École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [DE BEATA VIRGINE IN SABBATIS] » *5- S5 post Oct. Epiphaniae.

*5- S5 post Oct. Epiphaniae.

Sabbato quinto.

*5.1a Lectio prima.

Inter multas Marias egregia est illa ' que signum virginitatis extulit * et intemerate integritatis pium Christo vexillum levavit. Omnes enim virgines ad cultum virginitatis excolendum * per hujus advocantur exemplum.

  • Ambrosius, De institutione virginis, PL 16, = 35, c. 328C.
  • CPL 148

*5.1b

Cujus integritatem et gloriam ' et ante partum ' et in partu, et post partum, perpetuam virginitatem ' apertissime propheta denuncians '

  • Origo non determinata esta.

*5.1c

vidisse se dicit in monte nimis alto civitatis edificationem ' cujus porte plurime designantur * una tamen clausa describitur.

  • Ambrosius, De institutione virginis, = 52, c. 334B.
  • CPL 148

Et hoc ad orientem aspiciebat * quia verum lumen effudit ' solemque justicie peperit.

  • ibid. = 56, c. 335B.

Porta ergo clausa est virginitas * et ortus clausus et fons signatus ' et etiam virga est virginitas.

  • ibid. = 58-59, c. 335C.

*5.1d

Est enim vere virgo Maria virga de radice Jesse exorta ' que florem eterne jocunditatis emisit * ac perpetue benedictionis fructum protulit. Est etiam porta, ut dictum est, in domo Domini clausa * dux etenim sedit in ea.

  • Origo non determinata est.

*5.1e

Aula quippe regalis est Virgo * que non est viro subdita ' sed soli Deo.

  • Ambrosius, De institutione virginis, = 79, c. 339B.
  • CPL 148

*5.2 Lectio secunda.

Est et olla fervens uterus Marie + que Spiritu ferventi, qui supervenit in eam, replevit orbem * cum peperit Salvatorem. Quis sedens in porta manducavit * illum utique cibum de quo dixit : Meus cibus est * ut faciam voluntatem Patris mei qui in Celis est. [Jo. 4, 34] Itaque Maria quasi olla fervet * et, quasi nubes in terras, pluit gratiam Christi ' quia de illa scriptum est : Ecce Dominus venit * sedens super nubem levem.1 [Is. 19, 1] Vere levem ' que conjugii onera nescivit * que de gravi fenore peccatorum hunc mundum levavit. Levis erat * que remissionem peccatorum utero gestabat. Denique Johannem in utero constitutum levavit ' qui ad vocem illius exilivit + et infans in gaudio exultavit * prius animatus sensu devotionis ' quam infusione spiritus vitalis.

  • ibid. = 79-81, c. 339CD.

*5.3 Lectio tercia.

Accipite igitur, caste anime, pluviam spiritalem istius nubis ' temperamentum flagrantie corporalis * ut omnes corporis ardores restinguatis ' et humescant interna vestre mentis. Hujus sacrate nubis imbrem ' patres nostri annuntiaverunt nobis, salutem mundi futuram + ventura stillicidia stillantia super terram * que Jeroboal poposcit et meruit. Bonam nubem sequimini * que fontem intra se genuit ' quo terrarum orbem rigavit. Excipite pluviam voluntariam benedictionis * quam hereditati sue Dominus effudit. Excipite aquam, et non effluat ' quia nubes est * diluat vos et humore sacro perfundat ' quia olla ' et eterno Spiritu vaporet. Excipite itaque ex hac olla Moabitide ' unguentum [226c] celestis gratie. Descendat hoc in ima precordia ' viscerumque secreta * quo non deliciarum odores sancta Maria ' sed divine gratie ' redolebat spiramenta.

  • ibid. = 82-83, c. 339D-340B.

a Passage peut-être inspiré, plus ou moins directement, de saint Jérôme, In Ezechielem, XIII, sur Ez. 44, 1-3 (cf. CCSL 75, l. 1205-1208, p. 646).
1 nubem levem] inv. a.c.