École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 126- Euphemia, v. et m.

126- Euphemia, v. et m.

tl, 16 IX

In festo Eufemie virginis.

Ex gestis ejus. T .

126.1 Lectio prima.

Anno quinto Diocletiani, in urbe Calcedonia ' Eufemia virgo filia senatoris cum quadraginta novem christianis ad Priscum judicem properavit * et Christum publice confitendo ' etiam virorum animos confortavit. Cum autem judex persistentes christianos successive occideret ' ut alios videntes dire mortis horrore terreret + virgo a judice se pati injuriam clamitabat ' quod cum esset nobilis ' ignotos ei et advenas anteferret * illos ad Christum premitteret. Tunc reclusa in carcerem + sequenti die soluta ' cum vinctis adducitur * iterumque gravissime conquesta est ' quod contra leges imperatorum ei soli a vinculis parceretur. Tunc alapis diutissime cesam judex in carcerem subsecutus eam opprimere voluit + sed statim manu ejus contracta ' putans se incantatum, misit prepositum suum ' ut eam opprimeret * sed ille nullo modo intrare valens, arreptus a demone, vix evasit.

  • cf. BHL 2709/2713

126.2 Lectio secunda.

Tunc educta, posita est super rotam ' cujus vectes carbonibus pleni erant + et artifex tale signum trahentibus dederat ' ut ad sonum ejus omnes simul traherent * et sic exeunte igne vectes virginem dissiparent. Sed nutu Dei ferramentum subito sonum dedit + et statim illis trahentibus ' artifex est comminutus * et Eufemia super rotam illesa remansit. Tunc parentes artificis ignem rote supposuerunt * sed post incend[i]um rote ' Eufemiam solutam ab angelo ' seorsum stantem incolumen conspexerunt. Tunc erectis ad eam scalis * dum quidam manum ad eam mitteret ' statim totus paralisi dissolutus ' vix inde semivivus ereptus est. Sostenes vero accedens ad eam ' adorans veniam petiit * et comminantibus ei mortem ' extracto gladio clamabat ad judicem quod seipsum libentius occideret ' quam illam, quam palam angeli confortabant ' contingeret.

126.3 Lectio tercia.

A multis ergo ambo depositi * mittuntur in carcerem. Et missus est ad eos Victor, ut induceret multitudinem juvenum * videns circa orantem multas virgines pulcherrimas ' monitis earum se statim confessus est esse christianum. Statim Victor et Sostenes vinculati ad ursos et leones projecti sunt. Et cum illesi manentes ' ad incendium pararentur * in oratione vocati de Celo ' spiritum emiserunt. Educta autem virgo per capillos suspenditur + et, negato cibo et potu, sex diebus in carcerem truditur * ut die septimo sicut oliva inter magnos lapides quassaretur. Illa vero, cotidie refecta ab angelo, die dicta super petram ponitur * sed ipsa orante ' lapides durissimi in cinerem rediguntur. Post hec in foveam ad beluas marinas ' et inde ad ursos et leones proicitur. Et cum illesa maneret ' mox a carnifice gladio transfigitur * et ipse a leone protinus devoratur. Sequenti nocte, Priscus et Apellianus furentes ' et seipsos comedentes * mortui inventi sunt. Et sic sancta Eufemia in Calcedonia cum honore sepulta * Judei et Gentiles ' in Christum pariter crediderunt.