58- Marcus et Marcellianus, mm.
In festo sanctorum1 martyrum Marci et Marcelliani.
58.1 Lectio prima.
. T . Ex gestis sancti Sebastiani.
Clarissimis viris Marcelliano et Marcho geminis fratribus ' capitali sententia condemnatis + impetrarunt amici triginta dierum inducias * ut eos interim ad thurificandum ydolis ' suis persuasionibus emollirent. Accedentes igitur amici ' mater et pater ' conjuges ' cum filiis * nitebantur2 eos verbis ' et factis quibus poterant emollire. Verum ipsi confortati verbis sancti Sebastiani ' non solum non adquieverunt ipsis * sed et cum eos liberasset Nichostratus ' fugere noluerunt.
- cf. BHL 7543
58.2 Lectio secunda.
Carnales autem affectus repudiantes * responderunt amicis :
58.2'-3N
Ab isto loco sunt eadem verba. Å .3
58.2'
« Discedite, ait sanctus Marchus, carissimi + et vester discat affectus ' contra omnes sagittas affectuum carnalium ' clipeum virtutum opponere * atque inter acies dimicando acrius ' ad regem fortiter pervenire. Gloriosiores faciunt milites * vulnera pro imperatore suscepta. In hoc Dyabolus sevit * in quo previdet perseverantie tropheo se posse torqueri. Et ideo tormenta infert ne spes ejus pereat * mortem minatur ut terreat + vitam promittit ut eripiat * securitatem pollicetur ut tollat. Hec ejus est calliditas * a suppliciis corpus eripere ' et vitiis animam subjugare. Nos econtra contendamus Hosti non cedere + corpus contempnere * anime subvenire. » Igitur cum hec prosequeretur * ceperunt omnes qui aderant flentes penitere quia ab agone martyrii ' ausi fuissent eorum animos revocare.
- < BHL 7543
58.3 Lectio tercia.
Tandem ambo fratres ligati ad stipitem * in pedibus acutos acceperunt clavos. Et
dicebat Fabianus prefectus : « Tamdiu stabitis fixis plantis * quousque diis debitum
reddatis officium. » Tunc ambo in uno ligno confixi * psallebant dicentes : Ecce quam bonum et quam jocundum * habitare fratres in unum.
[Ps. 132, 1] Et iterum dixerunt Fabiano : « Nunquam tam bene epulati sumus. Modo enim
cepimus esse fixi in amore Christi. Utinam nos sic esse permittas * quamdiu corporis
hujus tegimur indumento. » Cumque transisset una dies ' et una nox ' et illi in
ymnis et psalmis perseverarent * jussit eos lanceis per latera transverberari.
Sepulti sunt autem miliario secundo ab Urbe * ubi omnis laudis titulos et sanctorum
triumphos qui in Christo gloriati sunt ' matutinis horis ' qui affuerunt
audierunt.