École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [DE BEATA VIRGINE IN SABBATIS] » *30- S24 a « Deus omnium »

*30- S24 a « Deus omnium »

Sabbato vicesimo quarto.

*30.N

Nota quod inveniuntur duo sermones qui leguntur in Ecclesiis et uterque incipit sic : « Adest nobis etc. » Unus est brevior, de quo sumpte sunt lectiones supraposite in primo sabbato, et est Augustinia ; alius est prolixior, de quo sumpte sunt iste lectiones, et similiter ascribitur Augustino, sed magis videtur esse compositus ex diversis dictis sanctorum, ex eo quod ibi reperiuntur verba et sententie compilata que in aliis sanctorum diversis sermonibus leguntur. Å .

*30.1 Lectio prima.

Sacratissime virginis venerationi insistentes, carissimi * loquamur aliquid in laudibus ejus. Sed quid nos tantilli ' in ejus laudibus referemus ?

Hec est quippe que prime matris damna resolvit * hec homini perdito redemptionem adduxit.

Que est, queso, hec Virgo tam sancta, ad quam venire dignaretur Spiritus Sanctus ' tam speciosa ' ut eam sibi Deus eligeret sponsam + tam casta ' ut virgo posset esse post partum ?

Ad hanc Spiritus Sanctus descendit + hanc [229d] virtus Altissimi obumbravit * et ex ea potens virtute Christus egressus est.

Sed quid dicam, beata Virgo + cum de te quicquid dixero ' minor est laus tua quam dignitas tua meretur ? Si celum te vocem ' altior es ' si matrem gentium dicam ' precedis + si formam Dei appellem ' digna existis * si dominam angelorum vocem ' per omnia esse probaris. Quid ergo dicam + cum non sufficiat lingua carnis ' tuas enarrare virtutes ?

  • Ambrosius Autpertus, Sermo de Assumptione, CCCM 27B, = 4, l. 1-3, 7-9, 14-17 et 18-19 p. 1028-1029, et = 5, l. 11-17, p. 1030.
  • CPL 368 (s. 208), PLS II, c. 855 (s. 208), CPP 993

*30.2 Lectio secunda.

O virgo beata ' sit tibi compassio super afflictis * sit pius affectus super celorum peregrinis + et cum te semper letantem aspicis * fletus quoque nostros ad Deum ipsa admittas. Nos enim in hac terra adhuc affligimur et in carcere retinemur + tu vero in celestibus regnis prelata es cunctis virginum choris * tu Agnum, quocunque perrexerit, sequeris + tu virgineos choros per albentia lilia rosasque vernantes ad fontem perhennis vite potandos invitas * tu in illis beatorum felicissimis regnis ' primi ordinis dignitatem adepta es.

Te quoque rex regum ut matrem veram ' et decoram sponsam pre omnibus diligens * amplexu sibi associat. Nec mirum ' si dignetur tibi aggaudere regnans in Celis * quem tu parvulum totiens osculata es in terris. Has ergo tuas felicitates possidens * convertere ad nostrarum miseriarum salutem.

  • ibid. = 11, l. 19-30 et 36-41, p. 1035.

*30.3 Lectio tercia.

Inter hec, fratres carissimi, toto mentis affectu beatissime virginis nos intercessionibus committamus * omnes ejus patrocinia toto nisu imploremus + ut dum nos supplici eam obsequio frequentamus in terris * ipsa nos sedula prece ommendare dignetur in celis.

Sed quid nobis prodest eam interpellare vocibus + nisi etiam humilitatis ejus exempla teneamus ? Curemus ergo ut cum ejus venerationi interesse cupimus * vestimentis humilitatis et caritatis induti appareamus. Non nos invidia torqueat ' non ira dilaniet + non immundicia polluat ' non cupiditas a nobis ipsis excludat * non seculi tristicia exurat ' non prosperitas decipiat ' non superbia inflet + ut cum nos virtutibus ornatos ' caritate conjunctos ' humilitate fundatos ' sue interesse laudationi perspexerit * ardentius nobis subvenire festinet apud filium suum ' Dominum et Salvatorem notrum.

  • ibid. = 12, l. 1-5 et 7-19, p. 1035-1036.

a Sermon CPP 979, utilisé en *7.