École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 75- Petrus et Paulus, Oct.

75- Petrus et Paulus, Oct.

s, 6 VII

In Octava apostolorum.

75.1 Lectio prima.

Sermo Maximi episcop. Å .

Cum omnes apostoli parem gratiam apud Deum sanctitatis obtineant * Petrus tamen et Paulus videntur quadam fidei virtute precellere. Petro quidem sicut bono dispensatori ' clavem Regni celestis Dominus dedit + Paulo tanquam ydoneo doctori ' magisterium ecclesiastice institutionis injunxit * ut quos iste erudierit ad salutem ' ille suscipiat ad quietem + et quorum corda Paulus patefecerit doctrina verborum * eorum animabus Petrus aperiat Regna celorum.

  • Maximus, s 1, CCSL 23, = 1, l. 2-11, p. 2.
  • AF II 50, PD II 51
  • CPL 221, PLS III, c. 358a

75.2 Lectio secunda.

Clavem etiam scientie * et Paulus accepit. Clavis enim dicenda est ' qua ad fidem corda reserantur * et mentium secreta panduntur. Clavis, inquam,1 est * que et conscientiam ad penitentiam aperit + et gratiam mysterii salutaris includit. Ambo igitur claves receperunt + scientie iste * ille potentie. Divitias immortalitatis ille dispensat * scientie thesauros iste largitur. Ergo inter universos apostolos * quadam prerogativa precellunt.

  • ibid. = 1-2, l. 12-24, p. 2.

75.3 Lectio tercia.

Puto autem illos esse equales meritis * quos simul videmus ad martyrii gloriam pervenisse. Non enim sine causa factum putamus * quod uno die ' uno in loco ' unius tyranni tolleravere sevitiam. Una die passi sunt * ut ad Christum pariter pervenirent. Uno in loco * ne alteri Roma deesset. Sub uno persecutore * ut equalis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo pro merito + locus pro gloria * persecutor decretus est pro virtute.

  • ibid. = 2, l. 25-34, p. 2-3.

75.4 Lectio quarta.

In Urbe autem martirium pertulerunt * ut ubi caput superstitionis erat ' illic caput quiesceret sanctitatis + et ubi gentilium principes habitabant * illic Ecclesiarum principes morarentur. Cujus autem meriti sint ' hinc possumus2 intelligere + quod cum Dominus orientis regionem propria illustraverit passione * occidentis plagam vice sui apostolorum sanguine illuminare dignatus est. Et licet illius passio nobis sufficiat ad salutem * tamen horum martirium nobis contulit ad exemplum.

  • ibid. = 2, l. 34-44, p. 3.

75.5 Lectio quinta.

Hodierna igitur die beati apostoli sanguinem profuderunt * quia magum illum Symonem ' de aeris vacuo ' precipitii ruina prostraverunt. Cum enim magicis artibus volare cepisset + Petrus flexis genibus precatus est Dominum * et precatione sancta vicit magicam levitatem. Prior enim ascendit ad Deum precatio quam volatus * et ante pervenit justa petitio ' quam iniqua presumptio.

  • ibid. = 3, l. 45-55, p. 3.

75.6 Lectio sexta.

Ante Petrus in terris positus obtinuit quod petebat * quam Symon perveniret ad celestia quo tendebat. Tunc igitur Petrus illum elidens ' ejus crura confregit + ut qui volare temptaverat ' ambulare non posset * et qui pennas assumpserat ' plantas amitteret. Permisit illum sublimius ascendere * ut altius caderet. Voluit eum in excelsum levari ad conspectum omnium * ut ruentem illum de excelso ' oculi omnium perviderent.

  • ibid. = 3, l. 55-66, p. 3-4.

75.7a Lectio septima.

Secundum Matheum, XIIII.3

In illo tempore * jussit Jesus discipulos suos ascendere in naviculam * et precedere eum trans fretum ' donec dimitteret turbas. Et reliqua.

  • Mat. 14, 22.

75.7b

Omelia beati Augustini episcopi. Å .

Cum sanctum evangelium legeretur * audivimus naviculam periclitantem + Christum periclitantibus subvenientem * Petrum venienti Christo occurrentem. In quibus omnibus miraculum spectavimus * misterium requiramus. Quando enim possumus de divinis operibus que leguntur ' intellectum alicujus mistice significationis exculpere * quasi de abstrusis favorum cellis mella producimus + vel Christi discipulos imitantes ' spicas manibus confricamus * ut ad latentia grana perveniamus ' et in eis vitam inveniamus.

  • Eraclius presbyter, s II B, ed. P. Verbraken, RB 71 (1961), p. 18, l. 4-11b.
  • CPL 388, PLS II, c. 404 et 843, CPP 857

75.8 Lectio octava.

Ascendit ergo Dominus noster Jesus Christus ' ut lectum est, in montem solus orare. [Mat. 14, 23] Mons altitudo est. Quid enim in hoc mundo altius celo ? Quis vero in celo ascendit * novit optime fides vestra. Cur autem solus ascendit ? Quia nemo ascendit in celum ' nisi qui descendit de celo ' Filius Hominis qui est in celo [Jo. 3, 13] + quamvis et in fine cum venerit ' et nos omnes membra sua collegerit ' ac levaverit in Celum * etiam tunc solus ascendet ' quia caput cum corpore suo ' unus est Christus.

  • ibid. l. 12-18.

75.9 Lectio nona.

Tunc autem ipse ascendit solus orare * qui ascendit ad Patrem pro nobis interpellare. Verumtamen, carissimi, dum ille orat in excelso * navicula turbatur fluctibus in profundo. Quia vero insurgunt fluctus ' potest illa navicula turbari + sed quia Christus orat * non potest mergi. Navicellam istam, fratres ' Ecclesiam cogitate * turbulentum mare ' hoc seculum. Quando aliquis impie voluntatis ' maxime potestatis ' persecutionem indicit Ecclesie * super naviculam Christi ' grandis unda consurgit. Sed in his temptationibus erigatur antenna * ut suspensa arbori crucem figuret. Hanc christianus respiciat * et non deficiat.

  • ibid. l. 20-30.

a Apparaît également comme s. sup. 202 d'Augustin dans PL 39, c. 2120 sq, mais considéré comme authentique par l'éditeur des sermons de Maxime de Turin, A. Mutzenbecher.
b Cette recension tronquée du sermon d'Eraclius Audivimus evangelium et quodam modo vidimus in lectione praesenti naviculam periclitantem (ed. Verbraken, Les deux sermons du prêtre Eraclius d'Hippone, dans RB 71 (1961), p. 3-21, aux p. 13-17) figure dans PL 39, c. 1884 sq. comme s. sup. 72 d'Augustin. De fait, alors que la recension complète figure dans le recueil des « Cinquante homélies » de saint Césaire (+ 542) sous le nom d'Eraclius (n° 33), la recension tronquée Cum sanctum evangelium legeretur audivimus naviculam periclitantem a été mise sous le nom d'Augustin dans le recueil « De verbis Domini » constitué au VIIIe siècle, sans doute en Italie (cf. Verbraken, art. cit.).
1 inquam] in quam.
2 possumus] possimius, cum primo "i" punctato, secundo vero non punctato (ac si corrector "possimus" legisset ideoque "i" false punctavisset).
3 XIIII] in marg.