86- Petrus, ad Vincula
In festo beati Petri ad Vincula.
86.1 Lectio prima.
Ex diversis hystoriis loquentibus de institutione hujus festi. T .1
Octovianus et Antonius affinitate conjuncti ' sic inter se Romanum dominium diviserunt + ut Octovianus in Occidente super Ytaliam, Galliam et Hyspaniam * Antonius vero in Oriente ' super Asiam, Ponthum et Affricam regnaret. Cum autem Antonius lascivius sororem Octoviani uxorem suam repudiasset ' et regine Egypti Cleopatre se conjunxisset + Octovianus contra Antoniumin Asiam progreditur * ac prius pedestri ' post navali prelio decertatur. Octoviano ubique cedit victoria + Antonius et Cleopatra victi fugiunt * ac semetipsos pre dolore interimunt.
- cf. BHL 6680/6686 ?
86.2 Lectio secunda.
Porro Octovianus victor Alexandriam petiit * et omnes opes ejus Romam transvehit. Et in tantum auget rem publicam * ut duplicia quam usque ad id fuerant ' possessionum ' aliarumque rerum venalium precia statuerentur. Hec igitur causa fuit ' ut Octovianus vocaretur Augustus ' ab aucta re publica * a quo et sextilis mensis dictus est augustus. In memoriam itaque ' et honorem illius victorie ' quam prima die augusti habuit Octovianus * Romani hac die sollemnizabant ' usque ad tempus Theodosii imperatoris ' qui regnare cepit anno Domini quadringentesimo ' vicesimo septimo.
86.3 Lectio tercia.
Tempore illo, Eudoxia filia hujus Theodosii, uxor Valentiniani * Jerosolimam ex voto perrexit. Cui cum Romane gratia majestatis plurimum detulissent * inter alios quidam Judeus ei cathenas obtulit ' quibus sub Herode Petrus apostolus vinctus fuit. Rediens ergo cum [205d] videret Romanos2 sollemnizare in honorem Augusti gentilis ' vidensque quod non de facili eos a tali consuetudine revocaret + cogitando tractavit ' ut observatia3 sic maneret * sed potiori nomini militaret. Non distulit autem ' celestem inspirationem prodere Romane Sedis presuli.
86.4 Lectio quarta.
Perrexit igitur ad papam * rogans eum ' ut quod cogitaverat ' confirmaret. Et ipse quidem ' idem cogitaverat. Sed timebat rudi Ecclesie * si contra torrentem se opponeret. Movet denuo sermonem sancta femina de cathena ' quam sub Herode pertulit Petrus * quam Alexander quintus papa ' Balbine filie ducis Romanorum docuit esse in salutem. Hanc ergo quesitam papa protulit ' ipsa vero quas de Jerosolimis tulit. Hac ergo cum illis conjuncta + sic una cathena miraculose facta est * ac si semper una eademque fuisset. Unde papa et regina protinus decreverunt + ut quod hominum indiscreta religio faciebat gentili damnato * in bonum commutata faceret apostolorum principi Petro. Sic ex iniquo principio * salubris conflata est religio.
86.5 Lectio quinta.
Apud Hepirum Donatus virtute insignis ' illis diebus ingentem draconem ' expuens in ejus ore ' enecavit * quem vix octo juga boum ' ne ejus putredine aer corrumperetur trahere ad incendii potuerunt locum. Nec diu ecce in specie Moysi Dyabolus in Creta Judeis apparens ' dum eos per mare pede sicco ad terram repromissionis se preduce promittit perducere * in numeros enecat. Animadversum autem est a quibusdam hec esse portenta serpentis antiqui a domina mundi cum Octoviani plausibus exturbati * sicque injuriam suam vindicantis.
86.6 Lectio sexta.
Anno Domini nongentesimo sexagesimo quarto quidam comes imperatoris Octonis ' ei familiaris ' ante oculos omnium a Dyabolo arreptus est * ita ut seipsum dentibus laniaret. Hic jussu imperatoris ad papam Johannem ducitur * ut cathena sancti Petri collo ejus circumdaretur. Sed dum a fallacibus clericis semel et bis alia cathena furenti adhiberetur ' nec quicquam remedii proveniret ' ubi nichil erat virtutis * tandem vera Petri cathena allata est ' et collo furentis circumdata. Tunc Dyabolus spumans ' et multum clamans * abscessit.
86.7 Lectio septima.
Ysidorus in Libro de ortu, vita, etc.
Hic igitur cujus vincula diem hodiernam sollemnem reddunt * est Symon Petrus ' filius Johannis ' frater Andree ' ortus vico Bethsaida ' provincia Galilee ' que est juxta stagnum Genesareth. Hujus prima vocatio nominis Barjona * legis directa generatio est. Petrus * in Christo Ecclesie firmamentum est. Cephas * corporis Christi principatus et caput est. Symon Johannis * virginitatis generatio incorrupta. Qui cum juxta Johannem habeatur tertius * juxta Matheum eligitur primus. Nec immerito * quod apostolorum princeps est ' et confessor primus Filii Dei et discipulus + pastor humani generis ' petra Ecclesie ' clavicularius Regni * amator Domini atque negator.
- Isidorus Hispalensis, De ortu, cap. 67, 1-2, p. 193-195.
- = BHL 6670d
- CPL 1191
86.8 Lectio octava.
Hic confitendo laudatus + presumendo elatus ' negando lapsus ' lacrimando purificatus + confessione probatus * passione coronatus est. Cui nomen ex opere datur * titulus ex merito potestatis imponitur. Hic in Galatia Ponto ' Capadocia, Bithinia ' Asia ' atque Italia ' evangelium predicavit ' atque harum virtutum signis effulsit. Pendulo gressu mare fervidum calcavit * preteriens ' umbra infirmos sanavit + claudis pristinum reintegravit officium * paralitici fluida membra in proprium reparavit statum. Inter hec defunctam viduam suscitavit. Ananiam ' et Saphiram reos perfidie * mortis animaversione damnavit. Symonem etiam magicis artibus celum conscendentem * ad terram elisit.
- ibid. cap. 67, 2-4, p. 195-197.
86.9 Lectio nona.
Hic postquam Anthiochenam fundavit Ecclesiam ' sub Claudio Cesare * contra eundem Symonem magum Romam pergit + ibique predicans evangelium * viginti et quinque annis ' ejusdem urbis tenuit pontificatum. Sexto autem et tricesimo anno post passionem Domini * a Nerone Cesare in urbe Roma deorsum, ut ipse voluit ' crucifixus est. Sicque post apostolicum meritum * etiam martirio est coronatus. Sepultus est autem Rome ' in Vaticano secus viam Triumphalem * tercio lapide ab Urbe ' ad orientalem plagam.
- ibid. cap. 67, 4-5, p. 197.