*31- S25 a « Deus omnium »
Sabbato vicesimo quinto.
*31.N
Ex sermone « Hodierne etc. »
, qui attribuitur Augustino, sed
magis videtur esse compositus ex diversis sanctorum dictis, eadem ratione qua
precedens. Å .
*31.1 Lectio prima.
Videamus, fratres carissimi1, que sit hec virgo cujus hodie laudibus insistimus. Hec est Dei templum + fons signatus * et porta in domo Domini clausa.
Felix certe et omni laude dignissima * quia sine humano semine celestem seculo protulit panem ' et mundo genuit Salvatorem. O quam beata mater ista * que sine contaminatione ulla peperit medicinam ! Felix, inquam, mater, per quam nostri generis reparata est vita + que de Celo ' Dei suscepit prolem * et mundo genuit liberatorem ' et a peccatis et morte salvantem. Hec enim mirabili atque ineffabili modo * et omnium rerum ' et suum peperit creatorem. Electa quippe est Virgo integra, cui fecunditas matris daretur * et facta est fecunda mater ' in qua virginis integritas servaretur.
- Ps. Alcuinus, h sup. 3, de nativitate BMV, PL 101, c. 1301D-1302B.
*31.2 Lectio secunda.
O felix Maria * que talem ac tantum nobis Redemptorem protulit ! O genitrix gloriosa * natus est ex te ' qui fecit te. Natus est ex te ' qui Moysi in igne flamme rubi apparuit. Natus est ex te, qui virgam Aaron sine aqua germinare fecit * et ex ea fructus produxit. Ex te natus est, qui pedibus super mare ambulavit + et de sepulchro ut leo surrexit * et in celis victor ascendit. Natus est ex te, cujus vultum desiderant angeli prospicere * ex te natus est, qui in se credentibus vitam tribuit sempiternam. O felix femina, letabilis angelis ' optabilis sanctis * minor est laus tua quam dignitas tua meretur. Intendat caritas vestra, dilectissimi. Hec mater Christi altior est celo * abysso est profundior. Merito ergo vocatur domina angelorum ' tremor infernorum * et domina gentium.
- ibid. c. 1303BC.
*31.3 Lectio tercia.
Quid dignum, carissimi, referemus in laudem tam gloriose genitricis Dei ? Sileat nunc
lingua carnis et demulceatur organis + plaudant tympana * sonent organa. Plaudite omnes gentes manibus * quoniam Dominus excelsus rex magnus super
[cf. Ps. 46, 2-3] ' ex hac Virgine nasci dignatus est ' et visitare hunc mundum.omnes celos ' et super
omnem terram
Respexit,
[Luc. 1, 48] Et vere. Beata enim humilitas * que hominibus mortalibus genuit vitam. Vere
beata humilitas * que celos innovavit ' mundum purificavit, paradysum aperuit ' et
sanctorum animas ab inferis liberavit. Vere beata humilitas ' que porta Celi
efficitur * scala paradysi constituitur ' per quam Deus descendit ad terras. Facta est
Maria palma virginum ' gloria viduarum + gaudium angelorum * requies animarum.inquit Maria
, Deus humilitatem ancille sue * et ex hoc beatam me
dicent omnes generationes.
- ibid. 1303D et 1305D-1306A.