110- Augustinus.
110.1 Lectio.1
Et querebat Augustinus viam ad fruendum Deo + nec inveniebat donec amplecteretur
Mediatorem Dei ' et hominum Christum Jesum vocantem ' et dicentem ego sum via
[Jo. 14, 6] ' et cibum, cui capiendo invalidus erat, miscentem carni * quoniam Verbum caro factum est.
[Jo.1, 14]
Verum quid sacramenti haberet Verbum caro factum est
* nec suspicari quidem
poterat.
- (ibid. VII, 18, p. 167-168)
Itaque avidissime arripuit venerabilem stilum Spiritus Dei ' apostolum Paulum * et perierunt ille questiones ' in quibus ei aliquando visus est adversari testimoniis legis et prophetarum ' textus sermonis ejus.
- (ibid. VII, 21, p. 170-171)
110.2 Lectio.2
Et apparuit ei una facies eloquiorum castorum * et exultare cum tremore didicit.
- (ibid. VII, 21, p. 171)
Post hec immisit Deus in mentem ejus * visumque est ei bonum ' pergere ad Simplicianum, servum Dei. Audierat enim quod a juventute [213c] serviret Deo. Jam vero tunc senuerat + et multa expertus ' multa edoctus ei videbatur * et vere sic erat. Unde volebat ' ut proferet ei conferenti secum estus suos * quis esset aptus modus sic affecto ' ut ipse erat, ad ambulandum in via Dei. Videbat enim plenam Ecclesiam * et alius sic ibat ' alius autem sic.
- (ibid. VIII, 1, p. 176)
110.3 Lectio.3
Ei autem displicebat quod agebat in seculo ' et oneri ei erat valde * non jam inflammantibus cupiditatibus ut solebant ' spe honoris et pecunie ' ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam eum non delectabant * pre dulcedine Dei ' et decore domus ejus, quam dilexit.
- (ibid. VIII, 1, p. 176)
Perrexit ergo ad Simplicianum * et narravit ei circuitus erroris sui. Ubi autem commemoravit legisse se libros quosdam platonicorum quos Victorinus, quondam rector Urbis, Rome tulerat * gavisus est ' quod non in aliorum philosophorum scripta incidisset plena fallaciarum.
- (ibid. VIII, 2, p. 177)