43- Philippus et Jacobus, app.
In festo beatorum apostolorum Philippi et Jacobi.
Hieronimus, De Viris illustribus. Å .
43.1 Lectio prima.
[198a]
Jacobus qui appellatur frater Domini ' cognomento « justus » ' ut nonnulli existimant, Joseph ex alia uxore ' ut autem michi videtur, Marie sororis matris Domini filius * post passionem Domini statim ab apostolis '1 Jherosolimorum episcopus est ordinatus.
Hegisipus quoque vicinus apostolorum de Jacobo narrans * ait :
« Hic ab utero matris sanctus fuit + vinum et siceram non bibit * carnem nullam comedit. Numquam attonsus est ' nec unctus unguento * nec usus balneo. Huic soli licitum erat ingredi sancta sanctorum. Siquidem vestibus lineis non utebatur * sed laneis. Solus ingrediebatur templum + et flexis genibus pro populo deprecabatur * in tantum ut camelorum duriciam traxisse ejus genua crederentur. » Dicit et multa alia que enumerare longum est.
- Hieronymus, De viris illustribus, cap. II, p. 7, l. 20-25 et 29-30, et p. 8, l. 2-10.
- CPL 616
43.2 Lectio secunda.
Josephus quoque refert ' et Clemens * mortuo Festo missum esse a Nerone successorem
ejus Albinum. Qui cum necdum pervenisset + Ananus pontifex adolescens ' Anani
filius ' de genere sacerdotali ' accepta occasione principatus ' consilium
congregavit + et compellens publice Jacobum ut Christum Dei filium denegaret *
contradicentem jussit lapidari. Precipitatus autem de pinna Templi ' cum fractis
cruribus adhuc semianimis tollens ad celum manus diceret ' «
[cf. Luc. 23, 34] * fullonis fuste in cerebro percussus interiit. Tradit idem Josephus tante
eum sanctitatis fuisse ' et celebritatis in populo * ut propter ejus necem '
creditum sit Jerosolimam subversam.Domine, ignosce eis
' quid enim
faciunt nesciunt »
- ibid. p. 8, l. 11-26.
43.3a Lectio tercia.
Ysidorus, in Libro de ortu, vita etc.
Philippus a Bethsaida civitate ' unde et Petrus ' Gallis predicat Christum * barbarasque gentes vicinasque tenebras ' et tumenti occeano conjunctas ad scientie lucem ' fideique portum deducit. Deinde in Jerapoli Frigie provincie urbe ' crucifixus lapidatusque obiit * rectoque sepultus cadavere simul cum filiabus suis ibidem requiescit.
- Isidorus Hispalensis, De ortu, cap. 72, p. 209.
- CPL 1191
43.3b
Beda super Marcum.2
Hic interpretatur os lampadis + et recte * quia lumen gratie quo ipse illustratus
est ' confestim fratri scilicet Nathanaeli propinare studuit per oris officium '
dicens : « Quem scripsit Moyses in lege et prophete * invenimus Jesum filium Joseph a
Nazareth. »
[Jo. 1, 45]
- Beda Venerabilis, In Marcum, I, CCSL 120, l. 1357-1362, p. 471.
- CPL 1355
43.3c
Rabanus super Marcum.3
Recte quoque dicitur os lampadis + quia quod se de lumine minus habere persensit *
supliciter4 a Domino quesivit
dicens : « Domine, ostende nobis Patrem. »
[Jo. 14, 8]
- Non inventum esta.