École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 4- Lucia, v. et m.

4- Lucia, v. et m.

s, 13 XII

In festo sancte Lucie virginis.

Ex gestis ejus. Å .

4.1 Lectio prima.

Cum Siracusanus populus pergeret ad sepulcrum sancte Agathe + contigit Luciam virginem nobilissimam Syracusanorum ' simul pergere cum matre Euticia ' que per annos quatuor fluxum sanguinis patiebatur * hec ullis poterat medicorum remediis liberari. Igitur tunc dum mysteria agerentur * hec Evangelii lectio memorata fuit ' qua legitur fimbria vestimenti Christi ' mulierem sanguinis fluxu esse sanatam. Dum autem recitabatur * dixit Lucia matri sue : « Si credis his que leguntur + crede ' Agatham passam pro nomine Christi hoc meruisse ' ut semper in presentia eum habeat. Concinge ergo sepulcrum ejus credens * et liberaberis. »

  • < BHL 4992

4.2 Lectio secunda.

Igitur cum populus abscessisset ' prostraverunt se ante sepulcrum mater ' et [189d] filia * et ceperunt cum lacrimis flagitare suffragium. Interea somnus Luciam arripuit * et vidit in somno Agatham in medio angelorum gemmis ornatam ' dicentem sibi : « Soror mea Lucia + quid a me petis ' quod ipsa poteris prestare continuo ? Nam et matri tue fides tua subvenit * et ecce salvata est. » Hic auditis ' espergefacta surrexit tremens * et ait matri : « Ecce salva facta es. Per ipsam te deprecor que te salvavit ' ne michi aliquando sponsum nomines * sed omnia que michi eunti ad corruptionis actorem1 eras datura ' da michi eunti ad integritatis actorem2 ' Dominum Jesum Christum. Cui mater : « Tege primo oculos meos * et quecumque tibi placuerint, de his facultatibus facito. »

4.3 Lectio tercia.

Lucia dixit : « Non satis Deo carus est * qui illi hoc dat ' quod secum ferre non potest. Vivens ergo da Christo quod possides * et quicquid michi te daturam cogitabas ' Christo incipe tradere. » Igitur cum de his cotidie sermocinabatur cum matre + fiebat rerum distractio * et in pauperum necessitatibus expendebantur. Interea ad sponsi noticiam pervenitur * et proponitur litem in judicio Paschasii consularis ' dicens sponsam suam christianissimam esse. Quam Paschasius cepit ad sacrificia demonum invitare. Cui Lucia : « Ego per tres annos nichil aliud egi * nisi sacrificare Deo vivo. Jam quia nichil est ut sacrificem * me ipsam offero Deo hostiam viventem.  »

4.4 Lectio quarta.

Paschasius dixit : « Patrimonium tuum * cum corruptoribus tuis expendisti. » Lucia dixit : « Patrimonium meum * tuto loco constitui. Corruptores autem nec mentis nec corporis * aliquando suscepi. » Paschasius dixit : « Qui sunt corruptores mentis et corporis ? » Lucia dixit : « Corruptores mentis vos estis * de quibus dixit Apostolus : Corrumpunt bonos mores * colloquia mala. Suadetis enim animas meretricari * ut dimittant creatorem suum ' et sequantur diabolum in ydolis. Corruptores vero corporis sunt * hi qui temporalem delectationem preponunt delectationibus sempiternis. »

4.5 Lectio quinta.

Paschasius dixit : « Cessabunt verba * cum fuerit ventum ad verbera. » Lucia dixit : « Verba Dei cessare non poterunt * quia ipse dixit : Non vos loquimini in conspectu judicum * sed Spiritus Sanctus qui loquitur in vobis. » [Mat. 10, 20] Paschasius dixit : « In te ergo Spiritus Sanctus est ? » Lucia dixit : « Caste viventes templum Dei sunt * et Spiritus Sanctus habitat in eis. » Paschasius dixit : « Ego te faciam ad lupanar duci * ut fugiat a te Spiritus Sanctus. » Lucia dixit : « Numquam inquinatur corpus * nisi de consensu mentis. Nam si invitam me feceris violari * castitas michi duplicabitur ad coronam. »

4.6 Lectio sexta.

Tunc consularis jussit venire lenones * et tradidit eam illis dicens : « Invitare populum * et facite eam tamdiu illudi ' quousque michi mortua nuncietur. » At ubi ceperunt eam velle trahere ad lupanar * tanto pondere fixit eam Spiritus Sanctus ' ut penitus moveri non posset. Accedentes autem multi ' et impudenter trahentes ' deficiebant sudore * et virgo immobilis consistebat. Tunc miserunt funes in manus ejus ' et pedes ' et ceperunt trahere * et illa quasi mons immobilis permanebat.

4.7 Lectio septima

Tunc Paschasius vocavit magos ' et templorum sacerdotes * qui omnes agebant superstitiones sua contra eam. At ipsa sic permanebat fixa * ut nec per aera vestigia ejus moverentur. Tunc adducta sunt multa paria boum ' ut traheretur * et omnino non potuit moveri. Tunc dixit Paschasius : « Que sunt ita maleficia tua ? » Lucia dixit : « Ista ' maleficia mea non sunt * sed sunt Dei beneficia. » Torquebatur itaque animo Paschasius. Cui virgo : « Quid cruciaris ? Templum me Dei esse ' si probasti * jam crede. Si non probasti * disce. »

4.8 Lectio octava.

Tunc ignem circa eam fecit copiosum incendi * ita ut picem et resinam et fervens oleum super eam jactarent. At illa stetit immobilis * dicens ei : « Ego rogavi Dominum Jesum Christum ' ut ignis iste non dominetur in me * quatinus tibi insultent confidentes in Christo. » Tunc non ferentes amici ejus injuriam * gladium in ejus visceribus mergi fecerunt. Jam autem percussa oravit * et allocuta est turbam circumstantem dicens : « Sicut habet civitas Cathanensium intervenientem sororem meam Agathen * ita me sciatis isti civitati datam a Domino, si voluntatem Dei facientes susceperitis fidem. »

4.9 Lectio nona.

Hec loquente Dei famula * ante oculos ejus ferro vinctus ducebatur Paschasius. Concurrebant enim relationes * quod fuisset predatus provinciam. Qui perductus Romam * accepit sententiam capitalem. Dei autem martir de loco in quo percussa est ' penitus mota non est * nec exivit spiritus ejus ' nisi venientibus sacerdotibus et mysteria Dei ei dantibus3. Atque omnibus respondentibus amen * emisit spiritum.


1 actorem] auctorem a.c.
2 actorem] auctorem a.c.
3 ei dantibus] inv. a.c.