*28- S22 post. « Deus omnium »
Sabbato vicesimo secundo.
Idem in eadem oratione. Å .
*28.1 Lectio prima.
Domine, fili domine mee ' domina, mater Domini mei + si nos non sumus digni qui debeamus amore vestro languere * certe vos non estis indigni ' qui sic, immo plus debeatis amari. Ergo, benignissimi, ne sic denegetis nobis petentibus id quo nos confitemur indignos * ut auferatur id quo certe vos denegare non potestis dignos. Date itaque, piissimi ' date, obsecramus supplicantibus animabus nostris, non propter meritum nostrum ' sed propter meritum vestrum * date illis, quanto digni estis, amorem vestrum. Date, inquam, nobis quo sumus indigni * ut reddatur vobis quo estis digni. Si enim non vultis dare ut habeamus quod desideramus * saltem nolite negare ut reddamus vobis quod debemus. Forsitan presumendo loquimur * sed bonitas vestra facit nos audaces.
- Anselmus Cantuariensis, Oratio 7, ibid., p. 24, l. 163-173.
*28.2 Lectio secunda.
Domine et domina ' nonne multo melius est ' cum vos gratis donatis petentibus quod ipsi non merentur + quam cum vobis subtrahitur quod vobis juste debetur ? Illud quippe est predicande misericordie * istud est nefande injusticie. Impendite igitur, piissimi, gratiam * ut recipiatis debitum. Facite vos nobis misericordiam vestram que nobis expedit ' et vos decet * ne faciamus vobis injusticiam que nulli expedit ' et nullum decet. Estote vos nobis misericordes, quod obsecramus * ne simus vobis injusti, quod exsecramus. Date, benigne et benigna ' nec sitis exoratu difficiles + date animabus nostris amorem vestri quem ipse non juste petunt ' et vos juste exigitis * ne ipse bonis vestris sint ingrate quod ipse juste horrent ' et vos non injuste punitis.
- ibid. p. 25, l. 174-183.
*28.3 Lectio tercia.
Certe, Jesu, Fili Dei ' et tu, Maria, mater ejus ' et vos vultis et equum est * ut
quicquid vos diligitis ' diligatur a nobis. Ergo, bone Fili, rogamus te per
dilectionem qua diligis matrem tuam + ut sicut vere tu diligis et diligi vis eam * ita
nobis des ' ut vere diligamus eam. Bona mater, rogamus te per dilectionem qua diligis
filium tuum + ut sicut tu vere diligis et diligi vis eum * ita nobis impetres ut vere
diligamus eum. Ecce enim petimus * quod ut fiat ' vere est in vestra voluntate. Cur
ergo propter peccata nostra non fiet + cum sit [229c] et in vestra potestate ? Amator
et miserator hominum ' tu potuisti reos tuos usque ad mortem amare + et poteris te
rogantibus amorem tui et matris tue negare ? Mater hujus amatoris nostri,
que1 illum in ventre portare ' et in sinu meruisti lactare + an
tu non poteris aut non voles poscentibus amorem ejus et tuum impetrare ? Venerentur
igitur vos, sicut digni estis, mentes nostre + ament vos, sicut equum est, corda
nostra * diligant vos, sicut sibi expedit, anime nostre + serviat vobis, sicut decet,
caro nostra * et in hoc consummetur vita nostra ' ut in eternum psallat tota
substantia nostra : « Benedictus Dominus in eternum * fiat, fiat. »
[Ps. 88, 53]
- ibid. p. 25, l. 184-199.