66- Johannes et Paulus, mm.
In festo beatorum martirum Johannis et Pauli.
66.N
Terentianus de quo hic habetur mentio. T .
66.1 Lectio prima.
Tempore quo Scitica gens Daciam ' et Tracias occupaverat * Gallicanus dux Romani exercitus ' Constantino carus et necessarius ' filiam ejus Constantiam in uxorem petebat. Videns igitur Constantia patrem suum super hoc contristatum ' cum desperaret ipsam a virginitatis proposito posse avellere + pie studens ejus tristiciam expellere ' de Deo confidens ' monuit ut Gallicano promitteret que petebat * si gentem Scitarum superaret.
- cf. BHL 3236/3238
66.2 Lectio secunda.
Facta igitur sponsione de consilio Constantie + duo eunuchi ejus Johannes et Paulus traditi sunt Gallicano * due vero Gallicani filie virgines tradite sunt Constantie in spem quasi firmitatis majoris. Tunc Constantia devotissime Dominum rogavit + ut Gallicani filias ad sanctum virginitatis propositum converteret * ipsumque sue fidei applicaret. Quod et factum est.
66.3 Lectio tercia.
Facto enim voto Deo Celi ob victoriam ad consilium Johannis et Pauli + apparuit Gallicano juvenis ' in humero crucem ferens * et ait illi : « Sume gladium tuum * et sequere me. » Quem dum sequeretur * apparuerunt illi armati milites hinc et inde ' eum confirmantes. Duxerunt autem eum per medios hostes * usque ad regem eorum. Quem accepit. Factus igitur christianus * ita se Deo devovit ' quod etiam a conjugio abstinere proposuit. Ejus etiam filie virgines sunt Christo consecrate. Tandem martyrii coronam accepit.
66.4 Lectio quarta.
Porro Julianus postea factus imperator ' audiens quod Paulus et Johannes ex opibus quas Constantia reliquerat ' pauperes recrearent * [202c] mandavit eis ut sicut Constantino et Constanti ' sic sibi adhererent. Qui responderunt : « Quia reliquisti religionem virtutibus plenam * ab imperii tui societate nos omnino subtraximus. » Quibus ille mandavit : « Ego clericatum in Ecclesia obtinui. Sed considerans vanum esse ' inhertiam sectari * bellicis rebus animum dedi. Vos igitur, in aula nutriti, venite * ut primos vos habeam in palatio. Quod si contempnitis * agam ut non contempnar. »
66.5 Lectio quinta.
Tunc Johannes et Paulus dixerunt : « Deum non hominem tibi preponentes * amicitias tuas perdere non timemus. Et ideo scire te volumus * quia ad culturam tuam nunquam veniemus. » Quibus ait Julianus : « Decem dierum inducias concedo vobis * ut animum vestrum componentes ' ad me non coacti, sed ultro veniatis. Quod si non feceritis * coacti postea facietis quod sponte non vultis. »
66.6 Lectio sexta.
Johannes et Paulus dixerunt : « Jam decem dies indutiarum existima preterisse * et quod te minaris postea facturum ' hodie perfice. » Julianus dixit : « Putatis quod vos martires sibi faciant christiani ? Si quod dico non feceritis * puniam vos non ut martires ' sed quasi publicos hostes. » Tunc sancti viri christianos ad se invitantes ' ordinaverunt de omnibus que relinquere poterant * per totos decem dies die noctuque elemosinis insistentes.
66.7 Lectio septima.
Undecima igitur die constricti sunt intra domum suam * et a Terentiano ad eos misso cum militibus ' inventi sunt orantes. Qui dixit eis : « Dominus noster Julianus statunculum Jovis aureum ad vos misit ut ei sacrificetis * alioquin ' modo gladio feriamini. » At illi responderunt : « Si tuus est dominus Julianus * habeto pacem cum illo. Nobis non est alius dominus nisi unus Deus ' Pater et Filius et Spiritus Sanctus * quem ille negavit. »
66.8 Lectio octava.
Cum ergo sacrificare nolent * tercia noctis hora transacta ' Terentianus ut juxta placitum Juliani sine strepitu puniret eos ' foveam intra domum eorum fieri fecit + ibique decollatos abscondit * divulgans quod jussu Cesaris in exilium missi fuissent. Statim vero Julianus in bello Persarum occisus est. Cui cum Jovinianus imperator christianissimus successisset + aperte sunt ecclesie * cepitque religio christiana gaudere.
66.9 Lectio nona.
Demones autem ex obsessis corporibus intra domum sanctorum martirum eiciebantur. Itaque predicti Terentiani filius unicus venit intra domum sanctorum * et clamavit per os ejus demon ' quod Paulus et Johannes incenderent eum. Tunc veniens Terentianus in faciem prostravit se * clamans quod nesciens quod faceret ' homo paganissimus ' jussum Cesaris implesset. Cumque percepta baptismi gratia penituisset ' orans et flens ad sepulcra sanctorum * filius ejus a sanctis Dei mundatus est.