73- Petrus et Paulus
Ambrosius in sermone « Notum »
. Å .
Alia feria.
73.1 Lectio prima.
In omnem terram mirabilium Petri virtus * et in fines orbis terre epistolarum Pauli verba penetrarunt. Quis enim non audivit quod Petrus claudo pedum restituerit firmitatem +
ut sicut in Ecclesia fundamenta continet ' ita et in homine membrorum fundamenta confirmet ?
Quis autem locus ' Pauli verba litteris non inscribit + corde retinet ' conversatione custodit ? Paulus ' vas electionis est nominatus. Bonum vas * de cujus plenitudine substantia vite ' populis semper erogatur ' et plenum est.
- Maximus, s 9, CCSL 23, = 1, l. 6-11 et 27-28, p. 31, et l. 31-36, p. 32.
- AF II 52
- CPL 221, PLS III, c. 361, CPP 107
73.2 Lectio secunda.
Optima apostolorum nomina ' petra et vasculum * necessaria domui Salvatoris ! Domus enim fortitudinis petra construitur * utilitate vasis ornatur. Petra ad firmitatem ne labantur ' sustentat populos * vas ad custodiam ne temptentur ' operit christianos. Exitus vero eorum quam beatus fuerit * nemo est qui nesciat. Nam Petrus sicut Salvator crucis exitum tulit * de Pauli vero cervice fluxisse magis dicitur lactis unda ' quam sanguis.
- ibid. = 1-2, l. 36-51, p. 32.
73.3 Lectio tercia.
Lactis autem unda in sancto Paulo stupenda non est. Quid enim mirum ' si abundat lacte nutritor Ecclesie ? Hec est plane promissionis illa terra * quam Patribus promisit Deus ' dicendo ' dabo vobis terram fluentem lac et mel [cf. Ex. 13, 5, etc.]. Que enim epistola Pauli non melle dulcior est ' et lacte candidior ? Que epistole * populos Ecclesiarum nutriunt ad salutem ' de cervice ergo Apostoli * juste pro sanguine lac manavit.
- ibid. = 2, l. 53-63, p. 32-33.