56- Barnabas, TP
[200d]
In festo beati Barnabe1 in Paschali Tempore.
56.N
Ille qui composuit legendam hujus apostoli extraxit partem de Actibus apostolorum, et ista pars continetur in his tribus lectionibus ; aliam partem addidit de historia Marci discipuli hujus translata in Latinum qui superaddidit ea que in Actibus non habentur, et ista pars continetur in .IX. lectionibus supra. Videtur autem secundum stilum quod idem sit actor2 hujus legende, qui et legende beati Mathie. Å .
56.1 Lectio prima.
Barnabas qui et Joseph ' unus ex septuaginta duobus discipulis + qui secundum
nominis sui presagium vocitatus est ' nam « Barnabas » hebraice ' latine « filius
prophete » vel « consolationis » dicitur * communiter cum sanctis apostolis
degebat ' et consolationem maxima prebebat inter eos. Sic et enim scriptum est : Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ' ab apostolis ' quod est filius
consolationis ' levites ' Cyprius genere ' cum haberet agrum, vendidit illum *
et attulit precium ' et posuit ante pedes apostolorum.
[Act. 4, 36-37] Postmodum vero cum beatus Paulus conversus esset ad fidei gratiam * iste
beatissimus Barnabas illum apprehendere dignus fuit ' et perducere ad apostolos. Barnabas,
[Act. 9, 27]inquit
, apprehensum illum duxit ad apostolos * et narravit
illis quomodo in via vidisset Dominum + et quia locutus est ei * et quomodo in
Damaso fiducialiter egerit in nomine Domini Jesu.
- < BHL 985, pars I
56.2 Lectio secunda.
Plane diligenter considerare et admirari condecet ' quantum illum divina gratia '
amabilem atque dignum habuit * quando inter tot discipulorum catervas ' non alium ad
instruendum suum novum militem miserit ' nisi illum qui « consolationis filius »
dicebatur. Pervenit autem sermo ad aures Ecclesie que erat Hierosolimis super istis * et
miserunt Barnabam Antiocham. Quo cum venisset, et vidisset gratiam Dei ' gavisus
est * et hortabatur omnes manere in Domino ' et apposita est multa turba Domino.
Inde profectus est Tharsum * ut quereret Paulum. Quem cum invenisset perduxit
Antiochiam * et annum totum conversati sunt in Ecclesia + et docuerunt turbam
multam * ita ut cognominarentur primum Antioche discipuli christiani.
[cf. Act. 11, 22-26]
56.3 Lectio tercia.
Cum autem sancti apostoli elemosinam Ierosolimis destinare curarent * miserunt ad seniores per manum Barnabe ' et Pauli.
[cf. Act. 11, 30]
Reversi sunt
[Act. 12, 25] * et autem Antioche
' assumpto Johanne qui cognominatus est
Marcuserant in Ecclesia prophete et doctores. Ministrantibus autem illis Domino ' et
jejunantibus * dixit Spiritus Sanctus : « Segregate michi Barnabam ' et Saulum *
in opus ad quod assumpsi eos. »
[cf. Act. 13, 1-2] Ecce, beate Barnaba apostole Domini ' quanta dona tibi tribuit divina
gratia * ut Spiritus Sanctus te devotum vocaret ' mitteretque ad populum ' celestia
dicta ferentem ! Venientes autem Listris Paulus et Barnabas ' claudum ex utero matris sue
[cf. Act. 14, 7-11]mirabiliter curaverunt * adeo ut turbe deos illos
existimarent.