*14- S8 a « Deus omnium »
Sabbato octavo.
Idem in sermone de Spiritu Sancto « Hodie etc »
. Å .
*14.1 Lectio prima.
Deus rex noster ante secula operatus est salutem nostram in medio terre * in utero videlicet Virginis Marie ' que mirabili proprietate terre medium appellatur. Ad illam enim sicut ad medium ' sicut ad archanum Dei ' sicut ad rerum causam ' sicut ad negocium seculorum ' respiciunt et qui in Celo habitant ' et qui habitant in inferno ' et qui nos precesserunt ' et nos qui sumus ' et qui sequentur * et nati natorum ' et qui nascentur ab illis. Illi qui sunt in Celo, ut resarciantur * qui in inferno, ut eripiantur + qui precesserunt prophete ' ut fideles inveniantur * qui secuntur, ut glorificentur. Et beatam te dicent omnes generationes * genitrix Dei ' domina mundi ' Celi regina. Omnes, inquam, generationes. Sunt enim generationes Celi et terre * quibus omnibus vitam et gloriam genuisti. In te enim angeli leticiam ' justi gratiam * peccatores veniam inveniunt in eternum. Merito autem in te respiciunt oculi omnis creature * quia in te et per te ' et de te, benigna manus Creatoris quicquid creaverat recreavit.
- Bernardus Claraevallensis, s 2 in die Pentecostes, Opera V (1968), p. 167, l. 22-28 et 168, l. 1-8.
*14.2 Lectio secunda.
Idem in sermone de Epiphania « lectione evangelii sancti ».
Hec est mater misericordie * que deficiente vino '
[Jo. 2, 3] Compassa est enim eorum verecondie * sicut misericors ' sicut benignissima.
Quid enim de fonte pietatis procederet ' nisi pietas ? Quid autem mirum si pietatem
exhibent pietatis viscera ? Nonne qui pomum in manu sua tenuerit dimidia die + reliqua
diei parte1 pomi servabit odorem ?
Quantum ergo viscera illa virtus pietatis affecit + in quibus novem mensibus
requievit ? Nam et antea mentem replevit quam ventrem * et cum processit ex utero ' ab
animo non recessit.dixit ad Jesum :
« Vinum non habent. »
- id., Opera IV (1966), s 1 in Dominica prima post octavam Epiphaniae, p. 315, l. 10-17.
*14.3 Lectio tercia.
Idem in sermone « Fecunde virginis etc. »
Ceterum, frater, quicquid illud est, quod offerre paras ' Marie commendare memento * ut eodem alveo ad largitorem gratie gratia redeat ' quo influxit. Neque enim impotens erat Deus et sine hoc aqueductu infundere gratiam, prout vellet * sed voluit tibi vehiculum providere. Forte enim manus tue, aut sanguine plene erant * aut infecte muneribus ' quod non eas ab omni munere excussisti. Itaque modicum istud quod offerre desideras ' gratissimis illis et omni acceptione dignissimis Marie manibus offerendum tradere cura * si vis non timere repulsam. Nimirum quedam candidissima lilia sunt * nec causabitur ille liliorum amator ' inter lilia non2 inventum quicquid illud sit quod inter Marie manus invenerit.
- id., Opera V (1968), Sermo in Nativitate BMV, p. 288, l. 3-12.