*7- S1 a « Deus omnium »
Sabbato primo.
Sermo beati Augustin. Å .1
*7.1 Lectio prima.
Adest nobis, dilectissimi, dies venerabilis beate Marie virgini dedicatus * et ideo
gaudeat terra nostra, tante virgini debitum obsequium exhibendo. Hec est enim flos
campi ' de qua ortum est preciosum lilium convallium * per cujus partum mutatur
natura ' prothoplaustorumque deletur culpa. Precisum est in ea illud Eve infelicitatis
eulogium ' de quo dicitur in dolore paries filios
[Gen. 3, 16] * quia ista in leticia Dominum parturivit. Eva enim luxit ' ista exultavit +
Eva lacrimas ' Maria gaudium in utero portavit * quia illa peccatorem ' ista edidit
innocentem. Impleta est Maria gratia * Eva evacuata est a culpa. Maledictio Eve * in
benedictionem mutatur Marie.
- Ps. Augustinus, s sup. 194, PL 39, = 1, c. 2104-2105.
- AF II 65
- CPL 368, PLS II, c. 854, CPP 979
*7.2 Lectio secunda.
Mater generis nostri penam intulit mundo * genitrix Domini nostri salutem attulit mundo. Auctrix peccati Eva ' auctrix meriti Maria. Eva occidendo obfuit * Maria vivificando profuit. Percussit illa * sanavit ista. Pro inobedientia enim obedientia commutatur * fides pro perfidia compensatur.
Quis ergo, o beata Maria, digne tibi valeat jura gratiarum et laudum preconia impendere + que tuo singulari merito mundo succurristi perdito ? Quas tibi laudes fragilitas humani generis persolvet + que solo tuo commercio recuperandi aditum invenit ? Accipe itaque quascumque exiles ' et meritis tuis impares gratiarum actiones * et cum susceperis vota ' culpas nostras orando excusa.
- ibid. cap. 2, c. 2105 et cap. 5, c. 2106.
*7.3 Lectio tercia.
Admitte, piissima Dei genitrix Maria, preces nostras intra sacrarium exauditionis * et reporta nobis antidotum reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te ingerimus * fiat impetrabile quod fida mente poscimus. Accipe quod offerimus + redona quod rogamus * et excusa quod timemus. Sancta Maria, succurre miseris + juva pusillanimes * refove flebiles. Ora pro populo + interveni pro clero * [226d] intercede pro devoto femineo sexu. Sentiant omnes tuum juvamen * quicumque celebrant tuam commemorationem. Assiste parata votis poscentium * et repende omnibus optatum effectum. Sit tibi studium assidue orare pro populo Dei * que meruisti benedicta precium proferre mundi.
- ibid. = 5, c. 2106-2107.