École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 20- Antonius, ab.

20- Antonius, ab.

tl, 17 I

In festo beati Anthonii abbatis.

Athanasius Alexandrinus episcopus. T .

20.1 Lectio prima.

Beatus Anthonius in domo parentum nobilium christianorum in Egipto enutritus1 * post eorum obitum in etate .XX. annorum ' die quadam more solito ecclesiam est ingressus. Et audiens illud evangelicum legi ' « Si vis perfectus esse ' vade ' et vende que habes ' et da pauperibus ' et habebis thesaurum in celo ' et veni, sequere me » [Mat. 19, 21] ' mox implevit * et vitam heremiticam duxit. Memoriam pro [193b] libris habebat. Frequenter orabat + manibus suis operabatur * et operis sui mercedem ' excepto precio panis ' egentibus largiebatur. Si quem in religionis studio vigilantem compererat + procedens ut apis prudentissima querebat * et omnibus obediens ' proprias singulorum gratias hauriebat. Quod ita faciebat * ut cum omnes gloria anteiret ' omnibus tamen carus esset. Unde et eum vicini deicolam nuncupabant.

  • cf. BHL 609

20.2 Lectio secunda.

Tanta vero invidentis Diaboli temptamenta ' occulta et aperta sustinuit * ut nullus ambigeret ' quin Anthonius contra Diabolum dimicaret. Qui tandem in forma pueri nigri ad ejus genua provolutus est * dicens cum fletu ' se esse fornicationis amicum ' qui adolescentes impugnaret ' et ejus labore superatus esset. Semel autem cum a demonibus in variis formis mutatis ' laceratus fuisset + subito radius quidam lucis demones effugavit * statimque sanatus ' Christum presentem intelligens ' dixit : « Ubi eras, bone Jesu ' ubi eras ? » Et vox ad eum : « Anthoni, hic eram * sed expectabam certamen tuum. »

20.3 Lectio tercia.

Itaque magis ac magis corpus suum subjugabat + in oratione sepissime pernoctabat * et semel in die post solis occasum edebat. Nonnunquam bidui triduique sic permanens ' quarto die comedebat panem et salem * et potum aque permodicum sumebat. Quieti vero membra concedens * vinco contexto ac cilicio utebatur. Aliquotiens etiam super nudam humum jacebat. Tantique fervoris erat * quod martires secutus ' martir cum eis fieri sitiebat. Denique multis modis corpus afficiens ' et miraculis coruscans * propter glorie cautelam ad locum ignotiorem discessit. Ibi quoque varias demonum insidias pertulit. Sed et in discretione spirituum * gatiam magnam habuit. Annoque vite sue centesimo quinto moriens ' et deosculans fratres suos * in pace quievit.


1 enutritus] nutritus a.c.