87- Stephanus, p. et m.
In festo sancti Stephani pape et martiris.
Ex gestis ejus. T .
87.1 Lectio prima.
Temporibus Valeriani et Galieni ' Stephanus papa urbis Rome ' cum verbo et exemplo multos gentilium convertisset ' et multa martirum corpora manu propria sepelisset + predicti persecutores nominis christiani ' summo studio perquiri eum fecerunt* ut eum et clericos ejus ' aut sacrificare cogerent aut diversis suppliciis consummarent. Dederunt etiam edictum * quod quicumque eos proderet ' omnes eorum divitias possideret. Unde decem clerici comprehensi * statim sunt sine audientia decollati.
- cf. BHL 7845
87.2 Lectio secunda.
Sequenti die comprehensus beatus Stephanus ' cum multitudine clericorum * solus ante tribunal judicis introivit. Manensque immo-[206a]-bilis ' ad templum Martis ducitur * ut vel adoraret ' vel statim capite puniretur. Cum ergo ad locum venisset * oravit Deum ' ut templum destrueret. Et statim maxima pars templi corruit+ et fugientibus pre timore militibus ' ipse cum aliis christianis ' ad cimiterium sancte Lucine perrexit * et post exhortationem fidelium missam celebraturus accessit.
87.3 Lectio tercia.
Audiens Valerianus quod templum taliter corruisset ' et quod beatus Stephanus christianos qui ad se convenerant confortaret * misit ad eum milites plures prioribus. Qui venientes * invenerunt beatum stephanum ' sacrificium offerentem. Stans autem ante altare intrepidus ' et cepta perficiens + in eodem loco sic in sua sede ' anno Domini ducentesimo quinquagesimo quinto decolatur * et in ipsa cripta ubi sanguis ejus fusus est ' cum gloria martirii sepelitur.