29- Agatha, v. et m.
In festo beate Agathe virginis et martiris.
Ex gestis ejus. Å .
29.1 Lectio prima.
Sancta Agatha passa est in civitate Chatanensium Sicilie. Quintianus siquidem consularis Sicilie ' audiens sanctam opinionem ejus + nobilissimis ortam natalibus perquirebat * ut per hoc sonaret ad aures vulgi ignobilis ' quod tantus esset qui posset spectabilium sibi subjugare personas. Ut libidinosus autem, ad aspectum virginis pulcherrime concupiscentiam commovebat + et ut avarus, ad facultates ejus cupiditatis frena laxabat * et ut ydolatra ' Christi nomen audire non poterat. Fecit igitur eam tradi Affrodosie que habebat septem filias turpissimas sicut fuerat mater ' per dies triginta quinque * ut cotidie blandirentur ei ' ut mutarent animum ejus.
- < BHL 133
29.2 Lectio secunda.
Sancta autem Agatha dicebat eis : « Verba vestra venti sunt ' promissiones vestre, pluvie ' terrores, flumina + que quantum vis illidant * fundamenta domus mee non poterunt cadere. Fundata est enim super firmam petram. » Hec autem dicens ' flebat cotidie et orabat * et desiderabat diversa pro Christi nomine sustinere tormenta. Videns igitur hec Affrodosia, abiit ad Quintianum * et dixit : « Facilius possunt saxa molliri * quam ab intentione christiana mens istius puelle revocetur. » Tunc Quintianus jussit eam adduci * et ait : « Dic antequam ad tormenta venias * cur deorum sancta contempnis. » Agatha dixit : « Noli dicere deorum * sed demonum. »
29.3 Lectio tercia.
Quintianus dixit : « Elige aut diversas penas quasi stulta incurrere * aut quasi sapiens ' sacrifica diis omnipotentibus. » Agatha dixit : « Sit talis uxor tua ' qualis dea tua Venus * et tu talis * qualis deus tuus Jovis ! » Tunc Quintianus jussit eam alapis cedi * et dixit : « In injuriam judicis * noli garrire ! » Agatha respondit : « Miror te virum prudentem ad tantam stulticiam devolutum ' ut illos deos dicas quorum vitam non cupias tuam conjugem imitari * et dicas tibi injuriam fieri ' si eorum vivas exemplo. » Quintianus dixit : « Quid verborum superfluum cursum respondes ? Aut sacrifica diis * aut variis suppliciis te faciam interire. »
29.4 Lectio quarta.
Agatha respondit : « Si plagas et verbera promittis * habeo Spiritum Sanctum per quem universa tormenta tua despiciam. » Tunc jussit eam in carcerem recipi * dicens : « Cogita tecum * ut possis evadere. » Agatha dixit : « Tu minister Sathane, penite * ut possis evadere eternam damnationem. » Tunc jussit eam celerius trahi * quia eum confundebat. Sequenti die dixit ei : « Quid tractasti circa salutem tuam ? » Agatha respondit :1 « Salus mea Christus est. » Tunc jussit eam in eculeo torqueri. Tunc Agatha dixit : « Ego in his [195b] penis delector ' sicut qui bonum nuntium audit + aut qui videt quem diu desiderabat * aut qui invenit thesauros multos. Non enim potest triticum in horreo reponi * nisi techa ejus fuerit conculcata. »
29.5 Lectio quinta.
Tunc Quintianus jussit eam in mammilla torqueri ' et eam abscidi * et iterum in carcerem recipi. Cumque fuisset inclusa * ecce circa mediam noctem venit quidam senex quem antecedebat puer luminis portitor ' ferens diversa medicamenta. Qui se medicum commemorans * ait : « Licet te nimis afflixerit consularis * tu tamen magis eum torsisti responsionibus tuis. Tamen quia ibi eram * vidi quia potes curam ' tue mammille suscipere. » Tunc Agatha dixit : « Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui * sed habeo salvatorem Dominum Jesum Christum ' qui verbo curat2 omnia. Hic si vult * potest me salvam facere. »
29.6 Lectio sexta.
Tunc subridens senior * dixit : « Et ipse me misit ad te. Nam et ego apostolus ejus sum * et in nomine ejus te scias esse salvandam. » Et cum hoc dixisset * ab oculis ejus ablatus est. Tunc proiciens3 se in oratione * dixit : « Gratias ago tibi * Domine Jesu Christe. » Et dum complesset orationem * sanata omnia membra esse cognovit. Ita autem per totam noctem lux refulsit in carcere * ut pre pavore custodes fugerent ' et carcerem apertum relinquerent. Tunc dicebant ei persone incluse * ut abiret. Illa autem : « Absit ut ego coronam meam perdam * et custodes tribulationibus tradam. »
29.7 Lectio septima.
Post quatuor dies jussit eam iterum astare * et ait : « Quis est qui te curavit ? » Agatha dixit : « Christus Filius Dei. » Quintianus dixit : « Iterum Christum audes nominare ? » Agatha respondit : « Ego Christum confiteor labiis * et corde invocare non cesso. » Tunc testas acutissimas jussit spergi et carbones mitti * et eam desuper volutari. Cumque hoc fieret * subito commotus est locus ' et pars parietis cecidit ' et obpressit consiliarium judicis ' et amicum ejus ' quorum consilio perpetrabat hoc. Sed et4 omnis civitas exagitata est ' et omnes cives cucurrerunt * tumultuantes quod sanctam Dei impiis cruciatibus fatigaret.
29.8 Lectio octava.
Tunc Quintianus jussit eam in carcerem recipi.5 Et fugiens ad posterulam secretarii * in januis populum reliquit. Sancta vero Agatha ingressa carcerem ' expandit manus * et dixit : « Domine qui me custodisti ab infantia ' qui michi inter tormenta virtutem patientie contulisti * te deprecor ' ut accipias spiritum meum. » Et cum hec dixisset * emisit spiritum. Factum est autem dum corpus ejus in sarcofago collocarent * venit quidam juvenis sericis indutus ' quem sequebantur amplius quam centum pueri armati et pulcri ' quos nemo umquam viderat + et posuit tabulam brevem ex marmore in qua scriptum est : « Mentem sanctam spontaneam ' honorem Deo ' et patrie liberationem »' intra sepulcrum ad caput6 ejus * clausoque sepulcro abscessit.
29.9 Lectio nona.
Tunc tam Judei quam Gentiles ceperunt venerari sepulcrum ejus. Quintianus autem arripiens iter ad investigandas facultates ejus * in medio flumine interiit. Unde crevit timor * et veneratio circa eam. Post anni vero circulum mons Ethna eructuabat incendium * et quasi fluvius ignis vehemens ' appropinquabat ad Cathanensium civitatem. Tunc multitudo paganorum de monte descendit * et auferentes velum unde erat coopertum sepulcrum ejus ' statuerunt illud contra ignem. Et stetit ignis die sepulture ejus ' scilicet die nonarum februarii ' qui ceperat die kalendarum ejusdem.