École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 132- Hieronimus, pbr. et c.

132- Hieronimus, pbr. et c.

s, 30 IX

In festo beati Jeronimi.

132.N

Ex gestis ejus, que pro multa parte collecta sunt ex dictis ejus. Unde quod hic dicit, usque ad « vestem etc. »,1 sumptum est de Libro de illustribus viris. Å .

  • < BHL 3869

132.1a Lectio prima.

Jeronimus in oppido Stridonis ' quod eversum a Gothis ' Dalmatie quondam Pannonieque confinium fuit ' patre Eusebio natus '

  • PL 22, c. 175.
  • (cf. Hieronymus, De viris illustribus, cap. 135, p. 65, l. 21-23.)

132.1b

vestem Christi puer Rome suscepit * ibique litteris grecis et latinis a primevo eruditus ' in gramatica Donatum ' in rethorica autem Victorinum preceptorem habuit. Postquam vero omne mundanarum studium litterarum adeptus est * probatissimorum monachorum habitum ' actusque imitatus est ' cupiditatem anime jugi sinceritate calcans ' voluptatemque corporis perenni frangens jejunio. Hic de se scribens asserit dicens :

  • PL 22 c. 175-177.

132.1c

In epistola ad Eustochium.2

Cum ante annos plurimos ' domo ' parentibus ' sorore ' cognatis ' et quod his difficilius est consuetudine lautioris cibi me castrassem *

miser ego lecturus Tullium jejunabam. Post noctium crebras vigilias ' post lacrimas peccatorum * Plato sumebatur in manibus. Si quando autem prophetas legere cepissent * sermo horrebat incultus.

  • PL 22 c. 177.
  • (cf. Hieronymus, Epistola 22, ad Eustochium, Univ. de France 420 (1949), = 30, p. 144, l. 16-19 et 21-27.)

132.2 Lectio secunda.

Dum me itaque serpens antiquus sic illuderet * medullis infusa febre ' sic membra depasta sunt ' ut ossibus vix hererent. Interim3 parabantur exequie * cum subito in spiritu ad tribunal Judicis pertrahor + ubi tantum erat luminis ' et tantum ex circumstantium claritate fulgoris * ut projectus in terra sursum aspicere non auderem. Interrogatus conditionem ' christianum me esse repondi. Et judex : « Mentiris, ait. Ciceronianus es * non christianus. Ubi est enim thesaurus tuus * ibi est cor tuum. Et inter verbera ' nam cedi me jusserat * clamare cepi ejulans : « Miserere mei, Domine * miserere mei. » Tandem ad presidentis genua provoluti qui astiterant * precabantur ut adolescentie et errori locum penitentie commodaret. Ego vero dejerare cepi et dicere : « Domine, si unquam habuero codices seculares ' si legero * te negavi. » In hec verba dimissus * revertor ad superos ' oculos aperio lacrimarum ymbre perfusos. Nec sopor fuit inanis ' teste tribunali ante quod jacui ' liventes habuisse me scapulas plagas, me sensisse per somnium.

  • PL 22 c. 177-178.
  • (ibid. p. 144, l. 29 à p. 146, l. 5.)

Hucusque de epistola.4

132.3a Lectio tercia.5

Interea Jeronimus Romane Ecclesie presbiter dum per triennium clarus a popularibus veneratur + quidam ex clericorum monachorumque ordinibus quorum scribens vitia reprehenderat * eidem insidias paraverunt. Egressus igitur Romam et tendens ad orientem ' profectus est ad Gregorium Nazanzenum Constantinopolitane urbis episcopum * ut Sanctarum Scripturarum studiis erudiretur. Hoc autem discipulatu peracto ' in Syriam perrexit * et ad deserta loca ob agendam penitentiam accessit. Que vero ibidem pertulerit * verbis hujusmodi indicavit :

  • PL 22, c. 178-179.

132.3b

In epistola eadem.6

Quotiens, inquit, constitutus in illa vasta solitudine que exusta solis ardoribus horridum monachis prestat habitaculum ' putavi me Romanis interesse deliciis ? Sedebam [219a] solus * quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra deformia * squalida cutis ' situm Ethiopice carnis adduxerat. Cotidie lacrime * cotidie gemitus. Et si quando repugnantem somnus imminens oppressisset * nuda humo vix ossa herentia collidebam. De cibis vero et potu taceo * cum etiam languentes aqua frigida utantur ' et coctum aliquid accepisse luxurie sit.

  • PL 22 c. 179.
  • (cf. Hieronymus, Epistola 22, ad Eustochium, ibid. = 7, p. 117, l. 5-15.)

132.4 Lectio quarta.

Ille igitur ego qui ob Gehenne metum tali me carcere damnaveram ' scorpionum tantum socius et ferarum * sepe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis + et mens desideriis estuabat * et in frigido corpore sola libidinum incendia pullulabant. Itaque omni auxilio destitutus * ad Jesu jacebam pedes et rigabam lacrimis ' crine tergebam * et repugnantem carnem ' edomandam inedia subiciebam. Memini me clamantem ' diem crebro junxisse cum nocte * nec prius a pectoris cessasse verberibus ' quam a Domino rediret increpante tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum consciam pertimescebam * et michi iratus ' solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium ' sicubi montium prerupta cernebam * me ibi in oratione locabam. Et ut michi testis est Deus * post multas lacrimas ' post Celo oculos inherentes ' nonnunquam videbat michi agminibus angelorum interesse.

  • PL 22 c. 179.
  • (ibid. p. 117, l. 15-28 et p. 118, l. 1-8.)

Hucusque de epistola.

132.5a Lectio quinta.

Quadriennio itaque dedicate penitentie exacto ' ad Bethleem oppidum Jeronimus remeavit * ubi sese obtulit permansurum. Omniumque librorum orationes ' quas pene memoriter retinebat ' relegens * diem jejunans deducebat ad vesperam. Plures autem ad eum protinus confluxerunt discipuli. Damasus autem papa * tunc ipsum ad scribenda volumina exhortatus est.

  • PL 22 c. 179-180.

132.5b

In Libro de illustribus viris. Å .7

Cunctaque Hebreorum volumina8 vera editione in latinam linguam convertit * eaque omnia commentatus est.

Centum quoque triginta quinque virorum illustrium ecclesiasticos scriptores a passione Christi usque ad quartum decimum Theodosii annum in ordinem digessit * ut sciatur quanti et quales viri Ecclesiam fundaverint.

  • PL 22 c. 182-183
  • (cf. Hieronymus, De viris illustribus, cap. 135, p. 66 ; et praefatio, p. 1 l. 1-7 et p. 2 l. 19-20.)

132.5c

Denique tanta lassitudine fatigatus est * ut in stratu suo jacens ' funiculo trabe suspenso ' suppinisque manibus apprehenso erigeretur ' ut officium monasterii prout poterat exhiberet.

Per quinquaginta autem et sex annos sine ullo otio apud Bethleemiticos manens * totum replevit orbem spirituali opere.

  • PL 22 c. 183-184.

132.6 Lectio sexta.

Quadam autem die * leo ingens claudicans ' claustrum ingressus est. Quo viso perterriti fratres in fugam versi sunt * sanctus vero Jeronimus velut hospiti eidem obviavit. Leo autem ut valuit * lesi pedis obtulit plantam. Vocatis autem fratribus * precepit ut lesum abluerent pedem. Quod dum factum fuisset * vulneratam a sentibus invenerunt plantam. Adhibita autem cura ' convaluit * omnique feritatis deposita rabie ' cepit inter eos quasi domesticum animal commorari. Nam injuncta asini sibi cura * in eundo ad pastum ' socius erat incessanter itineris ejus ' et defensor. In ipso autem presepii Domini ingressu ' saxum sculpendo monumentum fieri jussit Jeronimus * ubi positus est anno Theodosii junioris quarto decimo.

  • Non inventum est in BHL 3869

Vite autem sue implevit ' tempus * annis nonaginta octo ' mensibus sex.

Ordinatus est autem Rome presbiter * etatis sue anno vicesimo nono.

  • PL 22 c. 183, retrogradiendo.

Hucusque de gestis.

132.7a Lectio septima.

Hic est Jeronimus * qui preterea que dicta sunt superius ' multa nobis de seipso declaravit scribens in hunc modum :

132.7b

Ad Rusticum monachum. Å .9

Dum essem, inquit, juvenis ' et incentiva viciorum crebris jejuniis frangerem + mens tamen cogitationibus estuabat * ad quam edomandam10 cuidam fratri qui ex hebreis crediderat me in disciplinam dedi ' ut discerem alphabetum hebraicum. Quid autem laboris ibi sustinuerim * testis est conscientia eorum qui mecum duxerunt vitam.

  • Hieronymus, Epistola 125, ad Rusticum monachum, Univ. de France 426 (1961), = 12, p. 124, l. 23 usque p. 125, l. 8 (valde abr.).
  • CPL 620

132.7c

Et iterum dicit :

Idem super Epistolam ad Galathas. Å .11

Plusquam quindecim anni sunt ex quo nunquam in manus meas gentilium litterarum quilibet auctor ascendit + sed siquid fortassis obrepit dum loquimur * velut antiqui per nebulam somnii recordamur.

  • Hieronymus, In Epistolam ad Galatas, III, cap. I, PL 26, c. 427B.
  • CPL 591

132.7d

Et iterum :

Idem ad Albigensem.12

Nichil a pueritia ita vitare conatus sum * ut animum tumentem et erectam cervicem ' Dei contra se odia provocantem.

  • Hieronymus, Epistola 76, Ad Abigaum Spanum, Univ. de France 423 (1953), = 1, p. 37, l. 22-24.
  • CPL 620

132.8a Lectio octava.

Ad Cromatium. Å .

Et iterum dicit :

Ad Cromatium.13

Ego in scelerum meorum latens sepulchro ' peccatorumque vinculis colligatus * dominicum illum clamorem expecto : « Jeronime, veni foras. »

Ego denique etiam omnia tuta timeoa.

  • Hieronymus, Epistola 7, ad Cromatium, Univ. de France 420 (1949), = 3, p. 23, l. 1-3 et l. 21-22.
  • CPL 620

132.8b

Idem ad Asselam. Å .14

Gratias autem ago Deo * quia dignus sum habitus quem oderit mundus.

Maleficum me garriunt *

sed scio ad Regnum Celorum perveniri per infamiam et bonam famam.

  • Hieronymus, Epistola 45, ad Asellam, Univ. de France 421 (1951), = 6, p. 99, l. 14-16 et p. 100, l. 1 et l. 6-7.
  • CPL 620

132.8c

Idem in Libro de illustribus viris. Å .15

Ego quidem novum [219b] testamentum grece fidei edidi + vetus quoque juxta veritatem hebraicam transtuli * plura et alia scripsi et transtuli.

  • Hieronymus, De viris illustribus, cap. 135, p. 66, l. 21-22 et n. ad lineam 21b.

132.8d

Contra Vigilancium. Å .16

Operis autem ac studii mei est ' multos legere * ut ex plurimis diversos flores carpam que bona sunt electurus.

  • Hieronymus, Epistola 61, ad Vigilantium, Univ. de France 422 (1953), = 1, p. 110, l. 19-22.
  • CPL 611

132.8e

Idem contra Ruphinum. Å .17

Ceterum in monasterio hospitalitati ex corde intendimus + et omnes ad nos venientes ' preter solos hereticos ' leta fronte suscipimus * ac venientium pedes abluimus.

  • Hieronymus, Apologie contre Rufin, SC 303, III, = 17, l. 29-31, p. 258, et l. 33-35, p. 260.
  • CPL 613

132.9a Lectio nona.

Augustinus contra Julianum. Å .

Non ergo contempnendum arbitretis sanctum Jeronimum ' qui greco et hebreo et latino eruditus eloquio ' ad orientalem Ecclesiam transiens ' locis sanctis ' et in litteris sacris usque ad etatem decrepitam vixit * omnesque vel pene omnes qui ante illum de doctrina ecclesiastica scripserant ' legit.

  • Augustinus, Contra Julianum, I, cap. 7, PL 44, = 34, c. 665.
  • CPL 351

132.9b

Ysidorus, in Libro ethimologiarum sexto. Å .18

Hic itaque trium linguarum peritus ' ex hebreo in latinum Scripturas Sacras eloquenter transfudit + cujus interpretatio ceteris antefertur * quoniam et verborum tenacior est ' et perspicuitate sententie clarior ' atque ut pote a christiano interprete verior.

  • Isidorus Hispalensis, Etymologiae, VI, = 4, de interpretatibus, 5.
  • CPL 1186

132.9c

Sigibertus Jamblacensis. Å .19

Idem quoque psalterium ' quod juxta Septuaginta interpretes in omnibus Ecclesiis cantabatur * correxit. Quo iterum viciato ' novum psalterium composuit * ejusque rogatu papa Damasus in gallicanis Ecclesiis illud cantari ' et in fine psalmorum ' « gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto » ' dici instituit.

  • Sigibertus Gemblacensis, Chronica, ad annum 382, MGH SS VI, p. 302, l. 40-42, 47 et 53-54.

a Allusion à Virgile, Enéide, livre IV, v. 298.
b La précision Vetus juxta [veritatem] hebraicam transtuli ne figure pas dans tous les manuscrits. Quant aux six derniers mots, plura et alia scripsi et transtuli, ils sont manifestement l'œuvre du compilateur, qui résume ainsi de façon percutante le contenu d'une notice autrement plus détaillée dans le texte de base.
1 punctus + littera notabilior a.c., punctus elevatus p.c.
2 in marg.
3 Interim] iterim a.c.
4 in marg.
5 in marg.
6 in marg.
7 in marg.
8 volumina] rep. a.c.
9 in marg.
10 edomandam] edomandum.
11 in marg.
12 in marg.
13 in marg.
14 in marg.
15 in marg.
16 in marg.
17 in marg.
18 in marg.
19 in marg.