82- Nazarius, Celsus et Pantaleon, mm.
82.1-2N
Nota quod ea que hic dicuntur de Nazario et Celso extracta sunt de libello quem dicit se Ambrosius reperisse ad caput Gervasii et Prothasii in inventione corporum eorum, et hoc secundum quosdam1 libros. T .
In festo sanctorum martirum Nazarii, Celsi, et Panthaleonis.
82.1 Lectio prima.
Cum sanctus Nazarius ' genere nobilis ' ortus Rome ' Christum predicaret * in pluribus urbibus jussu Neronis inquisitus ' inventus est apud Ebredunum ' ubi edificabat oratorium ' et Gervasius ' et Prothasius juvenes, qui ad doctrinam ejus convenerant ' erant cum eo * et Celsus infans lapides porrigebat. Cum ergo vincti ducti fuissent coram Nerone * [205b] facte sunt tenebre super faciem ejus ' et eorum facies vise sunt sicut sol. Tunc vero dixit : « Malefici * propter vos tempestatem patior a diis meis. » Nazarius dixit : « Dii vestri semper in tenebris sunt. »
- cf. BHL 6042
82.2 Lectio secunda.
Tandem Gervasio et Prothasio Mediolanum missis * precepit Nero Nazarium cum puero in mare proici. Quod cum factum fuisset ' et orta tempestate naute periclitarent ' illis in mari sine tempestate apparentibus * cum eos recepissent in navicula ' sedata est tempestas. Et naute ydola contempserunt. Venientes autem Mediolanum ' ubi repererunt Gervasium et Prothasium * de mandato Neronis qui eosdem evasisse2 ' et ibidem venisse audierat, in ergastulo a preside occulte interempti sunt. Timebat enim tumultum populi * propter virtutes quas faciebant.
82.3 Lectio tercia.
Ex gestis sancti Panthaleonis. T .
Temporibus Maximiani ' Panthaleon filius senatoris pagani ' matris vero christiane ' juvenis pulcherrimus * traditus fuit a patre cuidam medico ' ut illum instrueret in arte medicine. Cum autem frequenter transiret per domum cujusdam presbiteri * instruxit eum in fide catholica. Et tandem ab eo baptizatus * factus est christanus. Tantam autem gratiam contulit illi Deus * ut in nomine Christi sanaret infirmos. Unde et hoc viso * pater ejus conversus est ad fidem. Videntes autem hoc ceteri medici * eum apud imperatorem accusaverunt quod ritus deorum destrueret. Post innumera vero tormenta, ligatus ad radicem olive * percussus interiit. Et apparuit corpus ejus sicut nix ' et pro sanguine lac cucurrit * et arbor illa repleta est fructu.
- cf. BHL 6429