128- Mattheus
In festo beati Mathei.
128.1 Lectio prima.
Crisostomus in omelia super principium Mathei. Å .
Matheus ' sanctorum quidem ' precipue tamen peccatorum evangelista fuit * qui non
solum sermone, sed etiam ipsa vite sue correptione ' peccatoribus evangelium
predicavit. Nunquam enim in theloneo constitutus ' qui pecunias colligere perituras
consueverat ' evangelista fieret + ut sermones in eternum mansuros conscriberet *
nisi ut exemplo suo peccatores ad penitentie misericordiam invitaret. Qui aliquando
fuit cautus terrenarum logotheca rationum * nunc autem diligentissimus dispensator
spiritualium preceptorum. Tunc quidem multos pauperes fecit ' fraudendo pecuniam +
nunc autem innumerabiles divites facit predicando justiciam * ut magnificemus
Dominum propter eum dicentes : Hec mutatio dextere Excelsi.
[Ps. 76, 11]
- Ps. Chrysostomus, Opus imperfectum in Matheum, PG 56, c. 611-612.
- CPG 4569, CPL 707
128.2 Lectio secunda.
Ex sequenti1 omelia Bede super Matheum. Å .
Non est autem mirandum quod ad primam Domini jubentis vocem ' terrena que curabat lucra reliquerit * opibusque neglectis ' illius comitatui, quem nil divitiarum habere cernebat ' adheserit. Ipse enim Dominus qui foris eum verbo vocavit ' intus instinctu invisibili, ut se sequeretur, edocuit * infundens illius menti lumen gratie spiritualis ' qua intelligeret quod is, qui a temporalibus avocabat in terris ' incorruptibiles dare valeret thesauros in Celis.
Factum est autem discumbente illo in domo * multi publicani ' et peccatores
venientes ' discumbebant cum Jesu.
[Mat. 9, 10] Unius publicani conversio * multis exemplum penitentie tribuit. Non enim
dubitandum est ' quia publicani et peccatores esse desierant * qui cum Jesu
discumbebant. Nec enim si in peccatis perseverare decernerent * ei qui sine peccato
est ' convesci auderent.
- Beda Venerabilis, H I 21, CCSL 122, l. 68-75 et 80-87, p. 150.
- PD II 99
- CPL 1367
128.3 Lectio tercia.
Pulchro vero presagio Matheus qui doctor gentium erat futurus ' in prima sua conversione peccantium post se gregem ad salutem trahit * et evangelizandi officium quod proficiente merito virtutum erat expleturus ' a primis jam fidei sue rudimentis incipit. Non enim solum qui verbo fratrem erudit + sed etiam qui exemplo ad meliora convertit * doctoris ministerium gerit.
Lucas autem hec referens ' [217c] dicit ' quod Dominus in domo ejusdem Mathei cum publicanis discubuerit * et quod ipse convivium illi magnum paraverit. Congruam quippe beneficiis celestibus vicem rependit * ut a quo perennia bona speraret ' illi sua temporalia comodaret + cumque corporalibus reficeret epulis * quo ipsi donante ' gustum spiritualis acceperat suavitatis. Nec hoc tantum ei corporaliter exhibuit * sed multo gratius illi convivium in domo pectoris sui per fidem ac dilectionem paravit.
- ibid. l. 89-96 et 102-112, p. 150-151.
128.4 Lectio quarta.
Meminisse libet, karissimi * ad quantam Dominus arcem justicie ' Matheum quem de publicanis actibus elegit ' ut spem remissionis peccatoribus ampliaret ' evexerit. Qualis namque factus sit * apostolorum ipse numerus cui insertus est ' ostendit. Docet et ipsa gens Ethiopum ' quam de ultimis terre finibus ad Ecclesie sancte societatem predicando convertit ' ablutamque fonte baptismatis ' de fusca formosam reddidit * quia nigredine vitiorum illam exuit ' et ornatu virtutum decoravit. Docet hoc et ipsum evangelium * in quo scribendo Novi Testamenti consecravit exordium. Huic enim speciali privilegio donatum est * ut incarnationis dominice mysteria, que cuncti a seculo prophete precinebant ' ipse primus omnium jam facta descripserit ' et credentibus legenda transmiserit.
- ibid. l. 217-229, p. 154.
128.5 Lectio quinta.
Hoc autem evangelium ad edificandum Ecclesie primitive fidem ' que ex hebreorum populo collecta est maxime * composuit hebreo sermone. Dilatata vero per orbem Ecclesia + curaverunt presules fidelium ' ut idem evangelium in grecum latinumque transferretur eloquium * quatinus hoc omnes nationes legere possent. Testatur et Ezechiel propheta ' quantus idem Matheus inter precipua sancte Ecclesie membra effulserit * dum sub figura quatuor animalium ' admirabiles omnium evangelistarum virtutes describit. Sed et Johannes apostolus visione spirituali doctus * inter prima Ecclesie sacramenta eorumdem evangelistarum mentionem facit. Tante quippe dignitatis erant illi qui redemptoris nostri facta et dicta scribendo memorie tradebant * ut non solum prophetico ' verum etiam apostolico commendandi essent testimonio + et utriusque Testamenti Scriptura testimonium eis daret ' eorumque gloriam Celi cives non tantummodo ante exortum ' verum post inchoatum vel expletum sanctissimi munus operis referrent * et quanti apud Deum habeantur ostenderent.
- ibid. l. 230-253, p. 154-155.
128.6a Lectio sexta.
Crisostomus in omelia super principium Mathei. Å .
Cum igitur facta esset in Palestina persecutio gravis ' ita ut periclitarentur dispersi + petierunt Matheum ' ut eis hystoriam scriberet omnium verborum et operum Christi * quatinus ubicunque futuri essent ' totius statum fidei secum haberent.
- Ps. Chrysostomus, Opus imperfectum in Matheum, PG 56, c. 611.
- CPG 4569, CPL 707
128.6b
Johannes Marchus consobrinus Barnabe. Å .2
Sanctus autem Barnabas dum ad predicationis officium per diversas urbes peragraret * hoc evangelium secum ferebat + et ubique super infirmos illud ponebat * qui continuo sanabantur a quocumque langore detinebantur.
- Mombritius I, p. 134, l. 40-42.
- BHL 985, pars III (Passio sancti Barnabae)
128.6c Sigibertus.3
Post multum vero temporis imperante Zenone ' idem Barnabas qui apud Salaminam Cypri pro Christo crematus fuerat * corpus suum, quod ab Johanne Marco consobrino suo in cripta occultatum adhuc latebat ' revelatione sua fecit inveniri. Cum quo etiam * reconditum inventum est evangelium sancti Mathei.
- Sigibertus Gemblacensis, Chronica, ad annum 489, MGH SS VI, p. 312, l. 68-71 et p. 313, l. 1.
128.7a Lectio septima.
Secundum Matheum.
In illo tempore * cum transiret Jesus ' vidit hominem sedentem in theloneo Matheum nomine * et ait illi : « Sequere me. » Et reliqua.
- Mat. 9, 9.
128.7b
Omelia venerabilis Bede presbiteri. Å .
Ex lectione evangelica audivimus ' quia sedentem in theloneo Matheum ' ac temporalibus curis intentum ' repente Dominus miseratus vocavit * et de publicano justum ' de theloneario discipulum fecit. Quem etiam proficientibus ejusdem gratie incrementis * de communi discipulorum numero ' ad apostolatus gradum ' promovit. Nec solum predicandi, verum etiam scribendi evangelium ' illi ministerium comisit * ut qui terrestrium curam omiserat ' celestium esse talentorum dispensator inciperet. Quod ob id utique providentia superna fieri disposuit + ut nullum enormitas peccatorum ' nullum numerositas scelerum ' a speranda venia revocaret * cum hunc tantis mundi nexibus absolutum ' tam celestem factum conspiceret ' ut communicato cum angelicis spiritibus vocabulo ' evangelista nominaretur ' et esset.
- Beda Venerabilis, H I 21, CCSL 122, p. 148, l. 7-20.
- PD II 99
- CPL 1367
128.8 Lectio octava.
Vidit,
Vidit autem non tam corporeo intuitu ' quam interne miserationis aspectibus + quibus
et Petrum [217d] negantem, ut reatum suum agnoscere ac deflere posset ' aspicere
dignatus est * quibus populum suum egyptiaca servitute depressum ' ut eriperet,
respexit ' dicens ad Moysen : inquit
, Jesus hominem sedentem in theloneo * Matheum nomine.« Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Egypto + et gemitum eorum
audivi * et descendi liberare eos.
[Act. 7, 34] Vidit ergo hominem * miseratus est eum qui, humanis tantum studiis deditus '
necdum angelico nomine dignus extiterat. Vidit sedentem in theloneo * pertinaci
videlicet animo lucris temporalibus inhyantem.
- ibid., p. 149, l. 21-32.
128.9 Lectio nona.
Matheum,
Matheus hebraice * latine dicitur
« donatus ». Quod profecto nomen ' illi apte congruit * qui tantum gratie superne
munus accepit. Nec pretereundum quod idem Matheus erat binomius ' nam et Levi
vocabatur * quod etiam nomen ' eidem gratie qua donatus est ' testimonium perhibet.
Interpretatur enim « additus » sive « assumptus » * significans quia assumptus est
per electionem a Domino ' et additus ad numerum gradus apostolici. Hoc autem illum
nomine Marcus ' et Lucas in hac lectione magis appellare voluerunt * ne consortem
operis evangelici ' de prisca conversatione palam notabilem redderent. At ubi ad
describendum duodecim apostolorum cathalogum pervenerunt * tacito Levi vocabulo '
Matheum illum aperte nuncupaverunt.inquit
, nomine.
- ibid., p. 149,l. 32-44.