48- Nereus, Achilleus et Pancratius, mm.
In festo sanctorum martirum Nerei, Achillei atque Pancracii.
Ex gestis Nerei et Achillei. T.
48.1N
Et nota quod Eutices, Victorinus et Maro servi Christi rescripserunt de insula Marcello fideli in Christo de hujusmodi passione, Nerei scilicet et Achillei.
48.1 Lectio prima.
Domitilla neptis Domitiani imperatoris ' desponsata Aureliano filio cujusdam consularis * per Nereum et Achilleum eunuchos et cubicularios suos a beato Petro baptizatos ' ad fidem et virginitatis amorem inducta est. Et veniens ad eam sanctus Clemens episcopus * Deo virginem consecravit. Quod audiens Aurelianus * impetravit a Domitiano ut si sacrificare nollet ' cum Nereo et Achilleo exilium insule Pontiane subiret. Postea pergens ipse ad insulam * Nereum et Achilleum verbis et muneribus inducebat ' ut virgini suaderent. Sed illi magis eam in Domino confortabant. Unde verberibus, eculeo et flammis ad sacrificia compelluntur * et omnino respuentes pariter decollati sunt.
- cf. BHL 6063 ?
48.2 Lectio secunda.
Ex gestis sancti Pancracii. T .
Temporibus Dyocletiani, Pancratius nobilissimus juvenis, mortuis parentibus qui, cum essent christiani, eum religiose instruxerant * facultates suas pro nomine Crucifixi cotidie expendebat. Accusatus autem super his ' et etiam super deorum blasphemia * presentatus est coram imperatore. Cum autem nec minis nec promissionibus a Christo posset avelli ' sed potius, licet puer . XIIIIa. annorum ' ipsum imperatorem confunderet * jussu ejus ductus est in viam aureliam. Et velud agnus hylaris et gaudens ductus ad victimam + consignans se signaculo Christi * gladio consummatus est.
- cf. BHL 6420
48.3 Lectio tercia.
Gregorius Turonensis. Å .1
Est autem haud2 procul ab Urbis muro Pancratius martir * valde in perjuris ultor. Ad hujus sepulcrum si cujusquam mens insana juramentum inane proferre voluerit + priusquam sepulcrum ejus adeat ' hoc est antequam ad cancellos qui sub [198d] arcu habentur ' ubi clericorum psallentium stare mos est ' accedat * aut arripitur a demone ' aut cadens in pavimento amittit spiritum. Nam ferunt plerosque juxta basilicas apostolorum sive aliorum martyrum commanentes non alibi pro hac necessitate ' nisi templum expetere beati Pancratii + ut ejus severitatis censura ' aut veritatem audientes credant * aut pro fallacia ' judicium martiris experiantur.
- Gregorius Turonensis, In Gloria martyrum, cap. 38, p. 512, l. 31-32 et p. 513, l. 1-3 et 5-8.
- BHL 6428
- CPL 1024