37- Ambrosius, TP
In festo beati Ambrosii si fuerit in tempore paschali.
Paulinus episcopus ad Augustinum, ubi supra. T .
37.1 Lectio prima.
Quodam tempore cum ad quamdam ecclesiam declinasset Ambrosius ad ordinandum ibi catholicum episcopum ' et Justina regina per Arrianos hoc vellet fieri + quedam de virginibus Arrianorum in ipsum tribunali ecclesie existentem manus injecit * volens eum de ecclesia expellere. Cui respondit : « Etsi ego indignus sum sacerdotio * tamen non decet te in sacerdotem manus inicere. » Ipsa vero in crastino subito expiravit. Alio tempore quidam carrum paravit juxta ecclesiam * ut ipse sicut procurabat Justina ' raptus in exilium facilius traheretur. Sed judicio Dei * in eodem carro ipse eodem die anno sequenti ductus est in exilium. Quidam hereticus ipso predicante in ecclesia ' vidit angelum ad aures ejus * propter quod ad fidem conversus est.
- cf. BHL 377
37.2 Lectio secunda.
Quidam aruspex temporibus Justine ' ecclesie cacumen ascendens ' sacrificavit * ad excitanda populi odia contra eum. Tandem autem cum propter maleficia sua a judice torqueretur * clamabat se magis torqueri ab angelo Ambrosii. Dicebat etiam quod demones quandoque missi ab eo ad Ambrosium ' narrassent se appropinquare ad fores ejus non potuisse * cum ignis insuperabilis domum ejus communiret ' qui eos etiam a longe ureret. Alio tempore cujsdam brachium quod ad eum occidendum extenderat * obriguit. Sed cum confessus esset quod Justina eum miserat * convaluit. Quemdam demoniacum ingredientem Mediolanum Demon dimisit * egredientem vero arripuit. Requisitus vero ab exorcistis quare hoc fecisset * respondit ' quod timens Ambrosii presentiam ad tempus recessisset.
37.3 Lectio tercia.
[197b]
Cum quidam casu lapsus prostratus jaceret et alius rideret * dixit ei Ambrosius : « Tu qui stas * videas ne cadas. » Quo audito * statim qui riserat cecidit. Cum ipso egrotante quidam tractarent ' quis esset episcopus ordinandus post eum * voce ita suppressa ut vix se invicem audirent ' quasi interesset tractatui ' licet longe ponitus exclamavit tertio : « Senex ' sed bonus ! » Cum post mortem ejus quidam presbiter in convivio positus coram multis ipsi detraheret * subito vulnere gravi percussu de eodem loco manibus alienis sublatus ' positus est in lectulo atque adductus.