi pariter ambo offensi estis + nonne et ambo clementes estis ? Fugiat ergo reus justi Dei ' ad piam matrem misericordis Dei * refugiat reus offense matris ' ad pium Filium benigne matris. Ingerat se reus utriusque inter utrumque * initiat se inter Filium pium ' et piam matrem. Pie Domine, parce servis matris tue * pia domina, parce servis Filii tui. Bone Fili, placa matrem tuam servis tuis * bona mater, reconcilia servos tuos Filio tuo.
- Anselmus Cantuariensis, Oratio 6, ibid., p. 16, l. 38-50.
*23.2 Lectio secunda.
O pie Fili ' o pia mater ' qui nos inicimus inter duas tam immensas pietates * non incidamus in duas tam potentes severitates. Bone Fili ' et bona mater ' non sit nobis frustra quod confitemur de vobis hanc veritatem * nec erubescamus quod speramus in vobis hanc pietatem. Amamus enim veritatem quam confitemur [228d] de vobis * et deprecamur pietatem quam speramus in vobis. Dic, judex, cui parces ' dic, reconciliatrix, quem reconciliabis + si tu, Domine, damnas et tu, domina, averteris homunculos1 bona vestra cum amore ' mala sua cum merore confitentes ? Salvator singularis, dic quem salvabis ' Salutis mater, dic pro quo orabis + si te, Domine, precipiente ' et te, domina, consentiente ' tormenta vexant peccatores ' se execrantes ' vos obsecrantes ? Si infernus absorbet reos se accusantes ' vos deprecantes ? Si tartara devorant pauperes in se desperantes ' et in vobis sperantes ?
- ibid. p. 16-17, l. 50-61.
*23.3 Lectio tercia.
Deus qui factus est filius femine propter misericordiam ' femina que facta es mater Dei propter misericordiam + aut miseremini miseris ' tu parcendo et tu interveniendo * aut ostendite ad quos tutius fugiamus misericordiores ' et monstrate in quo certius confidamus potentiores. Si enim est ' immo quia est2 tam magna nostra iniquitas ' et tam modica fides nostra ' tam tepida caritas nostra ' tam fatua nostra oratio ' tam imperfecta nostra satisfacio3 ' ut nec mereamur delictorum veniam ' nec salutis gratiam + hoc est ipsum quod supplicamus * ut, in quo merita nostra nobis non videtis sufficere ' in eo misericordie vestre non dignentur deficere. In eo itaque precamur, exaudite4 nos ' sed propter vos ' non propter nos ' per pietatem qua exundatis ' per potestatem qua abundatis + ut evadamus meritos dolores damnatorum * et intremus in gaudia beatorum ' te Deum laudaturi ' qui es benedictus et superlaudabilis in secula seculorum, amen.
- ibid. p. 17, l. 62-73.