76- Septem Fratres
Gregorius in omelia .IIIa. scilicet in illa « Loquente
Jesu ad turbas * ecce mater ejus et fratres stabant foris »
.
[204a]
In festo septem fratrum.
Beatus Gregorius in omelia etc.1
76.1 Lectio prima.
Beata Felicitas que credendo extitit ancilla Christi * predicando facta est ' etiam mater Christi. Septem quippe filios sicut in gestis ejus legitur ' sic post se timuit vivos in carne relinquere * sicut carnales parentes solent metuere ne mortuos premittant. In persecutionis enim labore deprehensa ' filiorum corda in amorem superne patrie predicando roboravit + et parturivit spiritu quos carne pepererat * ut predicando pareret Deo ' quos carne pepererat mundo.
- Gregorius Magnus, H I 3, PL 76, c. 1087A.
- PD II 124
- CPL 1711
76.2 Lectio secunda.
Considerate, fratres carissimi, in femineo corpore virile pectus. Ad mortem stetit inperterrita + amittere se in filiis lumen veritatis timuit * si non fuisset orbata.
Aspexit mater et cruciata et inperterrita filiorum mortem * spei gaudium adhibuit ' dolorem nature. Timuit viventibus * gavisa est morientibus. Optavit nulllum post se relinquere + ne si quem superstitem haberet * non posset habere consortem. Filios tamen suos quos carnem suam esse noverat ' sine dolore non poterat morientes videre * sed erat vis amoris interior que dolorem vinceret carnis.
- ibid. c. 1087AC.
76.3 Lectio tercia.
Amavit juxta carnem beata Felicitas filios * sed pro amore celestis patrie mori coram se voluit quos amavit. Ipsa vulnera eorum accepit * sed ipsa in eis ad Regnum pervenientibus excrevit. Recte ergo hanc feminam ultra martirem dixerim * que et totiens in filiis est ' et desiderabiliter extincta. Dum enim multiplex martirium obtinuit + ipsa quoque martirii palmam vicit * quia et amore Christi ' sola sua mors ei minime suffecit.
Consideremus ergo nos qui corpore viri sumus * in hujus femine comparatione quid sumus. Plerumque nos a bono opere revocant verba * hanc vero frangere nec tormenta potuerunt ab intentione sancta. Nos cum ex divina jussione filios amittimus ' sine consolatione lugemus * hec autem eos plangeret ' si non obtulisset.
- ibid. c. 1088AC.