23- Agnes, v. et m.
In festo beate Agnetis virginis et martiris.
Ambrosius. Å .1
23.1 Lectio prima.
Tercio decimo etatis sue anno * beata Agnes passa est. Erat quidem juvencula corpore * sed in animo cana. Hec dum a scolis revertitur * a prefecti Urbis filio adamatur. Detulit autem sibi preciosissima ornamenta * que ab ipsa velut stercora sunt refutata. Putans ergo eam meliora velle * defert omnem lapidem preciosum et gloriam. Omnesque divi-[193d]-tias repromisit * si consensum sibi non negaret. Ad hec tale fertur dedisse responsum : « Discede a me, fomes peccati * nutrimentum facinoris ! Jam ab alio amatore preventa sum ' qui michi meliora obtulit ornamenta *
cujus generositas celsior ' possibilitas fortior ' aspectus pulcrior ' amor suavior ' et omni gratia elegantior + a quo michi thalamus collocatus est * cujus michi organa resonant + cujus michi virgines cantant *
cujus odore reviviscunt mortui + cujus tactu confortantur infirmi * cujus opes nunquam deficiunt ' nunquam decrescunt. »
- < BHL 156
- CPL 2159
23.2 Lectio secunda.
Audiens hec insanissimus juvenis ' amore corruit ceco + lecto prosternitur * et per alta suspiria amor a medicis aperitur. Fiunt hec nota patri *
cepitque vehementer inquirere quis esset ' de cujus potestate Agnes se jactaret. Extitit qui diceret ' hanc christianam esse * et ita magicis artibus occupatam ' ut dicat Christum sponsum suum esse. Ad hec prefectus suis tribunalibus eam precepit assisti * et primo blandis sermonibus ' dehinc terroribus pulsat. Sed ipsa eodem vultu terrentem similiter ' sicut blandientem animo deridebat. Quod videns prefectus * quia vim sibi inferre non poterat ' quia nobilis erat ' titulum ei christianitatis opposuit.
23.3 Lectio tercia.
Sequenti die Agnem sibi presentari precepit *
et dixit : « Si perseverantia virginitatis tibi placet +
aut cum virginibus dee Veste sacrifica * aut cum meretricibus scortaberis in lupanari.2 »
Tunc beata Agnes dixit : « Contempno minas tuas * credens quod neque sacrificem ydolis ' neque polluar sordibus alienis. Nam unigenitus Dei Filius quem ignoras * defensor michi est. »
Ad hec jussit eam expoliari * et nudam ad lupanar duci. Sed statim crine soluto ' tantam densitatem capillis ejus gratia divina concessit * ut melius eorum fimbriis videretur ' quam vestibus tecta.
23.4 Lectio quarta.
Ingressa igitur Agnes turpitudinis locum + angelum ita paratum invenit ' ut circumdaret eam immenso lumine * ita ut nullus eam pre splendore videret. Cumque se in oratione prostravisset * apparuit ei stola candidissima. Et apprehendens eam induit se * gratias agens Domino. Erat autem ad corpusculi ejus mensuram * aptum indumentum. Interea lupanar locus efficitur orationis * in quo omnis qui fuisset ingressus ' dans honorem immenso lumini ' mundior egrederetur quam fuerat ingressus. Inter hec prefecti filius venit ad locum cum sodalibus juvenculis * qui se credebant ludibrium exercere.
23.5 Lectio quinta.
Ingressus autem ante furentes pueros * cepit impudenter sodales arguere ' ac molles judicare. Et deridens eos * audacter ingressus est. Et videns tantum lumen circa virginem ' non dedit honorem Deo + sed irruens in ipso lumine ' priusquam manu contingeret cecidit in faciem suam * et suffocatus a Dyabolo expiravit. Ingrediens autem unus ex juvenibus ' viso quod moram faceret ' et mortuum eum inveniens * exclamavit dicens : « Piissimi Romani succurrite * magicis artibus meretrix ista prefecti filium interfecit ! »
23.6 Lectio sexta.
Prefectus igitur hec audiens ' cum ingenti luctu venit * et ingressus locum ' dicebat : « Crudelissima feminarum + ad filium meum voluisti apodixen tue artis magice demonstrare ? » At illa : « Ille cujus voluntatem volebat perficere * in eum potestatem accepit. Omnes qui ante ingressi sunt sani sunt * quia honorem dederunt Deo. Hic autem impudens * statim3 ut ingressus est ' sevire cepit ' ac fremere. » At ille : « In hoc apparebit quia non magicis artibus ista gessisti * si deprecata fueris angelum tuum ' et restituat michi filium. » Cui illa : « Licet fides vestra hoc non mereatur + tamen quia tempus est ut virtus Domini nostri Jesu Christi manifestetur * egredemini foras ! » Orante igitur illa apparuit ei angelus Domini + et elevavit eam flentem * et juvenem suscitavit.
23.7 Lectio septima.
Egressus igitur foras juvenis * cepit clamare : « Unus Deus in celo et in terra et in mari * qui est Deus christianorum. » Ad hanc vocem templorum pontifices conturbantur. Fitque seditio populorum * et clamabant : « Tolle maleficam * que et mentes mutat ! » Prefectus autem videns hec * obstupuit. Sed ne videretur contra templorum pontifices agere * vicarium dereliquit. Tristis autem abiit * eo quod non potuit eam liberare. Tunc vicarius Aspasius jussit ignem copiosum incendi * et eam in medio jactari. Quod cum fuisset impletum + in duas partes divise sunt flamme * et hinc atque illinc populus exurebatur. Ipsam autem in nullo contingebat incendium.
23.8 Lectio octava.
Tunc beata Agnes expandens manus suas in medio ignis * orationem fudit ad Dominum dicens : « Omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi, benedico te. Ecce nunc per Spiritum Sanctum rore celesti perfusa sum. Focus juxta me moritur + flamma dividitur * et ardor incendii hujus ad eos a quibus ministratur ' refunditur. Benedico te, Pater predicande ' quia etiam inter flammas intrepidam ' me ad te venire permittis. Et ecce ad te venio, vivum et verum Deum. » Cumque complesset orationem * ita ignis extinctus est ' ut nec tepor incendii remansisset. Tunc Aspasius in guture ejus gladium mergi ' precepit. Parentes vero ejus nullam tristiciam [194a] habentes * corpus ejus posuerunt in prediolo suo ' non longe ab Urbe.
23.9 Lectio nona.
Cum igitur omnis turba christianorum concurreret ad sepulcrum ejus * insidias a paganis perpessi, fugerunt. Emerantiana autem collactanea ejus ' virgo sanctissima ' licet cathecumina ' contra venientes stabat immobilis * et dicebat : « Superflui ' miseri ' caduci ' atque atrocissimi ' Deum colentem occidistis * et pro defensione lapidum innocentes jugulastis. » Hec et his similia dum diceret ' lapidata est * et juxta sepulcrum Agnetis emisit spiritum ' in suo sanguine baptizata. Denique eadem hora * fit terremotus vehementissimus. Et cum nimia esset celi serenitas + tante coruscationes tantaque fulgura et tonitrua extiterunt * ut pars maxima populi insani ' expiraret. Factumque est * ut nullus ex eo ad sepulcra sanctarum aliquas molestias excitaret.