École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 107- Augustinus, ep. et c.

107- Augustinus, ep. et c.

td, 28 VIII

In festo beati Augustini.

107.N

Possidius qui fuit Calamensis episcopus, ut dicit Cassiodorus in Libro de illustribus viris, composuit legendam que sic incipit : « Inspirante », cum qua ista fere est eadem. Å .

  • < BHL 788

107.1 Lectio prima.

Beatus Augustinus ex provincia Affricana ' civitate Tagatensi ' de numero curialum * honestissimis valde parentibus oriundus fuit. Cujus carnalis pater Patricius * mater vero Monica nuncupata est. Ipse puer nutritus sub diligentia ' et litteris imbutus * in scolam missus ' ad plenum eruditus est.

  • (cf. Possidius, Vita Augustini, cap. 1, p. 132-134)

Una autem dierum nimio dolore stomachi vexatus * anxie valde laborabat. Hortante autem beata matre ut baptizaretur ' sed renuente gentili patre * baptismum dilatum est. Interim vero, miserante Dei gratia, dolore quiescente sanatus est. Cujus mundatio ad hoc dilata est * quasi neccesse esset ut adhuc sordidaretur si viveret + quia majus peccatum esset si post baptismum peccaret.

  • (Augustinus, Confessiones, I, 11, p. 15-16)

Grecas sane litteras quibus docebatur ' oderat * latinas vero satis diligebat.

  • (ibid. I, 13, p. 17)

107.2 Lectio secunda.

Interea pervenit in librum quendam Ciceronis * qui exhortationem continet ad philosophiam. Ille vero liber immutavit affectum ejus + et ad ipsum Dominum preces et vota mutavit * ac desideria ejus fecit alia. Viluit ei repente omnis vana spes * et immortalitatem sapientie concupiscebat estu cordis incredibili + et surgere ceperat ' ut ad Deum rediret. Erat autem tunc annorum decem et novem * defuncto jam patre ante biennium.

Hoc autem solo delectabatur in illa exhortatione * quod non illam aut illam sectam ' sed sapientiam ut diligeret ' et quereret et teneret ' fortiter excitabatur. Et hoc solum eum in tanta fragrantia re-[213a]-frangebat ' quod nomen Christi non erat ibi * quia hoc nomen Salvatoris in ipso adhuc lacte matris ' tenerum cor ejus pie biberat ' et alte retinebat. Et quicquid sine hoc nomine fuisset + quamvis expolitum et veridicum * non eum totum rapiebat.

  • (ibid. III, 4, p. 49-51)

107.3 Lectio tercia.

Interea usque ad eas perductus est nugas * ut crederet ficum plorare cum decerpitur ' et matrem ejus arborem ' lacrimis lacteis.

  • (ibid. III, 10, p. 60)

Proinde multum pro eo flebat ad Dominum mater ejus * amplius quam flerent matres corporea funera. Exaudivit autem eam Deus * nec despexit lacrimas ejus. Vidit enim se stantem in quadam regula lignea + et advenientem ad se juvenem splendidum, hylarem atque arridentem sibi * cum illa esset merens et merore confecta. Qui cum causas quesisset tristicie ab ea * illa respondit ei dicens : « Perditionem filii mei Augustini plango. » Tunc ille jussit ' ut secura esset * admonuitque ut attenderet ' et videret ' ubi ipsa esset ' ibi esse et filium suum. Quod ubi illa attendit * vidit eum juxta se in eadem regula stantem.

  • (ibid. III, 11, p. 60-61)

107.4 Lectio quarta.

At ubi filio narravit visum ' et ille ad id trahere hec conaretur, ut illa potius se non desperaret futuram esse quod ipse erat * continuo illa, sine aliqua hesitatione, dixit ad eum : « Non, inquit, michi dictum est ' ubi est filius tuus ' ibi eris et tu * sed ubi tu ' ibi et ille. » Novem deinde anni sunt secuti quibus ille in illo limo profundi tentus est * cum tamen illa vidua casta ' pia ' sobria ' jam quidem spe alacrior ' sed fletu et gemitu non segnior ' non desinebat omnibus horis orationum suarum ' de filio plangere ad Deum. Et intrabant in conspectu Dei preces ejus * et ipsum tamen dimittebat adhuc volvi ' et involvi illa caligine.

  • (ibid. III, 11, p. 61-62)

107.5 Lectio quinta.

Dedit autem interim Dominus alterum responsum per quendam magnum episcopum. Quem cum mater rogasset ut dignaretur cum filio suo colloqui et refellere errores ejus * noluit ille. Respondit enim illum adhuc esse indocilem * eo quod inflatus esset novitate illius heresis. Dixit tamen ad eam : « Sine illum adhuc. Roga tantum pro eo Deum. Ipse legendo reperiet quis ille sit error * et quanta sit impietas. » Cum autem illa nollet adquiescere ' sed magis instaret ubertim flendo ' ut illum videret ' et cum illo dissereret * ille substomachans tedio dixit ei : « Vade, inquit, a me * ita vivas + fieri non potest * ut filius istarum lacrimarum pereat ! » Quod ita illa accepit * ac si de celo sonuisset.

  • (ibid. III, 12, p. 62-63)

107.6 Lectio sexta.

Docebat eo tempore artem rethoricam * discipulosque sine dolo docebat dolos.

  • (ibid. IV, 2, p. 67)

Scripsit preterea libros tres de pulchro et apto ad Herium Romane urbis oratorem + quem non noverat facie * sed amabat hominem ex doctrine fama.

  • (ibid. IV, 13, p. 81)

Erat autem tunc etate annorum viginti sex ' aut septem * cum illa volumina scripsit.

  • (ibid. IV, 15, p. 85-86)

Omnes etiam libros artium, quas liberales vocant, tunc legebat * et intelligebat quoscumque legere poterat. Quicquid autem est de arte loquendi vel disserendi ' quicquid de dimensionibus figurarum ' et de musicis ' et de numeris * sine magna difficultate ' nullo hominum tradente ' intellexit.

  • (ibid. IV, 16, p. 87)

107.7 Lectio septima.

Anno uno minus de tricesimo etatis sue + convenerat Carthaginem quidam Manicheorum episcopus, Faustus nomine ' magnus laqueis Dyaboli * nominatissimus apud eos, quod esset honestarum omnium doctrinarum ' et adprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quia Augustinus multa philosophorum legerat ' memorieque mandaverat *

  • (ibid. V, 3, p. 94)

conferebat cum dictis Manichei, qui de pluribus rebus multa scripserat copiosissime delirans.

  • (ibid. V, 4, p. 96)

Ergo ubi venit * expectus est hominem gratum ' et jocundum verbis.

  • (ibid. V, 6, p. 99)

Libri quippe eorum pleni sunt fabulis * de celo et syderibus et sole et luna. Que ubi discutienda Augustinus protulit * ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Sciebat enim ita non esse * nec eum puduit confiteri. Et ita superatus abscessit.

  • (ibid. V, 7, p. 101)

107.8 Lectio octava.

Post hec cogitabat pergere Romam ' ut potius ibi doceret quod docebat Carthagini * maxime quod audierat quietius ibi studere adolescentes ' et quod Carthagini satis esset inquietudo. Verum hec illius cogitatio Dei erat dispensatio. Qui cum inchoasset iter * secuta est eum mater usque ad mare. Sed Augustinus fefellit eam ' violenter se tenentem ' ut aut eum revocaret ' aut cum ipso pergeret * et finxit se eam nolle deserere ' donec facto vento navigaret. Et mentitus est matri. Et nolente matre sine se redire domum * vix eam persuasit ut in loco qui proximus navi illorum erat in memoriam beati Cypriani maneret ea nocte.

  • (ibid. V, 8, p. 102-104)

107.9 Lectio nona.

Cum autem illa paululum divertisset * ascendens ille nocte navem ' clamculo profectus est. Illa autem mansit tota nocte * orando et flendo ' ut impediretur navigium ' sed servaret eum Deus ab aquis. Flavit continuo ventus ' et implevit vela navis * et litus subtraxit ab oculis eorum. Reversa ergo mane ad litus ubi filium dimiserat + prospiciens rem gestam insaniebat intolerabili dolore ' et gemitu implebat aures Dei * et nesciebat quid illi Deus gaudiorum facturus esset de absen-[213b]-tia ejus. Et ideo flebat ' et ejulabat. Et tamen post multum luctum conversa rursus ad deprecandum pro eo Dominum * abiit ad solita. Ille autem pervenit Romam.

  • (ibid. V, 8, p. 104-105)

107.R

Per octavas beati Augustini in ferialibus diebus et in dominica infra legantur sequentes lectiones.