École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 108- Augustinus

108- Augustinus

[F1] infra oct.

108.1 Lectio prima.

Postmodum Augustinus incurrit egritudinem validam * et ibat jam ad inferos portans secum peccata. Et hoc mater nesciebat * et pro illo orabat absens. Et majore sollicitudine eum parturiebat spiritu ' quam carne pepererat * cotidie elemosinas faciens et obsequia sanctis ' nullo die pretermittens oblationem + bis in die mane et vespere ad ecclesiam sine ulla intermissione veniens ' non ad vanas fabulas * sed ut Dominum audiret in suis sermonibus ' et Deus illam in suis orationibus pro salute filii sui. Recreatus ergo ex illa egritudine ' cepit sedule agere propter quod venerat * et congregabantur ad hospitium ejus multi.

  • (ibid. V, 9-10, p. 105-107)

108.2 Lectio secunda.1

Post hec missum est a Mediolano Romam ad prefectum * ut provideret magistrum rethorice artis ' et Mediolanum dirigeret. Tunc ergo Symachus prefectus misit Augustinum, probatum magistrum. Et venit Mediolanum ad Ambrosium episcopum * in optimis notum orbi terrarum. Et suscepit eum paterne. Et cepit eum Augustinus amare + et verbis ejus suspendebatur intentus * et delectabatur suavitate sermonis ejus.

  • (ibid. V, 13, p. 112)

Inter hec venit ad eum mater pietate fortis ' terra marique eum sequens * et in periculis omnibus de Deo secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur ' pollicens eis perventionem cum salute * quia ei Deus per visum promiserat.

  • (ibid. VI, 1, p. 117)

108.3 Lectio tercia.2

Invenit ergo filium * et indicavit ei ille quod manicheus jam non esset ' sed nec catholicus christianus. Tunc illa exilivit leticia * cum eum audisset veritatem nondum adeptum ' sed falsitati jam ereptum. Et pectore pleno fiducia * ait : « Credo in Christo * quod priusquam de hac vita migrem ' visura sim eum fidelem christianum. » ' Et fundebat ad Deum preces et lacrimas densiores * ut acceleraret adjutorium suum ' et illuminaret tenebras ejus. Diligebat enim et ipsa Ambrosium sicut angelum Dei * quod per illum cognoverat filium suum ad illam fluctuationem jam esse perductum.

  • (ibid. VI, 1, p. 117-118)

1 in marg.
2 in marg.