141- Quatuor martyres coronati
In festo quatuor coronatorum.
Ex gestis eorum. T .
141.1 Lectio prima.
Temporibus Dyocleciani, fuerunt quinque viri ' videlicet Sympronianus ' Claudius '
Nichostratus, Castorius ' et Symplicius * in omni sculptura lapidum peritissimi. Hi
christiani erant ' sed occulte * et in nomine Domini Jesu Christi facile faciebant '
quicquid aliis artificibus erat difficile, sive impossibile. Cum ergo multa opera
fecissent Dyocletiano nobiliter * mirabilem apud eum sunt gratiam consecuti. Factum
est autem ut, inter quedam opera que eis Cesar facienda precipiebat, ymaginem
Asclepii facere preciperet. Qui omnia alia implentes opera * predictam ymaginem
facere noluerunt. Hac igitur occasione ab invidis ad Cesarem accusati sunt * quod
tanquam christiani contempsissent ipsius preceptum in opere predicto. Et requisiti
ab ipso cur hoc fecissent * respondit Claudius : « Pie semper Auguste, nos semper
obedivimus pietati vestre + ymagi-[222a]-nem vero miserrimi hominis numquam
faciemus * quia scriptum est : Similes illis fiant qui faciunt ea * et omnes qui confidunt in eis. »
[Ps. 113, 8]
- cf. BHL 1836 ?
141.2 Lectio secunda.
Tunc Dyocletianus, qui eos summe dilexerat ' temptavit eos blandis sermonibus ad faciendum predictum opus inducere ' et ad ydolorum culturam invitare * et tribuno Lampadio commisit ut eos sub moderatione verborum ' et accusatores eorum audiret ' et audita examinaret. Facta igitur altercatione inter ipsos ex una parte ' et artifices ' et philosophos quosdam ex altera + cum ad culturam ydolorum, nec rationibus, nec minis, induci possent * tandem Dyocletianus iratus vehementer jussit fieri loculos plumbeos ' et eos omnes vivos includi in eis ' et precipitari in fluvium. Quod et factum est * die sexto idus novembris. Post dies autem quadraginta duos ' quidam Nichodemus christianus levavit loculos cum corporibus * et posuit in domo sua.
141.3 Lectio tercia.
Post menses undecim, jussit Dyocletianus in termas Trajanas templum Asclepii edificari ' et simulachrum ejus fieri in eo * et milites omnes ad thurificandum compelli. Cum ergo compellerentur omnes * quatuor quidam cornicularii ' videlicet Severus ' Severianus ' Carpoforus ' et Victorinus ' consensum impiis non prebebant. Quos ilico jussit Cesar ante simulachrum ipsum ' ictibus plumbarum cedi. Qui dum cederentur * spiritum emiserunt. Corpora autem eorum * jussit in platea canibus jactari. Ubi cum jacuissent diebus quinque + beatus Sebastianus venit noctu cum Melchiade episcopo * et collegit corpora eorum ' et sepelivit in via Lavicana, cum aliis sanctis, in harenario. Contigit autem * ut post duos annos nomina eorum reperiri non possent. Et tunc jussit beatus Melchiades * ut sexto idus novembris sub nominibus sanctorum Claudii ' Symproniani ' Nichostrati ' Castorii ' et Simplicii anniversaria dies recolatur eorum.