École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 113- Augustinus.

113- Augustinus.

in mensa.

113.R

Ab hoc loco usque ad finem dimittatur vel in mensa legatur.1

113

Itaque concitus rediit Augustinus in eum locum * ubi sedebat Alypius. Ibi enim posuerat codicem apostolicum * unde surrexerat. Arripuit ' aperuit * et legit in silentio capitulum quo primum conjecti sunt occuli ejus. Non in commessationibus et ebrietatibus ' non in cubilibus et impudicitiis ' non in contentione et emulatione + sed induimini Dominum Jesum Christum * et carnis curam non feceritis in desideriis. [Ro. 13, 13-14] Nec ultra volui legere * nec opus erat. Statimque cum fine hujuscemodi sententie quasi luce securitatis infusa * cordis ejus omnes dubietatis tenebre diffugerunt. Tunc interjecto aut digito aut nescio quo alio signo ' codicem clausit * et tranquillo jam vultu ' indicavit Alypio. At ille petit videre quid legisset. Ostendit Augustinus + et attendit ille etiam ultra quam legerat ipse * et ignorabat quid sequeretur. Sequebatur vero * Infirmum autem in fide suscipite. [Ro. 14, 1] Quod Alypius ad se retulit ' et Augustino aperuit * et tali admonitione proposito bono conjunctus est. Inde ad matrem Augustini pariter ingrediuntur. Indicant illi + gaudet illa * et benedicit Dominum. Placuit autem Augustino ' non tumultuose sed leniter subtrahere ministerium lingue sue nundinis loquacitatis * quibus pueros docebat. Jam enim paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias * et statuit tolerare illos ' ut sollemniter abscederet.

  • (ibid. VIII, 12, p. 200-201)

Consilium ergo illis erat coram Deo * et convenerat inter eos ' ne passim cuiquam effunderetur. Tu vero Deus ' eis a convalle plorationis [Ps. 83, 7] ascendentibus et cantantibus canticum graduum ' dederas sagittas acutas et carbones vastatores * adversum linguam subdolam ' [cf. ps. 119, 4] velut consulendo contradicentem. Sagittaveras tu cor eorum caritate tua * et gestabant verba tua transfixa visceribus ' et exempla servorum tuorum quos de nigris lucidos ' et de mortuis vivos feceras ' congesta in sinum cogitationis eorum ' accendebant eos valide * ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus infla[m]mare eos acrius posset ' non extinguere.

  • (ibid. IX, 2, p. 209-210)

Evolutis autem diebus viginti ' nam multi et longi videbantur pre amore libertatis * solutus est Augustinus a sua professione rethorica. Et profectus est in villam cum suis omnibus gaudens + et legebat psalmos David, cathecuminus cum cathecumino Alypio * matre semper adherente sibi muliebri habitu ' virili fide ' anili securitate ' materna caritate ' christiana pietate.

  • (ibid. IX, 3, p. 213-214)

Legebat * et ardebat ' quod murmurasset adversus litteras de melle celi melleas ' et de lumine Dei luminosas. Dolore dentium tunc excruciabatur vehementer. Et cum ingravesceret dolor ' ut non valeret loqui * ascendit in cor ejus ' admonere omnes suos ' qui illic aderant ' ut deprecarentur Dominum pro se. Et scripsit hoc in cera * et dedit eis ut legeretur. Mox ut genua, supplici affectu, pariter cum ipso in terram fixerunt * fugit dolor ille statim. Et expavit ille tantam flagelli asperitatem * et tam misericordie Dei mirabilem celeritatem. Nichil enim tale ' ab ineunte etate expertus fuerat.

  • (ibid. IX, 4, p. 218)

Insinuavit autem sancto Ambrosio pristinos errores suos ' per litteras, et presens votum suum * ut ipse moneret quid de libris sanctis legere deberet ' quo percipiende tante gratie paratior aptiorque fieret. At ille jussit Ysaiam prophetam * quod pre ceteris evangelii vocationisque gentium sit prenuntiator apertior. Verumtamen ille primam hujus lectionem non intelligens ' totumque talem arbitrans * distulit repetendum ' exercitatior in dominico eloquio. Inde ubi tempus advenit ' quo se nomen dare oporteret * relicto rure ' Mediolanum remeavit. Placuit et Alypio * renasci in Christo pariter cum ipso. Adjunxerunt etiam sibi puerum Adeodatum2 ' ex Augustino carnaliter natum * cujus ingenium erat patri horrori. Sed cito de terra abstulit eum Deus. Baptizati sunt ergo a sancto Ambrosio * et fugit ab eis sollicitudo vite preterite. Nec satiabatur Augustinus illis diebus dulcedine mirabili * considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani. Flebat autem in ymnis et canticis suave sonantis Ecclesie + et estuabat inde affectus pietatis ' et currebant lacrime * et bene illi erat cum eis.

  • (ibid. IX, 5-6, p. 219-220)

Erat tunc annis [214a] major natu triginta * matre superstite ' sibique adherente.

  • (ibid. IX, 7, p. 220)

In diebus illis consociavit se Augustino Evodius juvenis ex ejus municipio * qui tamen ipse prior conversus et baptizatus erat. Simul erant * simulque habitabant placito sancto. Querebant autem quisnam locus eos utilius haberet * et servientes Deo ' pariter remeabant ad Affricam. Et cum apud Ostia Tyberina essent * mater Augustini defuncta est.

  • (ibid. IX, 8, p. 222)

Impendente autem die quo ex vita erat exitura + provenerat, ut credo, Deo procurante ' ut filius et ipsa soli starent ' incumbentes ad quandam fenestram ' unde ortus intra domum que eos habebat prospectabatur * ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabant se navigationi. Colloquebantur ergo soli valde dulciter + et preterita obliviscentes ' in ea que ante sunt extenti ' querebant inter se que futura esset vita sanctorum * quam nec oculus vidit ' nec auris audivit ' nec in cor hominis ascendit. Et dum loquerentur ' suspirabant ore cordis in superna fluenta fontis vite *

  • (ibid. IX, 10, p. 227-228)

et vilescebat eis totus mundus cum omnibus delectationibus suis. Tunc illa aspiciens filium suum * ait : « Fili, quantum ad me attinet ' nulla re delector in hac vita. Jam quid hic faciam adhuc ' et cur hic sim, nescio * jam consumpta spe hujus seculi.3 Unum erat propter quod in hac vita aliquantulum immorari cupiebam * ut te catholicum christianum viderem ' priusquam morerer. Cumulatius hoc michi Dominus meus prestitit * ut etiam contempta felicitate terrena ' servum ejus te videam. »

  • (ibid. IX, 10, p. 230)

Ergo die nono egritudinis sua ' quinquagesimo et sexto anno etatis sue ' tricesimo et tercio etatis Augustini * anima illa religiosa et pia ' carne soluta est.

  • (ibid. IX, 10, p. 231)

Et libuit Augustinuo flere in conspectu Domini de illa et pro illa * et dimisit lacrimas quas continebat ' ut effluerent quantum vellent. Et post hec fudit preces pro ea in conspectu Dei * et dixit :

« Fundo tibi, Deus meus, pro illa famula tua preces. Ergo laus mea ' et vita mea ' Deus cordis mei + sepositis paulisper bonis ejus actibus pro quibus tibi gaudens gratias ago * nunc pro peccatis matris mee deprecor te. Exaudi me per medicinam vulnerum nostrorum ' que pependit in ligno * et sedens ad dexteram tuam ' te interpellat pro nobis. Scio enim eam misericorditer operatam * et ex corde dimisisse debita debitoribus suis. Dimitte illi et tu debita sua * si qua contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, Domine ' dimitte, obsecro * ne intres cum ea in judicium. Et credo quod jam feceris quod te rogo * sed voluntaria oris mei approba, Domine. Nemo a protectione tua dirumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis leo et dracho * nec teneatur ab accusatore callido + sed sit cum viro in pace ' ante quem nulli ' post quem nulli nupta est *4 per quorum carnem introduxisti me in ha[n]c vitam ' quemadmodum nescio. »

  • (ibid. IX, 12, p. 234-237)

Post mortem igitur matris * navigantes ' reversi sunt ad agros proprios. Eratque cum amicis in Affrica pariter ' in jejunio ' in orationibus ' in bonis operibus, in lege Domini meditans die ac nocte * docens inscios ' et scribens libros.

  • (cf. Possidius, Vita Augustini, cap. 3, p. 136-138)

Eodem itaque tempore * in Ecclesia Ipponensi ' Valerius sanctus episcopatum gerebat. Qui cum flagitante ecclesiastica necessitate ' de providendo et ordinando presbitero civitatis ' Dei plebem alloqueretur ' et exhortaretur * ipsi scientes catholicum sancti Augustini propositum et doctrinam ' manu injecta ' quoniam et idem in populo tunc erat securus et ignarus quid futurum esset ' solebat enim laicus, ut nobis dicebat, ab eis tantum ecclesiis que non haberent episcopos ' suam abstinere presentiam ' tenuerunt eum + et ut in talibus consuetum est ' episcopo ordinandum intulerunt * ubertim eo flente ' eo quod multa et magna sue vite pericula de regimine provenire speraret.

  • (ibid. cap. 4, p. 138-140)

Eorum vero ut voluerunt ' completum est desiderium. Factusque presbiter ' monasterium intra ecclesiam mox instituit * et cum Dei servis vivere cepit secundum modum et regulam sub sanctis apostolis constitutam. Sanctus vero Valerius ordinator ejus ' vir pius et Deum timens ' exultabat ' et Deo gratias agebat * preces quoque quas frequentissime fudisset Deo ' exauditas a Domino fuisse narrabat + ut sibi divinitus homo concederetur talis qui posset verbo Dei et doctrina salubri Ecclesiam Domini edificare * cui rei se homo natura grecus ' minusque latina lingua et litteris instructus ' minus utilem previdebat. Unde eidem presbitero potestatem tradidit ' se coram in ecclesia evangelium predicandi ' ac frequentissime tractandi * contra usum quidem et consuetudinem affricanarum Ecclesiarum. Unde etiam ipsi nonnulli episcopi detrahebant. Sed ille vir venerabilis ac providus in orientalibus Ecclesiis id ex more fieri sciens ' et utilitati Ecclesie consulens * obtrectantium non curabat linguas ' dummodo factitaretur a presbitero ' quod a se episcopo impleri minime posse cernebat. Postea currente et volante hujusmodi fama bono pretendente exemplo * accepta ab episcopis potestate ' presbiteri nonnulli coram episcopis ' populis evangelium tractare ceperunt.

  • (ibid. cap. 5, p. 140-142)

Sane in [214b] illa tunc Ipponensi urbe ' manicheorum pestilentia plurimos devastabat ' seducente ejusdem heresis quodam presbitero nomine Fortunato * quem sanctus Augustinus, publice in conventu omnium disputans ' superavit. Ille vero confutatus ' ab eadem civitate discessit * et ulterius ibidem non comparuit.

  • (ibid. cap. 6, p. 142 et 146)

Ille vero beatus senex Valerius metuere cepit * ne ab alia ecclesia sacerdote privata ' ad episcopatum quereretur ' sibique auferretur Augustinus. Nam et id provenisset * nisi hoc idem episcopus cognito ' ad locum secretum eum transire curasset ' atque occultatum a querentibus minime inveniri fecisset. Unde amplius formidans idem venerabilis senex ' egit secretis litteris apud primatem episcoporum Cartaginensem ' allegans inbecillitatem corporis sui ' etatisque gravitatem * ut Ipponensi Ecclesie ordinaretur episcopus. Et quod optavit ' et rogavit * rescripto impetravit.

  • (ibid. cap. 8, p. 148)

1 in marg.
2 Adeodatum] a Deo datum a.c.
3 coma + littera notabilior.
4 post... *] add. in marg.