17- Felix, pr. et c.
In festo sancti Felicis in Pincis.
17.1 Lectio prima.
Paulinus Nolanus episcopus. T .1
Sanctus Maximus Nole urbis Campanie pontifex ' cum imperatorum decreta christianos insequi precepissent + senio pregravatus ' putans se non ferre supplicia * silvas adiit. Ubi cum erraret * fame et gelu afflictus ' solo corruit semivivus. Sanctus autem Felix qui presbiter ab eo fuerat ordinatus ' cum multa de deorum portenta, quod nichil fuerint, disputasset + percursis diversorum suppliciorum generibus ' carceri adjudicatur * stricteque ligatus ' testulis et cocleis nudus supponitur. Sed nocte media ab angelo solutus educitur * sanctumque Maximum episcopum in silva querere ' reducere ' et abscondere donec persecutio cessaret ' precipitur.
- Gregorius Turonensis, In Gloria martyrum, cap. 103, p. 557, l. 10-20.
- cf. BHL 2872
- CPL 1024
17.2 Lectio secunda.
Perrexit ergo Felix quo nesciebat * sed Deo volente cito reperit episcopum solo prostratum ' clausis oculis strictisque dentibus ' jam pene mortuum. Anxius ergo ' cum nullum in promptu cibum haberet quem periclitanti porrigeret * de celo dilapsum munus contemplatur. Ecce enim de sente2 proxima pendentem vidit racemum * de quo in os ejus expressit vinum. Sicque paululum refocillatum humeris suis detulit * et cujusdam vidue tugurio commendatum ' alimento refecit. Eo tandem migrante * Felix in episcopatum electus a populo ' noluit adquiescere.
- ibid. l. 21-32.
17.3 Lectio tercia.
Orta iterum persecutione ' cum Felix in platea populum moneret * persecutor missus adiit ' et Felix latrebram petens ' inter parietes dirutos * per modicum aditum se occultavit. Statimque nutu Dei * per adi-[193a]-tum illum aranee telarum stamina pretendunt. Quas dum persecutores conspiciunt * neminem illic esse putantes ' abscedunt. Data vero nocte ' Felix ad alium locum secessit + quo per tres menses latitans ' a muliere quadam alimenta suscepit * nunquam tamen ejusdem ministrantis faciem suspexit. Denique pace reddita Ecclesie sancte ' ac populo restitutus ' in pace quievit + sepultusque est juxta Urbem ' in loco qui dicitur Pincis * ubi multis se virtutibus declaravit in populis.
- ibid. p. 557, l. 33-35 et p. 558, l. 1-11.