*17- S11 a « Deus omnium »
Sabbato undecimo.
Sermo ejusdem. Å .
*17.1 Lectio prima.
Scientes, fratres dilectissimi, actori1 nostro multum nos debere conditos ' plus redemptos * veneremur illum sacratissimum uterum ex quo homini Deus unitus apparuit. Quod si non honoramus meritis ' saltem honoremus obsequiis * scientes erroris nostri tenebras partus ejus fulgore respersas + quia quod per prothoplausti negligentiam ' prime matris contumax tam arrogantia quam gula perdiderat * hujus sacre Virginis partus restauravit. Non solum autem restauravit diruta * sed etiam tribuit sempiterna. Et idcirco cunctis preconiis veneremur ' illam genitricem + que dum actorem2 suum concepit in utero * nobis redemptorem ostendit seculo. Et quia ad vicem matris Ecclesie constituitur + ipsa Ecclesia inter procellas seculi frementes eam aspiciat * ipsa inter cursus mundiales continua oratione ad ipsam confugiat. Neque enim dubium est * quin illa que meruit pro liberandis proferre precium * possit liberatis impertiri suffragium.
- Ps. Maximus, s sup. 11, PL 57, c. 865BC.
- AF II 66
- CPL 223, PLS III, c. 366, CPP 5944a
*17.2 Lectio secunda.
Nostra igitur hec oratio jugis ad Dominum dirigatur + ut qui pro honore nominis sui ' viscera illa, que sanctificaturus intravit, sedulitate debita veneramur * prosit nobis ad remedium ' quod per eam se nobis dedit in precium.
O felix Maria ' o genitrix gloriosa ' o puerpera sublimis * cujus visceribus actor Celi terreque commititur ! O felicia oscula labris impressa lactentibus * cum inter crebra indicia reptantis infantie ' verus ex te filius tibi matri alluderet ' verus ex Patre tibi Dominus imperaret. Nam actorem tuum ipsa concipiens edidisti in tempore puberem * quem habueras ante tempora conditorem. Felix puerperium ' letabile angelis ' expectabile sanctis ' neccessa-[228a]-rium perditis ' congruum profligatis * qui post multas assumpte carnis injurias ' ad ultimum verberatus flagris ' potatus felle ' patibulo affixus ' ut te veram matrem ostenderet ' verum se hominem ' patiendo tormenta ' monstravit.
- ibid. c. 865C et 866B.
*17.3 Lectio tercia.
Beata es et gloriosa tu, virgo Maria, inter ista ' et propter ista laudabilis * que sic fecunditatis meruisti donum ' quod virginitatis non amisisti privilegium. Tu benedicta inter mulieres + tu prelata cunctis virginum catervis * tu sequeris Agnum quocumque perrexit +
qui priusquam nasceretur te matrem creavit ex qua nasceretur * ut ex te procederet tamquam sponsus de thalamo suo ' ut mortalibus oculis posset videri. Quanta fuit hec dignatio + ut crearetur ex te quam creavit ' portaretur manibus quas formavit ' sugeret3 tua ubera que implevit ? Quas utique laudes caritati Dei dicamus ' quas gratias ei agamus ' qui sic nos dilexit ut propter nos homo fieret ' ut uterum nostre conditionis intraret + atque cuncta humanitati necessaria sustineret ? Agentes ergo quantum sufficimus creatori nostro gratias * commemorationem preciosissime genitricis ejus cum gaudio peragamus.
- ibid. c. 866CD.